De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXII

Da Wikisource.
Caput XXII - Tertia epocha temporis obscuri, qua omnes respublicae fuere optimatium, et senatus auctoritas primum in terris nata

../Caput XXI ../Caput XXIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XXII - Tertia epocha temporis obscuri, qua omnes respublicae fuere optimatium, et senatus auctoritas primum in terris nata
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXIII

[p. 479 modifica]

CAPUT XXII

TERTIA EPOCHA TEMPORIS OBSCURI,
QUA OMNES RESPUBLICAE FUERE OPTIMATIUM,
ET SENATUS AUCTORITAS PRIMUM IN TERRIS NATA1

Ex primis turbis coortae plebes — «Turba», «rixa».

[1] Sed, ut suis clientibus singulis coercendis quisque optimorum satis fírmum habebat imperium, nempe nervum, fidem; ita, ut universos in officio continerent, infirmi fuere. Igitur, cum, ut fert natura, optimi in nexos aequo duriora exercerent imperia, et nexos eius rerum status tandem pertaesum esset, et omnes una caussa ageret, conspirarunt ad libertatem, et turbam facere ausi sunt, nativa significatione, qua «multorum rixam», ut «rixa» «duorum turbam» significat2. Ex qua turbatione primae plebes natae, quarum proprium est res novas moliri.

«Ordinis» nativa significatio — «Regis» nativa significatio —
Ut primi in terris reges creati?

[2] Igitur, motis rebus, necesse fuit optimos inter se imperia communicare, et ita, divina providentia, rebus ipsis dictantibus, natus est ordo optimatium3, ea ipsa significatione nativa, qua militae «ordines» dicuntur, quod optimates, in ordine stantes ad speciem et ad terrorem, plebem turbantem deterruere. Et qui omnium fortissimus eum ordinem regeret, significatione maxime propria, uno ex infantis linguae monosyllabis, «rex» dictus; et ita verus Sallustius, qui scribit [p. 480 modifica] regium in terris nomen imperii primum fuisse4, et ceteri historici, qui primos reges a staturae proceritate, dignitate oris et corporis viribus animique praestantia creatos narrant.

Lyrae mithologia.

[3I Ita ex singulis fídibus, seu privatis imperiis, lyra composita est, hoc est imperium publicum, cum quo respublicae sunt fundatae. Quae est lyra Orphei, qua feras cicuravit, Amphionis, qua saxa in urbes composuit; a Mercurio inventa, Apollini tradita; ad quam concinunt musae, nempe humanitatis artes et disciplinae, quas reipublicae debemus universas.

Prima rerumpublicarum natura — Quid «ordo et plebs»? — Quid «ordo
et populus» seu «senatus populusque»? — Quid «optimates et plebs»?

[4] Ex eo enim ordine, a regibus recto, et ex plebe primae respublicae ortae sunt, quae ex optimatibus et plebe constabant5. Et respublica «ordo et plebs» primum dicta, uti postea, liberis civitatibus constitutis, «ordo et populus» sive «senatus populusque» omnes respublicae dictae mansere. Sed, rebus motis, redit prior civium divisio, qua qui reipublicae statum tuentur «optimates», qui res novas moliuntur «plebs» appellantur.

Primae in terris secessiones.

[5] Quia clientes, severissimis patrum in filios imperiis, consuefacti metuere et vereri incliytos, bhinc turbantes plebes, optimatium ordine deterritae, nihil ultra ausae secessionem fecere.

Lex agraria secunda — Nexus culturae tactus nexus dominii bonitarii.

[6] Necesse igitur fuit, ne inclyti in vacua regnarent, ut plebs, sub aliqua libertatis lege, in priores sedes concederet, ut in plebis romanae secessionibus legimus factitatum. Eam [p. 481 modifica] non aliam fuisse necesse est, quam ut nexus culturae transiret in nexum dominii, eius tamen cuius plebei compotes essent. Cum enim ii auspicia non haberent, ex quibus possent iure optimo habere agrum, et, ut haberent agrum, tamen auspicia habere non possent, uti iure naturae sine auspiciis matrimonia celebrabant et «parentes» non «patres» erant, ita quoque haberent naturale dominium, quod «bonitarium» iuris civilis interpretes antiqui, «possessionem» vero feudistae dicunt. Quod dominii genus cum hominibus natum est: quod tandiu habebant, quandiu fundos occuparent; sed, si inde exciderent, nullum ipsis ad eos vindicandos ius esset.

