De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XIX

Da Wikisource.
Caput XIX - De historia temporis obscuri, quae est fax iuris gentium

../Caput XVIII ../Caput XX IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XIX - De historia temporis obscuri, quae est fax iuris gentium
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVIII Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XX

[p. 412 modifica]

CAPUT XIX

DE HISTORIA TEMPORIS OBSCURI,
QUAE EST FAX IURIS GENTIUM

Tractus temporis obscuri italici.

[1] His iactis fundamentis, illud praeterea teneamus: quod terra inter Noachi filios anno ab orbe condito 1656 divisa est, Roma fundata anno 3250. Igitur totus tractus temporis obscuri italici est annorum 1594, intra quod temporis spacium quae de tempore obscuro narrabimus quam commodissime congruent.

Temporis obscuri epochae.

[2] Quapropter auctoritatem naturalem, ab temporibus generis humani exlegis ad has respublicas quibus nunc vivimus, invenimus esse perductam per quinque temporis obscuri epochas, quae fuerint insigniores universi iuris gentium mutationes.

[3] Prima epocha est qua generis humani regimen omne fuit theocraticum, unum verum, cetera falsa, in quibus auctoritas omnis divina, auctoritati solitariae vel familiari perfusa.

[4] Secunda, qua auctoritas familiaris clientelis aucta est.

[5] Tertia, qua omnes respublicae fuere regna poetica, sive heroica, sive optimatium.

[6] Quarta, qua respublicae omnes aut in regna mera, aut legibus primum latis in regna mixta, aut in respublicas liberas abiere.

[7] Quinta et postrema, qua ius minorum gentium est introductum, et iura belli et pacis harum gentium moribus recepta sunt.

[8] De singulis pro hoc, quem invenimus, ordine historiam contexemus.