Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/389

Da Wikisource.
386 de motu.

gravitas sit, exempli gratia, 8; gravitas autem aquae b, cuius moles aequetur moli a, sit 4; tunc solidum a feretur deorsum ita celeriter et facile ut 4: si vero deinde idem corpus a ferretur per medium levius, ita ut talis medii molis c, quae esset aequalis moli a, gravitas esset ut 2, tunc profecto solidum a in hoc secundo medio ferretur deorsum facile et celeriter ut 6. Patet igitur, quod idem corpus a facilius deorsum movetur per media leviora quam per graviora: ergo sequitur, quod medium eo levius existimandum sit, quo gravia in eo facilius deorsum moventur; cuius tamen contrarium plurimum opinio affirmat. Cui igitur iam non apertissimum est quod, si aër adhuc levior esset, gravia deorsum facilius movorentur? Quod si sic est, sequitur, aërem ideo levissimum esse, quia gravia facile in eo deorsum feruntur. Opposito autem huic modo ratiocinandum est de levibus, quae sursum moventur: et colligetur, medium illud grave existimandum esse, per quod levia facilius sursum feruntur; illud vero leve, per quod levia difficile sursum moventur. Ergo, tum quia in aëre levia difficilius sursum moventur, tum quia in eodem gravia facilius deorsum moventur, sequitur aërem magis levem quam gravem existimandum esse. Attamen quae dixi, tantummodo dicta velim ad confutationem opinionis eorum, qui dixerunt aërem esse magis gravem quam levem.

Do. Quae ergo est tua sententia de gravitate aut levitate elementorum? 1

Al. Si loquamur de gravitate vel levitate absoluta, dico, corpora omnia, sive mixta sive immixta sint illa, habere gravitatem: si vero de gravitate vel levitate respectiva sermonem habeamus, dico, corpora omnia itidem habere gravitatem, alia tamen maiorem, alia minorem; istam autem minorem gravitatem esse quam levitatem appellamus. Et sic dicimus, ignem leviorem esse aëre, non quia gravitate careat, sed quia minorem habet gravitatem quam habeat aër; aërem vero, eodem modo, leviorem aqua dicimus.

Do. At, quaeso, si ponis gravitatem in igne, qua ratione tueberis, ignem non descendere, cum gravia sint illa quae deorsum feruntur?

. molis – . levius aqua ita – . respetiva – . quia in se gravitate – . queso


  1. Postilla marginale: «Aristoteles ponit aërem et aquam gravari in propriis locis, et [il ms.: ex] exemplum de utre inflato affert».