Prima nobilitatis ocia — «Decima herculea» quid?

[7] Et ita lex ad eos lata, ut agros colerent sibi sive haberent in bonis, qui tamen patrum essent optimo iure, iure fortissimo; et ita apud patres agrorum staret proprietas sive auctoritas, ut phrasi utar legis XII Tabularum, sed sub iure nexus, quod in plebeios tamen, non ultra pro cultura exercerent, sed pro tribuenda sibi certa frugum parte, ex qua coepere primulum patricii, virtute maiorum partis, per ocium frui, quae semper et ubique habita est nobilitatis nota praecipua. Eam frugum partem poetae «decimam Herculis» appellarunt. Atque haec est secunda lex agraria, qua libro priore6 diximus fundatas primas optimatium respublicas7.

Primi in terris legati — Primi legislatores significatione nativa.

[8] Atque heic primum extitere legati, qui, sagminum sanctitate protecti ne ab infensis plebibus violarentur, sancti iure maiorum gentium habiti — quod ius «fas deorum» passim poetae, historici, oratores vocant, — et ii primi, et significatione nativa, «legislatores» fuere, qui hanc legem agrariam ad plebem tulere8. [p. 482 modifica]

Mercurii mythologia — Mythologia caducei.

[9] Huius reipublicae characterem fecere poetae Mercurium, quem leges dedisse aegyptiis tradunt. Atlantis nepotem, qui caelum humeris sustinet: qui gentes religione fundarat. Eundem deorum ad homines legatum: qui primus9 a patribus agrarias ad plebes tulerat. Petasum et talos gestare alatos: quod a patribus, qui habebant auspicia, leges ferret. Sed quid sibi velint duo dracones in caduceo, uterque ad alterum conversi? Pudet heic infirmissimas philologorum referre rationes. Dicamus igitur ex nostris principiis draconem esse terrae characterem: igitur significant, alter terrae dominium bonitarium, alter optimum, quorum utrumque ad alterum spectat.

Tributorum origo.

[10] Eam frugum partem, quam poetae «decimam Herculis» dixerant, primitus coniicio vulgo dictam «tributum», quam vocem sibi genuit vocabulum «tribus». Quam proprie de plebeis dici, comitia tributa satis docent, in quibus plebei patribus suffragatione praepollebant.

Respublica «democratica» eadem ac «ex censu».

[11] Sed postea, quum Servius Tullius instituit, ut, non singulis optimis, sed publice aerario penderent omnes, dictus est «census», quem athenienses per δήμους describebant.

Erant enim δῆμοι minuti populi Atticae, ex quibus populus atheniensis constabat, qui ad comitia legum ferendarum Athenis conveniebant. Unde Bernardus Segnius, graece satis doctus, in versione Ethicorum Aristotelis δῆμον vertit «censum», ut tantum sit graecis respublica δημοκρατική seu popularis quantum «respublica per censum» instituta, cum census sit unicum eius reipublicae fundamentum, in qua honores pro censu dantur10 [p. 483 modifica]

Lux affertur romanae historiae.

[12] Quare Servius, hac in plebem largitione (quae postea, patrum fortitudine et plebis magnanimitate moderata, fuit caussa omnis romanae magnitudine), patrum regnum afflixit, ut, libertatis obtentu, uti solent, mox occuparet tyrannus. Unde patres contra eum Tarquinium subornant, qui, occiso Servio, mox Servii artibus usus, regnum in dominationem convertit.

«Census» unde dictus?

[13] Sed, ut ad rem nostram redeamus, ab hac usque antiquitate est ut «census» postea diceretur contractus quo fundus alteri fruendus iure domimi pleno minoris datur, sub onere certae rei vel pecuniae domino fundi pensitandae.

Duo corpora politica in primis civitatibus sine ulla aequi
iuris communione.

[14] Ex ea libertatis lege plebes cum optimatibus compositae sunt, et, iure clientelarum in respublicas optimatium prolato, duo corpora politica intra una agebant moenia, quae nullam aequi iuris communionem habebant11. Nam plebes naturalia matrimonia agitabant; natura «parentes» erant; qui nascebantur «nati» seu «filii», non «liberi»; sanguinis necessitudine coniuncti «cognati», non «adgnati» dicebantur; fundos, non iure optimo, sed in bonis habebant; ac proinde contractus de iis iure naturali celebrabant, quorum obligationes solo pudore starent; suprema elogia eorum fide, quibus essent commissa, continebantur; si ea deessent, cognatis deferebantur bonorum possessiones; haec omnia inter se privatim: publice autem, per legem obsequii prorogatane parerent ordini, qui solus imperaret. Contra, patres sibi retinuerunt quae iam habebant: auspicia, agrorum dominium iure optimo, quod, iamdiu ipsis partum, per eam legem primum eluxit ut a bonitario distingueretur. Et quia habebant auspicia et agrum, [p. 484 modifica] sua hinc haberent imperia: praeterea, nomen, gentem, fas suum, suam linguam eiusque scientiam, et, per haec omnia digni qui diis accederent, haberent sacerdotia. Et privatim omnia inter se optimo iure agitarent.

