De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XIII

Da Wikisource.
Caput XIII - Quae stoicorum moralia dogmata christianis consentanea

../Caput XII ../Caput XIV IncludiIntestazione 26 settembre 2021 75% Da definire

Caput XIII - Quae stoicorum moralia dogmata christianis consentanea
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XII Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XIV

[p. 292 modifica]

CAPUT XIII1

QUAE STOICORUM MORALIA DOGMATA
CHRISTIANIS CONSENTANEA

Stoicis quae bona, quae mala, quae neutra?

[1] Conveniunt cum Platone hac in re stoici, qui bona honestate, mala turpidine definiunt; cetera — naturae corporis, fortunae — ἀδίάφορα sive indifferentia, statuunt, hoc est: ei qui uti scit, bona; qui uti nescit, mala.

Quid «sequi Deum»?

[2] Et vivere convenienter naturae rationali, iis celebre illud est «sequi Deum».

Antiquorum iuris interpretum et stoicorum principia
moralis doctrinae eadem.

[3] Haecque ipsis sunt «naturae», quae dicunt, «consequentia», quae nos demonstravimus eadem omnino esse ac ius naturale posterius antiquorum iuris interpretum, seu naturalem rationem2, quae ἀδίάφορα — in quibus sint «prima naturae», quae ipsi dicunt stoici, et circa quae versatur ius naturale prius antiquorum interpretum — regit ac moderatur3.

«Officium» quid? et unde dictutm? —
Ubi notantur grammatici.

[4] Et naturae rationali4 conveniens definiunt «officium», quod grammatici dictum perperam putant per ἀντίφρασιν, [p. 293 modifica] «quod non officiat», cum sit a particula «ob», quae ut plurimum perfectionem significat, et «facio», quasi «perfecte (seu recte, seu bene) factum».

Apathiae vanitas.

[5] At ἀπάθεια sive affectuum vacuitas, nisi ea quoque sit acutissimorum eius sectae philosophorum coniectura de homine integro, qualem a Deo creari oportuit, en piane est irritum humanae fragilitatis votum.


Note

  1. Testo: «Caput XIV» [Ed.].
  2. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige «naturalis ratio» [Ed.].
  3. Libro superiore, cap. XXVI [corr.: LXXVI] cum tribus sequentibus.
  4. Testo: «naturae rationalis», che le edizz. Ferrari correggono «naturali rationi» in corrispondenza a «naturalem rationem» del § 3. Ma nel § 2 il Vico aveva pure scritto «vivere convenienter naturae rationali» [Ed.].