Civilis institutio et politica praecepta…

Da Wikisource.
latino

Famiano Strada Benedetto Croce/Santino Caramella XVII secolo Indice:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu Civilis institutio et politica praecepta… Intestazione 28 maggio 2021 75% Da definire

Questo testo fa parte della raccolta Dalle Prolusiones academicae

II

Civilis institutio et politica praecepta ad oinnem vitam cum in pace tum in bello temperandam, ex narrationibus rerum gestarum, quae una Liviana decade continentur, expressa.

(Libri II Prolusio IV)

— Initium míhi operis sit cura fundandae civitatis, quam diuturnam fore putabo si ordinandae rei Imperium penes unum sit, atque apud eundem aliquamdiu consistat, mox aequato imperio cum pluribus administratio multo commodius communicabitur constituta re, quam statim ab ortu. Sic Romana res coepit, sic cadem crevit: quam a principio Romulus et consecuti ab eo reges habuere atque obtinuere tamdiu, donec eam legibus armisque fundarunt ac stabilierunt: tum vero adultam firmatamque ac veluti compotem sui Iunius Brutus opportune libertate donavit. Et sane quid futurum esset, si convenarum plebs transfuga plerumque e suis populis dum cogitur unum in locum, impunitatem dicendi agendique illico nacta, libertatis specie serere inter se certamina atque discordias soluta regio metu inciperet, prius quam pignora coniugum liberorumque et charitas soli cui longo tempore assuescitur, animos conciliaret? Ageretur dissipareturque civilibus immature dissidiis ea fortuita hominum societas, quam unius imperium continere validius patriaeque addicere potuisset. Videlicet sua quoque urbibus est pueritia, quam praestat metu regere quam intempestiva libertate corrumpere. Accedit quod plurium dominatus (quae forma est liberae civitatis) quantum urbi prodest conservandae, tantum instituendae obest. Quo enim minus idonea est condendis legibus multitudo ob animorum arbitria variantium alioque atque alio (ut sunt humana) trahentium, eo est accomodatior eisdem semel conditis diutius retinendis ob eadem voluntatum dissidia, quibus ne antiquetur aliquid, facile dum dissidetur, evincitur.

Sed accipite interea aptum ex eo, quod diximus, atque in loco consilium. Quisquis aut urbem condit aut certorum hominum societatem instituit, aut novum aliqua ratione principatum dominationemque molitur, plus spei repositum sibi putet in exteris longeque positis gentibus, quam in vicina principum ope. Namin nova omnis potentia finitimis principibus plerumque ingrata est. — Scilicet domui nostrae non metuimus, nisi ab vicinis aedibus, ne, si forte porrigant aedifícium, coelum nobis ac lucem obstruant.

Age, fundata iam urbs legum moenibus ita coërcenda est, ut duorum temporum rationem princeps habeat in ordinanda republica, belli pacisque. Pax difficilior est, ideo pluribus hanc quam bellum praesidiis fulciat. Etenim multa militiam iuvant: necessitas exprimit, timor externus regit, et si caetera deessent, hostis docet. At curam domesticam ipsa securitas dissolvit. Quis Furio Camillo, quo uno totiens stetit Romana res, inter arma praestantior fuit? hic tamen tueri se innoxium domi suae non potuit adversus tribunitium furorem, quominus in exilium reus ageretur. Marcium Coriolanum invictum bello civem civilis discordia perdidit. Nemo unus imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, opportunius calluit quam Kaeso Fabius; et tamen hic contra seditionem suorum remedium nullum habuit, certe non adhibuit. Adeo excellentibus etiam ingeniis citius defuerit ars, ut civem regant, quam ut hostem superent. Quare peccavit Romanae rei conditor (pace dixerim, sive Quirini sive Romuli) qui bello intentus eo leges, eo disciplinam contulit, pacem pene perdidit, dum neglexit. Quod si, quantum cives adversus externa bella militari exercitatione communivit, tantum contra intestinas discordias civilibus praeceptis armasset; nae illi multo sapientius urbi, quam aeternam esse decuit, consuluisset: nec Roma tot civium omni laude praestantium clades singulis ferme aetatibus deplorasset, nec felicior foris apud hostcs quam inter suos domi Romanus fuisset. Subit ingens animum admiratio, cum populum gentium victorem considero domi tam discordem atque exlegem: plebem patribus invisam, ordines invicem infestos, civitatem plane bicipitem: tam multas imperii formas, modo reges, modo consules, modo tribunos militum, modo decemviros, toties additos, toties reiectos. Illane urbs, quae tot habuit tamque certa superando, perdendo, prodigando hosti praesidia, impos consilii tamdiu fuerit, se ut regeret, imponeretque sibi aliquem imperii modum; ne quantum in acie campoque Martis acquireret, tantum in urbe alteroque Martis campo iacturam faceret? Videlicet populus, germana tanquam soboles, parentis sui mores obtinet: dicam planius, Romulus belli quam pacis peritior Romanos eodem ingenio finxit. Quod si qua respublica imperiumque alterutro se laborare animadvertit, sentitque se magis aut belli aut pacis artibus institutam; curet etiam atque etiam (id enim superest remedii) ut cives ab ea qua deficit parte, continenti occupatione in eam transferat qua plus potest polletque. Imitetur, quoad fieri honeste poterit, Romanum senatum, qui cum videret sibi plus inesse fortitudinis in hostes quam concordiae apud suos, perpetua armorum tractatione cives distinebat, accersebatque ultro bella, quibus ab domesticis ccntentionibus abstracta, superior Romana res erat: ubi vero cessere arma, mole laboravit, immo labavit sua.