Rerum romanarum principia.

[15] Atque haec duum corporum intra unas urbes diversitas erit nobis fons politiae, historiae et iurisprudentiae romanae universae.

Ordinis auctoritas ut nata?

[16] Et «patres» divino vocabulo mansere dicti, apud quos tamen cunctos summa esset auctoritas, ut singulorum libertates, dominia, tutelae ordinis auctoritate constarent. Quare, sicuti homo, ut natus est, statim cum libertate et duabus eius partibus, dominio et tutela, natus est; ita respublica, ut primum constituta est, cum summa libertate, cum summo imperio, cum eminenti dominio extitit, quae cuncta senatus auctoritate continentur, ut libro priore satis abunde diximus.

Unde «patria» dicta?

[17] Et respublica a praestantiori parte, patribus nempe, «patria» primum dicta est12, et post pietatem deorum patriae pietas successit, et pietati in parentes praeposita: quod deorum religio maioribus patriam, patria deinde nobis certos parentes dedit.

Unde custodia ordinis nata est? — mPrimae arces quorsum? — Primae curiae — «Turris» unde? — Unde «terrae»? — «Orbis terrarum» — Cybeles turrita — Prima regnorum arcana — Prima «astutia».

[18] Eo rerum motu, intellexere optimates sibi. quia paucis, adversus moltitudinem cavendum esse: hinc, quando editis in locis natura siti erant, ibidem arcibus se muniere. Quae sunt [p. 485 modifica]muratissima habendi senatus loca, quae dicit Cicero; primae, quas diximus, curiae; et poetis sunt «regum turres»13, nempe a «terrendo» dictae, ceu «terres», et forsan hae primae «terrae»; et inde «orbis terrarum» gentium universitas, quarum Cybeles turrita character. Tunc primum coepere regnorum consilia sive imperiorum arcana, quo spectat illud Sallustii de tempore obscuro dictum: «alii corpus, alii ingenium exercere», quando ’Aottj urbs dicta, unde «astutia» et «astuti» vocati.

Reipublicae optimatium nota propria: custodia iuris.

[19] Hinc praecipua reipublicae optimatium nota fuit custodia legum, quam bis artibus tuebantur, custodiendo fortiter rnores quibus suas gentes fundatas accepere; et sic habere «ius in latenti», ut Pomponii phrasi utar, et iura manu regia ministrare exemplis, in quibus diximus consistere «ius incertum» quod Pomponius narrat, idque esse quod veneti servant et vulgo dicunt «caso seguio»14.

Antiquissima plebiscita.

[20] Itaque patres clam publica decernebant; deinde, plebis consilio advocato, decreta evulgabant, quae sunt antiquissima plebiscita uno «s» scripta, de quibus libro priore15 diximus. Qua forma antiquissimas respublicas Aristoteles in Ethicis notat, et heroica regna Homerus recta esse testatur16, et exemplum romanum in horatiano iudicio, apud Livium, libro superiore observavimus17.

Cur priscis temporibus tyrannorum laudatae caedes?

[21] His temporibus tyrannorum caedes laudatae et tyrannicidis statuae positae18, quia ex arcano ordinis decreto fiebant non aliter ac nunc si iusti regis imperio subditus, regni [p. 486 modifica] usurpator, subornatis percussoribus occidatur. Nam ordo erat summa potestas: heroici autem reges erant ordinis lingua domi in legibus ferendis, manus foris in bellis administrandis. Neque sane putandus Lucius Iunius Brutus turbidus populi romani excitator, quum regum eiiciendorum extitit auctor, neque talis tantusque vir ab eventu laudandus: necessarium enim est ut, ob tot caedes senatorum factas, ob intolerandam superbiam, ob insignem luxuriam, patres eius rei Bruto auctores fuissent.

Reipublicae optimatium proprietas: tutela imperii stare.

