De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Capita CL-CLXXXXIX

Da Wikisource.
Capita CL-CLXXXXIX

../Capita C-CXLIX ../Capita CC-CCXXII IncludiIntestazione 18 settembre 2021 75% Da definire

Liber unus - Capita C-CXLIX Liber unus - Capita CC-CCXXII
[p. 148 modifica]

CAPUT CL

DE PLEBISCITI ET PLEBISSCITIS

Antiquissima plebiscita, regum placita plebi nota.

[1] Haec summae potestatis civilis iussa in republica optimatium sunt proprie plebiscita. Quorum illustre exemplum nobis Livius reliquit in horatiano iudicio, in quo, «concilio populi (rectius «plebis» dixisset) advocato», duumviros creat, qui dictant legem, sive, ut diximus, exemplum edunt, quo Horatius condemnatur; quem morem Aristoteles in Ethicis, ubi de consilio agit, antiquissimarum rerumpublicarum fuisse testatur, [p. 149 modifica] et Homerus de suis heroicis regibus passim narrat. In republica autem regia «principum placita» proprie sunt «populo scita»; quae in repubjica libera «leges». Namque, uti Cicero in sua republica caput illud de legibus concipit: «Suffragia populi libera sunto, optimatibus nota»; ita in optimatium republica ea lex converteretur: «Formula seu ius ex ordine editum esto, plebi scitum», hoc est plebi notum, quia in ea republica plebs ordini paret. In republica regia ius est a principe constitutum, quod momentose «principis placitum» dicitur «populo publicatum», quod idem est ac «populo scitum», «populo notum»; quia in ea republica universus populus, nempe et plebs et ordo regi parent.

Publicatio legis in republica optimatium «plebi scitum», in regia «populo scitum» est — Quando «plebiscitum», quando «plebisscitum» scribendum.

[2} Nam publicatio legum, quae vulgo dicitur — et nihil aliud est nisi legis probatio, qua cives ab eius obligatione ob ignorantiam excusari non possunt, — in republica regia «populo scitum», in republica optimatium, ut Venetiis, «plebi scitum» quam proprie, tam eleganter dicenda esset. Quod recte intellexit Baldus, vir satis acutus nec humaniorum literarum piane rudis, quum dixit «plebiscita» (leges tribunicias romanorum) non uno sed duplici «s» scribenda esse, quando grammatici a verbo «sciscere», pro «iubere», derivatum id vocabulum volunt.

De lege tribunitia, qua leges regiae abrogatae.

[3] Hinc facile praetervehas illas eruditorum syrtes de lege tribunicia, qua Pomponius1 leges regias abrogatas narrat: nani ea lata est a Lucio Iunio Bruto, consule, non tribuno plebis, nam tribuni plebis post multos annos secessione plebis in montem Sacrum primi creati sunt. Quibus angustiis redacti, mendum ibi loci putant subesse, ubi, ut mox videbimus, nullum subest; [p. 150 modifica] et satis dura lectione coniiciunt legendum «lege Bruti Iunia»: quod nominandarum legum genus in historia romana insolens omnino est. Quare alii «tribuniciam» dictam opinantur quod Brutus tribunus celerum Tarquinii regis fuerat 2. Sed nescio an satis commode haec dicant, ut Brutus, qui regum eiiciendorum auctor fuerat praecipuus et, sola nominis Tarquinii offensione, Collatinum se consulatu abdicare coegit, dederit nomen legi, qua leges regias abrogat omnes, a magistratu qui fuerat cum regno et sub regno, et odio regni, dictatori non amplius «celerum tribunus», sed «equitum magister» nomine additus est.

Leges regiae dictae «curiatae» — Principio «curiata comitia» eadem ac «tributa». — Centuriata diu post libertatem incoepere.

[4] Sed non est ut tantopere eruditissimi viri torqueantur. Nam leges regiae «leges curiales» dictae fuerant, ut Pomponius3 tradit, a curiatis comitiis, quae Budaeus4 ibi «comitia tributim coacta» recte interpretatur. Neque, tum et multo post, alia comitiorum ratio Romae fuit. Centuriata enim comitia pro censu et aetate inibantur: censum quidem Servius Tullius instituit, sed eum Brutus, ut infra dicemus, oppressit, et re ipsa diu post reges eiectos census in republica libera iacuit.

«Curiatarum» invisum nomen in «tribunitias» mutatum — De sacris curiatae leges mansere vi alia — Cur rex sacrorum creatus? — Cur adoptiones lege curiata fiebant? — «Sacra paterna» pro «patria potestate».

