Chronographia (Theophanes)/AM 5843

E Wikisource
AM 5843 - AD 343

 AM 5842 - AD 342 AM 5844 - AD 344 

Hoc anno tumultuati sunt in Palaestina Iudaei, et plurimus tum Graecorum, cum etiam Samaritarum alienigenis interemptis, ipsi demum a Romano exercitu ad ultimam internecionem caesi sunt: ipsorumque civitas Diocaesarea deleta.

(Hoc eodem anno Constantius Liberio pontifici de consubstantialis fide deque Athanasii negotiis scribenti graviter infensus, rescriptis ad eum missis, in Thraciae Berrhoeam Eusebio Eunuchorum paeposito Arianae sectae fautore malum illud machinante, exulare iussit: et Felicem eius loco ordinatum substituit. hic Romanae quidem ecclesiae diaconus extiti, Nicaenamque recepit synodum: at communione ipsi praeter rationem cum Arianis habita, huic communionis consortium praebere detrectabant Romani: sed seorsim inter se coetus ac conventus ecclesisasticos habebant, iubente propterea Constantio synodus coacta est Mediolani, trecentorum quidem ex occidente, ex orientis vero partibus paucorum admodum episcoporum. at cum occidentales prave quaeque adversus Athanasium nollent confirmare sancita, nullius roboris et irrita permasuit. imperator demum Romanorum precibus coactus, Liberium exilio revocat, et in thronum restituit: Felix vero Roma decedens, nusquam reversus est.)

 AM 5842 - AD 342 AM 5844 - AD 344