Iam vero quod ad militarem disciplinam pertinet, principio ad rem bellicam religionem princeps adhibeat; nullum enim instrumentum evocandis atque in omnem belli aleam compellendis militum animis, nullum sospitandis fortunandisque praeliis opportunius religione repertum est. Haec telum acerrimum, quo semel armatus exercitus, fiumana omnia ducit inferiora prae illa. Gloriosi isti duces, Dei hominumque contemptores, et qui se alii faciunt feroces, dum caelo minitabundi gradiuntur; artis quam profitentur elementa nondum tenent. Romanis imperatoribus, cum quibus, si usquam gentium, bellandi ars fuit ac fecit, nifiil erat antiquius ante pugnam, in acie, post vietoriam, quam ut religionis curam plerique haberent, omnes certe prae se ferrent. Mine ea solemnis procuratio Deos consulendi, eorumque placita ex animantibus coelo terraque sciscitandi, nempe ut militi persuaderent, bellum non tam a senatu populoque Quiritium, quam a caelesti deorum concilio esse decretum: nec tam ducibus pugnam placere quam diis victoriam cordi esse. Hinc dimicationi preces imperatorum praemissae, promissa diis munera, et in partem futurae praedae dii ante homines vocati. — Hinc repetitae in ipso pugnae discrimine preces ac vota palam concepta et instaurata. — Hinc ob rem bene gestam persoluta diis vota, tempia aedificata, spolia suspensa, additaeque litteris incisae tabulae, muneris deorum testes.

Nec divino tantum, sed etiam fiumano metu regenda est armata multitudo. Alibi princeps benevolentiae locum quaerat: inter arma timebit, nisi timeatur. Certe Romani duces ex hac disciplinae severitate, qua non minus suis quam hostibus terrori erant, omnes triumphos ac laureas tanquam e sinu victoriae deduxerunt. — Sed haec caute audienda, neque ego omnibus eadem perinde cano. Iis suadeo ducibus disciplinae severitatem, qui excellenti aliqua virtute iam pridem militum animos occuparunt. — Nimirum principi eatenus exigenda est disciplinae severitas, quoad aliis virtutibus comitata est. Si sola exserat aculeum ac sola exerceat imperium, periclitatur ipsa et corrumpit auctoritatem, cuius denique vis omnis sita est in consensu obedientium.

Subdam hoc loco aliquid alienum a sententia vulgi, plurisque idcirco faciendum, quia vulgare non sit. Tempus invadendae hostilis urbis non illud est, quum ea intestinis factionibus concutitur: quasi vero distractas vires prodigare ac rerum inclinationibus momentum addere facile sit, cum potius ex ea aggressione partes inter se pronius coëant, et ad vim hostilem illico retundendam animos, certe vires coniungant. Tum quod maioris mali metus cogit vel invitos, tum etiam quod unusquisque non gravate absistit a contentione, quam specioso patriae nomine deposuisse videri potest. — Quare alla potius est ineunda ratio opprimendae urbis civili discordia laborantis; in cuius tamen excidium non libido regnandi, sed ius fasque compellat. Permittendum est ut ipsa se civitas intestinis factionibus conficiat: idque ut certius faciat, pars altera clam et dissimulanter ope consilioque est adiuvanda. Ac postremo debilitata iam res, instructis ac recentibus militum copiis aggredienda, et (quod non difficile est factu) expugnanda.

