Pagina:La Religione e provida vigilanza.djvu/8

Da Wikisource.
8


termina il suo Breve, dandoci l’Appostolica sua Benedizione = Proinde vehementer cupimus, ac in Domino Fraternitates vestras hortamur, ut Populos vobis commissos diligenter edocendos curetis quæ ad justam, legitimamque dierum Festorum celebrationem pertinent, et quo ardore, quaque humilitate spiritus adstare SS. Altaris Sacrificio, quo studio, qua frequentia Divinis Officiis, sacris Concionibus, et Christianæ doctrinæ institutionibus interesse debeant, et ne per eos dies Christifidelium corda graventur crapula, et ebrietate, et sæcularibus cogitationibus quam diligentissima danda est opera, ut profana quæque, lubrica, et minus religiosa a publicis locis amoveantur, contra vero in conspectu illa sint, abundeque suppetant, quæ ad fovendam devotionem, pietatemque plurimum prodesse possint. Quæ quidem cuncta a Pastorali omnium sedulitate Nobis maxime pollicentes in Pontificiæ Caritatis pignus Apostolicam Benedictionem Tibi cum eisdem Episcopis a Te pariter nostris verbis communicandam peramanter impertimur. Con che vi diamo a tutti la Pastorale nostra Benedizione. Dat. Asti dal Palazzo nostro Vescovile addì XXV Giugno MDCCLXXXVI.
PAOLO VESCOVO DI ASTI.
Luogo + del Sigillo.
Giubelli Cancell.

In Asti appresso Francesco Pila Stampatore di S. E. R.
Con Permissione.