[22] Indidem, cum eae respublicae in eo starent, ut ordo se19 a plebibus tueretur, earum perpetua proprietas fuit ut imperia in protutando sua, non occupando aliena, regerentur: quarum rerumpublicarum heroicus character fuit, supra nobis expositus, Tanais. De quo tempore vere Sallustius tradit illud: «sua cuique satis placebant».

Unus graecorum Theseus septem romanis regibus aequipollet.

[23] Quare illa Thesei non minor quam ulla Herculis aerumna fuit, ut de eo tradit Plutarchus: atticos, per minuta regna dispersos, in unam urbem Athenas cogere. Et in Latio, circa Romani, tot minuti reges et populi, ut, intra ducentos et quadraginta regni romani annos, viginti ferme regnis excisis et captis, non ultra viginti stadia imperium romanum prolatum sit.

«Res repetere» unde dictum? — Quae «bella pura et pia»?

[24] Atque ex hoc primo minorum gentium iure provenit illa foecialis iuris formula «res repetere» pro «bellum indicere». Nam eo iure regna, quia omnia optimatium erant, non in prolatione, sed in tutela imperii continebantur; et bella a diis primum orta, quae vere pura ac pia erant, nam ob repetitionem rerum raptarum, quae non restituerentur, [p. 487 modifica] bantur. Quae postea, iure recentiori gentium minorum, quoad certos iustitiae externae effectus, ad bella omnia, quae a potestate civili indicta gererentur, translata est, et quod erat «fas gentium» postea «fas nationum» fuit.

Ius violentiae privatae cessat — Ius violentiae publicae valescit — Gentes maiores in minores traductae — «Nomen» pro «stirpe» — «Nomen» pro «populo» — «Populus» ordo, «plebs» accessio populi, ut postea provinciae fuere.

[25] Namque patres, in eo terris primo rerum motu — rebus ipsis experti singularia imperia infirma, in una potestate coniuncta praevalida esse, — non ultra ius violentiae privatae inter se, quod ius maiorum gentium libro superiore20 definivimus, sed ius violentiae publicae, quod definivimus ius gentium minorum21, regnare voluerunt. Et ita gentes, quae, maiores, fuerant viriles stirpes in plures familias divisae, postea, minores, fuere plures gentes in unam civitatem compositae; et «nomen», quod prius erat commune ius gentilitium, deinde universi populi factum est, uti, exempli gratia, «nomen romanum» pro «populo romano» passim legis. «Gens», «nomen», seu «populus» ipse ordo erat; «plebs» autem erat populi accessio: ut provinciae postea, non civitatis romanae partes, sed accessiones fuere, ut recte Grotius advertit.

Clientes dediticiorum rudimentum — Primae plebes
rudimentum provinciarum.

[26] Etenim, uti, lege agraria priore, clientes dediticiorum rudimenta fuere, quibus postea romanus victor, rebus omnibus, sacris, profanis, publicis privatisque, sibi deditis, vitam permittebat et operas quibus se sustentarent, namque in agrum colonias deducebat — quod ius vel in hostes ob gravissimas iniurias iudicatos vel in victos romani imperii intolerantes exercebat; — ita, lege agraria posteriore, plebs rudimentum fuit [p. 488 modifica] provinciarum, quibus romani22, per victoriam iure optimo adempto, dominium bonitarium sub vectigali relinquebant, et omnia inter se iure naturali, pro communi generis humani captu tunc explicato, transigere permittebant23.

Quando iura privata violentiae imitationes factae — «Quirites» romani hastati — Minerva hastata — Bellona bastata — Iuno hastata dicta «Quiritis» — Mars «Quirinus» — Hasta telum heroicum — Hastati romani patres.

[27] Inde postremo cessere inter gentes vi exerceri privata iura, et successere illa violentiae imitamenta quae libro superiore24 diximus. Et in primis ex morum custodia ius nexi mancipiique abiit in celebre ius quiritium, ab eruditis omnibus tantopere excultum, neque hactenus quicquam intellectum diximus, ius patrum, ius romanorum hastatorum, qui patres hastati in concionem conveniebant: quorum nunc rectius dicimus Minervam domi, Bellonam foris, utramque hastatam, poeticos fuisse characteres. Quin et Iuno, propria dea optimatium, hastata, unde «dea Quiritis» et quandoque etiam «Quiris» ipsa appellata, et Mars «Quirinus»: heroes enim hastis pugnasse, et binas gestasse, ex Homero habemus. Quem romani maiorum gentium servavere morem, qui fortes bello spectatos milites «hastis puris», hoc est sine ferrata cuspide, donabant: quod primi heroes hastis praeacutis, sine ferro, nondum invento, armarentur. Et in exercitu romano milites primi ordinis erant «hastati»: uti nunc observamus in moribus positum gentem principem primum in agmine, primum in acie servare locum. Cetera de iure quiritium libro superiore dicta sunt25, et reliqua inferius26 dicemus. [p. 489 modifica]

Fundi romani et feuda comparata — Liber aureus venetorum.