Venio nunc ad alterum tempus, cuius rationem haberi in ordinanda republica paulo ante dicebam: ac civili domesticaeque administrationi, haec e muitis pauca sepono. Quisquis ad novum principatum accersitur aliunde aut novos sibi populos subigit, se caum eorum moribus ingenioque sub initia dominationis attemperate componat: vestitum gentis more, sermonem, caeterum cultum adamare prae se ferat. Haec enim mirum quantum multitudini sunt in oculis.

Ad haec non mutandus est illico status subiectae recens urbis, nec etiam retinendus, sed media quaedam ineunda est via: res quidem pleraeque tollendae sunt, nomina rerum et tamquam spolia conservanda. Capitur enim vanis hisce nominibus multitudo, atque in iis imaginem antiquitatis amplexa, nondum se sua possessione deiectam plane intelligit.

Sed illud interea maiori cura princeps secum statuat adversus populi turbas: ne maiestati nominis atque honorum insignibus plurimum tribuat ac fidat, seque tutum dignitate ducat. Est enim obnoxia iniuriae maiestas, quam vires non confirmant. — Nec tamen contumaces diu cives experietur princeps, si haec audiet: concitata multitudo mora potius ac perlevi declinatione flectenda est, quam subito atque enixe frangenda. Vis eius omnis in impetu est: post principia sedatior est et melior. Docuit id semel Romana plebs, quam inter et patres cum de creandis plebis magistratibus tantis pugnaretur animis ut iam ob perpetuas conciones arma timerentur, veriti optimates ne, quia plebem solito ferociorem experti erant, de veteri possessione deiicerentur, comitia mox futura formidabant eoque quantum poterant differebant. Ut tandem ad ea ventum est, eventus docuit alios animos in contentione, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse: tribunos enim omnes patricios, plebeium nullum populum creavit. Adeo ferocior plebs est ad rebellandum, quam ad bellandum, et libertatem magis tentare quam tueri novit.

Quod si, ut interdum evenit, seditiosorum furor more fluminum vires acquirat, hoc ipso fluminum inundantium more seditio coërcenda est. Etenim amnis transfusus extra alveum, si forte metus sit, ne infestus urbem vicinam adeat atque obruat, aut procul substinendus est, permittendumque ut per campos stagnantibus undis libere vagetur, aut divertendus atque in rivos complures extenuandus est: utroque enim modo, aquis sive diffusis sive diversis, urbem innocenter interfluet. Sic etiam ne aucta multorum conspiratio principem petat opprimatque, alterutro ex hisce reinediis est opus. Nam aut permittendum est aliquid, ac solito blandius spes ac vota conspirantium alenda atque eludenda sunt, irrito postea eventu: aut distrahenda est multitudo, procaciores quique et concionales homines honorificis ut volent nominibus alio disparandi, postremo coetus omnes et gregales conventus, quibus consensus multitudinis maxime alitur, ab stirpe recideudi sunt. Dum enim non conveniunt, dum capita non conferunt, dum sese ut fluctus fluctum non impellunt, sed soli se resque suas curant, profecto spiritus demittunt et, ex ferocibus universis, singuli suo quisque metu obedientes sunt.

Haec in ipso tumultu. Quid eo, utcumque tulit fors ratiove, composito? Discordiae ac reliqua scelera numquam tollentur, quandiu authores tolerantur aut etiam honore afficiuntur. Cuius rei enim praemium sit in civitate, eam rem maximis semper auctibus crescere necesse est. — Etenim qui in pace ordinumque concordia nullos se usquam esse vident, facile ineunt aliam viam, turbatamque rem volunt: si forte honores, quos quieta civitate desperaverant, perturbata consequantur. Ouod si animadvertant id ex sententia cessisse nonnullis, quibus concitata multitudo honori aut quaestui fuerit, dant sese in hanc aleam et tanquam artifices improbi opus quaerunt, voluntque semper aegri aliquid esse in republica, ad cuius curationem adhibeantur. Nam sic ego quidem sentio: res omnes perinde laudantur et appetuatur in civitate, ut earum rerum usus est. Malitia praemiis exercetur. Ubi praemia improbo dempseris, nemo omnium gratuito malus est. Ut sane concludere cura Quintio cos. liceat, finem factionum non fieri nec futurum, donec quam felices discordiae, tam honorati discordiarum authores sint1.

