De antiquissima italorum sapientia/Caput I/I. De vero et facto

Da Wikisource.
I. De vero et facto

../../Caput I ../II. De origine et veritate scientiarum IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Caput I Caput I - II. De origine et veritate scientiarum

I

De vero et kacto Latinis «verum» et «factum» idem — Quid * intelligere» — Quid «cogl tare» — Quid * ratio» — Homo «rationis particeps» dictus — Verum est ipsum factum — Cur in Deo primum verum — Cur id infinitum — Cur exactissimum — Quid scire sii— Hominis cogitatio, intelligentia Dei propria — Verum divinum imago rerum solida, humanum plana — Scientia est cognitio modi quo res fiat — Cur antiquis Italiae philosophis verum idem ac factum— In nostra religione distinguenda res est — Cur Sapientia divina «Verbum» appellatimi. Latinis «verum» et «factum» reciprocantur, seu, ut Scholarum vulgus loquitur, convertuntur; atque iisdem idem est «intelligere», ac «perfecte legere», et «aperte cognoscere». < Cogitare» autem dicebant, quod nos vernacula lingua dicimus «pensare» et «a?idar raccogliendo». «Ratio» autem iisdem significabat et arithmeticae elementorum collectionem, et dotem hominis propriam, qua brutis animantibus dififert et praestat: hominem autem vulgo descrii ebant animantem «rationis participem», non compotem usquequaque. Altrinsecus, uti verba idearum, ita ideae symbola et notae sunt rerum: quare quemadmodum legere eius est, qui colligit dementa scribendi, ex quibus verba componuntur; ita intelligere sit colligere omnia dementa rei, ex quibus perfectissima exprimatur idea. Hinc coniicere datur, antiquos Italiae sapientes in haec de vero placita concessisse: verum esse ipsum factum; ac proinde in

Deo esse primum verum, quia Deus primus Factor; infinitum, quiqomnium Factor; exactissimum, quia cum extima, tum intima rerum ei repraesentat dementa, nani continet. Scire autem sit rerum dementa componere: unde mentis humanae cogitatio, divinae autem intelligentia sit propria; quod Deus omnia dementa rerum legit, cum extima, tum intima, quia continet et disponiti mens autem humana, quia terminata est, et extra res ceteras omnes, quae ipsa non sunt, rerum duntaxat extrema coactum eat, nunquam omnia colligat; ita ut de rebus cogitare quidem possit, intelligere autem non possit; quare particeps sit rationis, non compos. Quae ipsa ut similitudine illustrem, verum divinuin est imago rerum solida, tamquam plasma; humanum monogramma, seu imago plana, tamquam pictura; et quemadmodum verum divinum est quod Deu3, dum cognoscit, disponit ac gignit, ita verum humanum sit, quod homo, dum novit, componit item ac f acit: et eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quo res fiat, et qua, dum mens cognoscit modum, quia dementa componit, rem faciat; solidam Deus quia comprehendit omnia, planam homo quia comprehendit extima. Quae sic dissertata quo facilius cum nostra religione componantur sciendum est antiquos Italiae philosophos putasse verum et factum converti: quia mundum aeternum putarunt, ac proinde Deum ethnici philosophi coluerunt, qui semper ad extra, quod nostra theologia negat, sit operatus. Quare in nostra religione, qua profitemur mundum ex nihilo creatum in tempore, res haec opus habet distinctione, quod verum creatum convertatur cum facto, verum increatum cum genito. Quemadmodum Sacrae paginae, elegantia vere divina, Dei Sapientiam, quae in se omnium rerum ideas continet et idearum omnium proinde dementa, «Verbum» appellarunt: quod in eo idem sit verum ac comprehensio elementorum omnium, quae hanc rerum universitatem componit et innumeros mundos posset, si vellet, condere: et ex iis in sua divina omnipotentia cognitis exactissimum reale verbum existit, quod, cum ab aeterno cognoscatur a Patre, ab aeterno item ab eodem genitum est.