[28] Heic tantum addamus quod, cura quirites essent patres in ordine, tales erant fundi romani apud plebeios ex iure quiritium, sive ex ordinis auctoritate, qualia feuda ex iure seniorum. Et auctoritas erat tanquam seniorum assensus. Mancipatio autem, seu nexus traditio, erat veluti relatio in tabulas publicas, in quibus feudorum alienationes referuntur — quae relatio si non adsit, alienatio inutilis est; — sive, aptius, erat relatio in «librum aureum» quem dicunt veneti, quorum optimatium respublica est, et etiamnum eorum ditio «Dominium venetum», ordo «la Signoria», optimates «i Signori» appellantur. Eaque in aureum librum relatio auctoritatem praestat emptores iure optimo fundum, vel aedes, vel super iis emisse iura.

«Actus legitimi» ius civile commune antiquorum.

[29] Et ex iure nexi mancipiique, atque ex eo: quod, in tradendo nexu, «uti quis lingua nuncupasset, ita ius esset», quod postea recte in XII Tabulis relatum est (vidimus enim supra ex iure maiorum gentium verba in promissis, iuramentis, votis strictissime accipi), proveniunt omnes actus legitimi, qui ferme omnes mancipatione transigebantur, summa verborum religione custoditi, iisque ius civile commune, nempe27 omnibus Latii optimatium rebuspublicis28, continebatur. Ita ut quod hactenus ius a romanis inventum et romanorum proprium habitum est, id orane ex maiorum gentium iure sub theocratia introductum, postea, rebuspublicis optimatium conditis, commutatum, eo pacto ius civile commune sive minorum gentium factum sit29, a quibus Romulus recipit, et patres diu moribus observarunt, et tandem in legem XII Tabularum abiit. [p. 490 modifica]

Communis iuris interpretum error.

[30] Quod hactenus visum tantum fuisse romanorum, quia soli romani patres summa fortitudine, praeter ceteras gentes, id custodierunt, qua eadem virtute imperium orbis terrarum iure item maiorum gentium, idest lege iustae violentiae, sibi fundarunt et iure victoriae ceteris ademerunt, ut supra diximus et infra gravius demonstrabimus.

Cadmi mythologia.

[31] Huius epochae character est Cadmus, a quo serpentis dentes per sulcos sati — nempe inclyti aratores — mox in armatorum cohortes e terra emersi — coorti patres bastati in ordine.


Note

  1. Cfr. Notae, 95 [Ed.].
  2. Ulpianus, ex Labeone, in Dig., XLVII, 8 (De vi bonorum raptorum), 4, § 1.
  3. Cfr. Notae, 96 [Ed.].
  4. Catil., 2 [Ed.].
  5. Cfr. Dissertationes, XI [Ed.].
  6. Cap. CIV et sequentibus.
  7. Cfr. Notae, 97 [Ed.].
  8. Cfr. Notae, 98 [Ed.].
  9. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «prius» [Ed.]
  10. Cfr. sopra, p. 186, nota 1 [Ed.].
  11. Cfr. Notae, 99 [Ed.].
  12. Cfr. Notae, 100 [Ed.].
  13. Cfr. Notae, 101 [Ed.].
  14. Cap. CXLIX, libro priore.
  15. Cap. CL, eodem.
  16. Cfr. Notae, 102 [Ed.].
  17. Cap. CXLI [Ed.].
  18. Cfr. Notae, 103 [Ed.].
  19. «Se» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.]
  20. Cap. C.
  21. Cap. CXXXV.
  22. «Romani» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  23. Cfr. Notae, 104 [Ed.].
  24. Cap. CXXIV.
  25. Cap. CXXIII-CXXIV, CXXVI-XXXIII, CXXXV [Ed.].
  26. Cap. XXXI sqq. [Ed.].
  27. «Nempe» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  28. Nel testo era qui ripetuto «commune», espunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  29. Testo: «est», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].