[5] Leges igitur curiatae idem sonabant ac «regiae»; ac proinde ea appellatio invisa erat, nomen mutatum est, res mansit, et exinde «leges tribuniciae» dictae sunt, et ita ab historia romana — non «plebiscita», non «privilegia» — fere semper nominantur. De sacris tamen leges «curiatae» dictae mansere, sed vi prorsus alia, utpote quae in comitiis ferebantur, in [p. 151 modifica] bus triginta curiones pro numero curiarum, quarum sacra curabant, coibant. Sed nomea religio custodivit, uti, exactis regibus, qui sacrorum reges quoque erant, rex sacrorum, qui id nomea servaret, suffectus est. Adoptiones autem, quibus adoptati in adoptantium paterna sacra transibant, religionis caussa, uti dictum est, lege curiata fiebant5 Unde postea mansere locutiones «in sacris paternis manere» pro «esse in patria potestate», «sacris paternis absolvi» pro «emancipari».

CAPUT CLI

RERUMPUBLICARUM MERARUM DIVINA ORIGO

[1] Sed et hae tres rerumpublicarum formae merae, quanquam bis, quas observavimus hactenus, propriis notis distinctae sint, tamen ex proprietate divinae originis6 — qua in homine ratio, voluntas, potestas sunt inter se complicata; tres virtutis partes inter se commixtae7; tres iustitiae, universa nempe et duplex particularis, inter se connexae8; tria iura primaria inter se glutinata sunt9, — earum rerumpublicarum quaeque forma aliarum duarum attributis praedita est.

In unaquaque republica unus summus.

[2] In unaquaque enim unus summus imperati vel vere unus, ut in mere regia, quare ea respublica omnium proxime accedit ad naturata et verum (quo vere spectat iliud Taciti, etsi non ea mente dictum: «Unum esse reipublicae corpus, et unius animo regendum»); vel plures instar unius, ut ordo in optimatium republica, vel in populari populus universus vel maior eius pars, quae pro universo habetur. Atque adeo in omni regimine, qui summus unus et, quia summus, unus. Summum enim multiplicari, uti et unum, non potest. [p. 152 modifica]

Ubi plures summi, uni vel per vices vel per subiectas partes.

[3] Quare, si plures summi, vel per vices uni, uti consules romani in iisdem provinciis administrandis, vel per subiectas imperii partes uni, uti triumviri reipublicae ordinandae caussa, qui, quum regnare quisque summo imperio voluere, Augustus sibi Occidentem, Orientem Antonius, Lepidus Africani regenda sumpsere; et, imperio romano per Constantinum Magnum in Orientis et Occidentis partes diviso, successores unius imperii romani imperatores fuere.

In unaquaque republica libertas civilis vivit —
Unaquaeque tuetur ordinem.

[4] In unaquaque republica libertas civilis, quam supra definivimus10, celebratur, ut praemia, poenae, honores, onera dignis mandentur. Ut in optimatium republica Romulus consilium publicum e patriciis quidem, ut narrant, composuit, sed in iis aetatem et prudentiam spectavit, unde «senatus» dictus. Et Moschus, Turca, Tartarus, in illa infinita dominatione, ut plurimum spectatos prudentia et virtute cives ad imperia et magistratus provehunt. Vel in ipsa populari republica census, a quo potissimum constituitur, ordines dividit et dat honores; quod, ut paupertas suadet turpia, ita opes aspirant honestati. Et unaquaeque ordinem tuetur, quo semper meliores accedant ad optimos.

CAPUT CLII

DE ORDINIBUS

Ordo triplex — Ordo naturalis, qui vero constat et a Deo est — Forma
rerumpublicarum aeterna — Definitur — Quo inchoatae respublicae.

[1] Sed argumentum, respublicas omnes a Deo esse, illud aliud invictum se offert: quod ordo naturalis sit anima cuiusque reipublicae. Principio enim definivimus verum esse quod [p. 153 modifica] rerum ordini respondet11, et hinc demonstravimus12 vel prima rerum vera, quae «scientiarum principia» dicuntur, nos vi ordinis aeterni intelligere, et ideam ordinis aeterni nobis a Deo esse: itaque principia scientiarum et rerum a Deo esse confecimus. Quare, si omnium rerumpublicarum forma aeterna est ordo naturalis, respublicae omnes a Deo sunt, in quibus verum regnat, quod respondet ordini rerum, non ordini nominum sine re, qui, non ordo, sed imago ordinis est. Igitur ordo naturalis rerumpublicarum is est, in quibus prudentes, temperati, fortes praesunt; imprudentes, intemperati, imbecilli reguntur. Quales fuere prima rerumpublicarum rudimenta, familiae13 et clientelae14, et antiquissimae optimatium respublicae15.

