Vai al contenuto

De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XIX

◄ Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XVIII Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XX ►

[p. 302 modifica]

CAPUT XIX[1]

PLATONICI IURISPRUDENTIAE REBUS COMMODI

Metaphysica iuris stat metaphysica platonicorum.

Et videant vinniani[2] an recte iura esse Platonis ideas per iocum dicant, qui animum humanum demonstrat esse immortalem, quem iurisconsulti docent esse universi iuris domicilium et sedem; et proinde ille demonstrat animum humanum immortalem, quod sit ex genere rerum quae supra corpus sunt: unde perspicue conficitur iura ex genere rerum aeternarum esse per hoc, quod, vel corporum, non corpora sunt. In quo stat metaphysica universi iuris illa rerum divisione, qua iurisconsulti res in corporales et incorporales dividunt, et illas sensu, has intellectu consistere omnino statuunt, et nos gravius libro superiore firmavimus[3].


Note

  1. ↑ Testo: «Caput XX» [Ed.].
  2. ↑ In eius [Vinnii] commentario Institutionibus, II, 2 (De rebus corporalibus et incorporatibus), in principio.
  3. ↑ Libro superiore, cap. CLXXXVI [corr.: CLXXXV], § «Namque» [3].