Pagina:Le Vicinie di Bergamo.djvu/81

Da Wikisource.

59

onde passò quod iura et bona ipsius Consorcii incantentur predicto modo et forma. Poi al successivo 1.° Luglio si trova esposto: Cum secundum formam suprascripti Consilii cet. per Consules dicte Vicinancie et per Sapientes ad hoc ellectos sint ellecti dd. Iacobus de Zoppo, Bedeschus de Curteregia iudex, Castellinus d, Petri Penchene, Andrea de Totelmannis, Guidottus de Capitaneis (de Scalve) cet. socios et consorcialles Consorcii veteris beati s. Pancratii penes dd. Tazinum de Rosciate iudicem, Bonaventuram de Feragallis et Fustinum de Palathina socios et consorciales ad recuperandum et reponendum bona ipsius Consorcii, et ea distribuendum in usum pauperum, quid vultis et vobis placet debere fieri per ipsos socios et Consorciales tam in eligendo Canevarium et Ministrum qui bona et iura dicti Consorcii reservent et retineant in usum pauperum quam ad recuperandum ab aliis qui ipsi Consorcio tenentur tum etiam ad omnia necessaria ipsius Consorcii vel quid aliud cet. Quibus lectis et propositis d. Guill. de Feragallis consuluit quod suprascripti dd. qui sunt electi consorciales debeant esse et esse intelligantur consorciales suprascripti Consorcii: Et quod si aliquis ex eis decederet quod ipsi socii et consorciales debeant elligere per se unum in locum illius qui decederet. Et quod ille quem sic ellegerint sit et esse intelligatur socius et consorcialis dicti Consorcii. Et quod Consules quos nunc elligerent teneantur et debeant in pena et bano sol. 20 imper. (l. 29,18) pro quolibet eorum de eorum proprio avere infra quindicem dies ab inceptione sui Consolatus facere postam seu proposicionem in suprascripta Vicinancia inter Vicinos et Credendarios dicte Vicin. quid habent facere ipsi Consules in fa-