Ordo civilis, qui constat certo — Definitur.

[2] Sed, quando optimi facti sunt nomina sine re, ordini naturali successit ordo civilis et vero successit certum. Quod est conformatio ordini, non rerum, sed verborum, ex qua proveniat conscientia publice dubitandi secura 16.

Ordo civilis triplex: unde triplex rerumpublicarum forma.

[3] Nam prima optimorum imperia vel in filiis servata, vel in populos universos dilapsa, vel ad unos redacta sunt: unde triplex ordo civilis, ex quo tres rerumpublicarum formae merae natae. Inde namque ordo civilis constat vel genere, ut in aristocratia; vel censu, ut in democratia; vel ex domo regnatrice, ut in monarchia. Sed nec nobilitas nec patrimonium sapientes facit, et ex principibus nasci, ut Tacitus ait, «fortuitum nec ultra imputandum».

Ordo civilis pars ordinis naturalis.

[4] Sed, ut supra diximus certum esse partem veri, et rationem civilem ex ipsa ratione naturali profluere, ob caussas [p. 154 modifica] certi iuris quas supra disseruimus quoque17; ita ordo civilis ex sui natura ordinis naturalis est particeps, quantum publicam parit securitatem, quo fit ut vel corruptissimae civitates, dum hoc ipso ordine civili servantur, a Deo servantur. Sed hic ordo civilis, qui suapte natura ex ordine naturali participat, «ordo civilis» communiter appellatur.

Ordo mixtus in quaque republica — Definitur.

[5] Namque est et ordo civilis, qui legum voluntate ordini naturali commixtus est, quem sane «ordinem politicum», ex civili et naturali mixtum, appelles: ut in republica optimatium ex patriciorum sapientissimis senatus constet, qualem Romulus instituit; in populari populus sapientis senatus auctoritate regatur; in regia princeps utatur sapientum virorum consilio. Hic ordo mixtus definiri potest honorum successio, qua alii aliis, ut fide, diligentia, solertia, virtute, iustitia in minoribus reipublicae partibus sibi commissis boni spectantur, ita gradatim a minoribus ad maiores promoventur, ut tamen semper meliores praesint et inferiorum mores inspectent.

Ordines legibus praestantiores — Ordo naturalis, verius quam lex, est «mens affectibus vacua» — Mens populi in genere sapiens, in specie saepe stulta — At semper a turbulentis commota est — Privilegia a stultis illata sunt rerumpublicarum pestes.

[6] Sed leges metu poenarum, hi ordines spe praemiorum recte agere cives iubent. Quare ordines sunt legibus firmiores: unde fit ut leges quidem hos ordines mixtos iubeant, sed hi ordines mixti leges conservent. Namque ordo, sive naturalis, sive mixtus, quantum ex naturali per leges mixtus est (quando non in Platonis republica, sed in hac Romuli foece versamur), multo rectius quam Aristoteles de lege scite dixerat18, est «mens affectibus vacua». Nam mens populi, exempli gratia, licet in genere affectuum vacua sit — unde populi iudicia in [p. 155 modifica] genere prolata vulgaris sapientiae sunt, ut ita dicam, oracula, quod vulgo ferunt: «Vox populi vox Dei est»; — tamen haec eadem populi mens in specie perturbatissima esse solet, maxime ubi a turbulentis civibus, ceu ab austris fretum, commoveatur, uti a demagogis mens populi atheniensis, a tribunis plebis mens populi romani in singulos cives affectibus infilammari solebat; et aut invidiosis aut ambitiosis legibus singularibus, extra ordinem latis, praeclari virtute viri patria utrinque pulsi, et immeritissimis civibus amplissimi honores demandati. Quare et demagogi et tribuni plebis tandem suae cuiusque reipublicae libertatem perdidere19.

Ordo naturalis est mens reipublicae, leges sunt lingua.