Sed quando coepimus, civitatem contagiosa factionum peste quantum possumus eximamus. Id fiet, si calumniatores, homines neque frugi neque operae probae, quique privato in coetu clam aliorum famae crimen intendunt, cogat princeps ut iure agant et accusationem legitime ac palam adornent; et si quidem id faciant criminationemque probent, praemio dimittat: si recusent, animadversione severe compescat. Certe nunquam permittat, cuiquam ut liceat impune alicuius flagitii insimulare honestos viros, ac privato iure eorum vitam seu falsa seu vera criminatione damnare. — Quod si ad hunc modum hoc genus, homines ad verba proiecti, quique per haec turbamenta vulgi privatae ambitioni viam sternunt, serio cogerentur ut aut maledictis abstinerent deque aliorum vita conticescerent, aut si tantum vitiorum est odium, legitime id ac iure transigerent; multo sane pauciores forent, qui malignitate ingenii, cui falso speciem libertatis obtendunt, tam facile eversum irent alienam famam, tantumque odiorum sererent inter cives, quantum immortales passim factiones ostendunt, quae magis exitio fuere semper eruntque potentibus populis, quam bella externa, quam fames morbive, aut alla caelitum ira in humanum genus.

Sed bis laetiora subtexo nec minus utilia. Saepe enim fit, ut qui auctoritatem ubique eodemque tenore tueri volunt, eius iacturam faciant, quod illam plus nimio tuentur. Idcirco princeps cura videt multos in rem quampiam concedere, eamque praecipit animo facile secuturam esse, eventum festine praeveniat authorque sit ut id fiat, licet rationibus suis minime conducat. Nam si cunctetur aut edam repugnet, abundante multitudine transversus agetur ipse cogeturque vivens ac videns in contrariam partem: simulque omnes intelligent, illo invito aut certe inscio peractam rem esse, ac sibi facile persuadebunt, multa in posterum fieri posse eo non authore, quo sine semel hoc impetratum est. Ouare non solum minoris haberi principis authoritas incipiet, sed assuescet etiam populos in dominum palam obniti, ab eoque impune ac feliciter dissentire.

Perge, atque in ambiguis consiliis consilium indicemus: nam scopulus hic est, ad quem gubernatorum complures ferri ac frangi sapientiae simulatione solent. Neque ego tardum dictu existimaverim, plus operae et consilii esse in ancipiti consilio secernendo quam in malo declinando. Qua in re etsi non ignoro via una incedendum esse, non uno gradu, in universum tamen suadeo, consiliorum extrema non usque adeo fugienda, idque temperamentum quod in re ancipiti adhibendum callidiores putant, non raro pestem esse consiliorum; cum tertiis hisce mediisque consiliis, ut plurimum, neque odium vitetur neque gratin ineatur. Finge tibi dissidimn esse cum aliquo paulo ferociore: hic aut officiis obsequioque mitigandus est, aut confidentia pari ferocia deterrendus. Neutrum si placet, si supplicem cum eo agere alienum a te putas, tibique imperare non potes ut te demittas, et ex altera parte mens et ratio non est quemquam laedendi: iniisti plane viam, qua illum neque ex inimicis unquam eximere, neque ad amicos transferre possis.

Denique ne, dum aliud ex alio nascitur, oratio excrescat in immodicum modum, duco hic supremam quasi lineam, transitumque mihi ultra praecludo. Atque in rerum publicarum conservationem amplificationemque universe intuens, sic de earum varietate principum ad extremum statuo: civitati conducere si principes sortiatur, vario potius inter se ingenio quamquam mediocri, quam si ingenio eosdem habeat excellenti, sed simili geminoque. Anceps fortasse dictum, atque in utramque partem a prudentibus viris arbitrandum. Sed ego rationem subiicio. Nam cum multa sint, quae fondato semel imperio statuique debentur, incolumitas civium, urbis opulentia, religio, leges, armorum tractatio, pacis studium, severitas in loco, ubique auctoritas, omnes civilium artium disciplinae: tot tamque diversa expectanda civitati non sunt omnia, nisi post multas aetates, cum scilicet principum alii aliis succedant, qui varia animorum propensione, partim armis, partim administrationi domesticae, partim rebus aliis faventes, demum universa complectantur. Quod si eodem ferrentur omnes, eodemque curas et cogitationes perinde converterent: quamvis excelso, minus tamen commodo ingenio forent civitati, cui parum prodesset aetatum principumque consequentium numerus, si plures unius instar certarum studio rerum, praeteritis aliis, caperentur. Accedit quod, ut multa eaque contraria secum affert dies, ita ferociore interdum principe, interdum, ut se dant tempora, mitiore opus est.




Note

  1. Livius, lib. IV.