De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput V

Da Wikisource.
Caput V - Quae Platonis dogmata metaphysica recipienda

../Caput IV ../Caput VI IncludiIntestazione 25 settembre 2021 75% Da definire

Caput V - Quae Platonis dogmata metaphysica recipienda
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput IV Pars prior - De constantia philosophiae - Caput VI

[p. 284 modifica]

CAPUT V 1

QUAE PLATONIS DOGMATA METAPHYSICA RECIPIENDA

[1] Et quando pura contemplatione veri aeterni frueretur natura recta, et eam Adae peccato corruptam esse demonstravimus 2, vera Platonis dogmata tria:

De idearum aeternitate.

[2] Primum, de genere rerum supra corpus, ac proinde aeternarum, quae non sensu sed intellectu percipiuntur, sive doctrina de ideis, quantum referunt menti aeterna vera. Quantum autem inde conficit, animos humanos hominum generationi praeextare, falsum. Nam vel ideas menti Deus, dum eam creat, indit, ut Renato Carthesio; vel per occasiones aut creat, ut Antonio Arnaldo, aut exhibet, ut Malebrancio videtur.

De immortalitate animorum.

[3] Secundum, de immortalitate animorum, cum animus sit humanae mentis subiectum, et mens humana sit aeternorum verorum domicilium et sedes, et fieri non possit ut temporariis rebus fulciantur aeternae.

De divina providentia.

[4] Tertium, de providentia divina, nempe mente aeterna quae aeterno rerum ordine cuncta dispensat ac regit, in cuius aeterni ordinis idea aeternas veritates cognoscimus3.


Note

  1. Testo: «Caput VI» [Ed.].
  2. Libro superiore, a cap. XXI usque ad XXXI.
  3. Ibidem, principio, [§ 3].