De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput VII

Da Wikisource.
Caput VII - Iniustum ab Epicuro metaphysicae indictum bellum

../Caput VI ../Caput VIII IncludiIntestazione 25 settembre 2021 75% Da definire

Caput VII - Iniustum ab Epicuro metaphysicae indictum bellum
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput VI Pars prior - De constantia philosophiae - Caput VIII
[p. 286 modifica]

CAPUT VII1

INIUSTUM AB EPICURO METAPHYSICAE
INDICTUM BELLUM

Inane nihil est.

[1] Falsum igitur Epicuri dogma de uno rerum genere, nempe corpore, et quod corpus non est sit inane, seu nihil; unde duo universae naturae principia statuit: corpus et inane. Qua doctrina menti, et omnibus quae mente constant, ita nefarium ut internecinum bellum indicit.

De casu dogma imbecillium ingeniorum.

[2] Cumque non agnosceret aliud quam corpus et inane, trahitur in illud omnino improbabile et prorsus ridendum dogma de casu, quod fortuito atomorum per inane concursu cuncta fiant et temeraria sorte regantur. Unde, ipsius Horatii, epicureae sectae, iudicio;

Insanientis dum sapientiae
Consultus errat,

divinam providentiam tollit.

Αὐτοψία incerta veri regula.

[3] Atque, ex eadem impia doctrinae consensione tractus, aútoiptav, sive sensuum evidentiam, veri κριτήριον statuit nimis ambitiose, quod res tales esse definit quales cuique videntur. Et sic aeterna vera — in quae omnes homines sensibus, ingeniis, moribus, studiis, quantum est, diversissimi, et saepe edam inter se adversi et infensi maxime, constantissime conveniunt — negat.


Note

  1. Testo: «Caput VIII» [Ed.].