Amores/3.2

E Wikisource
(Redirectum de Amores 3.2)
Jump to navigation Jump to search
 Amores 3.1 Amores 3.3 


Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
    cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
    ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
    quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
    ergo illi curae contigit esse tuae?
hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
    insistam forti mente vehendus equis,
et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
    nunc stringam metas interiore rota.
si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
    deque meis manibus lora remissa fluent.
at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
    dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
    vincamus dominae quisque favore suae!
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
    haec in lege loci commoda circus habet —
tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
    contactu lateris laeditur ista tui.
tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
    si pudor est, rigido nec preme terga genu!
Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
    collige — vel digitis en ego tollo meis!
invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
    quoque magis spectes — invida vestis eras!
talia Milanion Atalantes crura fugacis
    optavit manibus sustinuisse suis.
talia pinguntur succinctae crura Dianae
    cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
    in flammam flammas, in mare fundis aquas.
suspicor ex istis et cetera posse placere,
     quae bene sub tenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
    quos faciet nostra mota tabella manu.
an magis hic meus est animi, non aeris aestus,
    captaque femineus pectora torret amor?
dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.
    sordide de niveo corpore pulvis abi!
Sed iam pompa venit — linguis animisque favete!
    tempus adest plausus — aurea pompa venit.
prima loco fertur passis Victoria pinnis —
    huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!
plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!
    nil mihi cum pelago; me mea terra capit.
plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;
    pax iuvat et media pace repertus amor.
auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!
    artifices in te verte, Minerva, manus!
ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
    Pollucem pugiles, Castora placet eques!
nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu
    plaudimus; inceptis adnue, diva, meis
daque novae mentem dominae! patiatur amari!
    adnuit et motu signa secunda dedit.
quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus;
    pace loquar Veneris, tu dea maior eris.
per tibi tot iuro testes pompamque deorum,
    te dominam nobis tempus in omne peti!
Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit,
    cancellis primos inseruisse pedes.
maxima iam vacuo praetor spectacula circo
    quadriiugos aequo carcere misit equos.
cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis.
    quid cupias, ipsi scire videntur equi.
me miserum, metam spatioso circuit orbe!
    quid facis? admoto proxumus axe subit.
quid facis, infelix? perdis bona vota puellae.
    tende, precor, valida lora sinistra manu!
favimus ignavo — sed enim revocate, Quirites,
    et date iactatis undique signa togis!
en, revocant! — ac ne turbet toga mota capillos,
    in nostros abdas te licet usque sinus.
Iamque patent iterum reserato carcere postes;
    evolat admissis discolor agmen equis.
nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
    sint mea, sint dominae fac rata vota meae!
Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
    ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
    'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'



 Amores 3.1 Amores 3.3