[7] At quanto mens est sermone veracior, tanto ordines sunt legibus firmiores. Mens enim semper vera sermoni praeit; nam iudicio, seu voluntate, fallimur. Idque adeo, quia Deus nunquam fallit quenquam, a quo mens hominibus datur20, nos autem nobismetipsis imponimus sensum sapientia, quam supra stultitiam definivimus21. Verba autem saepissime menti non succurrunt, crebro non exprimunt et falsa sunt: mens enim a vero urgetur — quam veri vini definivimus rationem humanam22 — et semper a vero urgetur, quia nunquam aspectu amittere possumus Deum23. Verba autem saepissime hanc veri vim voluntate mentientis eludunt ac mentem deserunt, immo menti vim faciunt et Deo obsistunt.

Ordo naturalis semper ius ministrat.

[8] Sic ordo naturalis et ordo mixtus, quantum ex naturali mixtus, semper ius ministrat: quod fít quando viri sapientia et virtute spectatissimi ex hoc ordine naturali, hoc est, non ex [p. 156 modifica] ordine concepto verborum et ex certo legum24, ex formula legum, sed ex «formula naturae» quam Varro dicebat25, ex ordine aeterno rerum, ex vero26, respublicas regunt.

Leges saepe deficiunt — Quandoque fallunt — Quin et decipiunt.

[9] Leges autem in quamplurimis caussis deficiunt, unde necessaria est interpretatio, ut supra diximus27, quae haec legum vitia suppleat; et sub hac ipsa iuris auctoritate non solum quandoque erratur, ut inquit iurisconsultus, sed ipsis legibus fraus fit28. Hinc respublicae beatiores, quarum ordines civiles magis ex ordine naturali commixti sunt.

CAPUT CLIII

DE RERUM PUBLICARUM CONSERVATIONE, CORRUPTIONE,
EMENDATIONE, OCCASU

Respublicae quo ordine aliae in alias corrumpuntur?

[1] Hinc, si conserventur leges quae ordines iubent, et multo magis ordines qui leges tuentur, respublicae in sua quaeque forma conservantur. Alioqui, respublica optimatium ut plurimum in factionem et potentiam, qua facile eminent qui promovent libertatem; respublica libera in sui perniciem et exitium, unde postea, salutis caussa, ad unius dominatum confugit; regia in tyrannidem ac dominatum, a qua populorum animi, ad obsequium temporis diuturnitate consuefacti, quanvis quandoque principem, perraro reipublicae formam mutant.

Una omnibus corruptelae caussa: ordo naturalis qui desit.

[2] Communis omnium caussa est, quia ubi deficit ordo naturalis, et non pro dignitate, sed ex ambitione, magistratus, imperia aliique honores dispensantur, ibi venalia omnia [p. 157 modifica] haberi incipiunt, et honorum mercatu potentiam insurgere, et ad potentiam struendam avaritiam grassari necesse est. Per quae, exuta omni aequalitate, multitudo oppressa praesentia odit et ad res novas spectat; ut, si nacta sit, qui libertatis caussam suscipiat, ambitiosissimum aut perditissimum aliquem, contra patriam armatur, eamque civilibus armis opprimit. Atque adeo, nisi Deus, a quo omnis naturalis est ordo29, custodiat civitates, primum labefactantur, deinde corrumpuntur, postremo occidunt; et servitutem naturae servitus iuris, tanquam conserva, comitatur.

Respublicae prius fiunt servae natura, deinde iure.

[3] Nam respublica non statim lege victoriae, sed sensim prius natura servae fiunt, ubi legum servitium exuunt, ut graviter Cicero ait: «Ideo legum servi sumus, ut liberi esse possimus»; quod invertere sic possis: «Natura servi efficimur, si legibus liberemur». Ex quo romani Asiae delicias et attalicas opes suspicere ac mirari coepere, tunc servire coepere, et, luxus et voluptatum amore capti, non ultra legibus servierunt. Unde non mirum si servitus repente extitit tota in unius Augusti vita, et ab effreni libertate sub Iulio Caesare in quaesitissimas adulationes et infandum servitium sub Tiberio cecidere: quod ipsemet, indignabundus, semel, curia egrediens, dixerit: — «O homines ad servitutem paratos!».

Emendantur auctoritate vel exemplo.

[4] Corruptae autem respublicae emendatione reparantur si praesentia ad pristina instituta revocentur aut pristina instituta ad praesentia producantur, quod est tandundem. Quod fit ubi extiterit princeps qua sapiens, qua fortis, qui id praestet auctoritate, aut viri pietate meritisque gravissimi, qui id ipsum praestent exemplo. [p. 158 modifica]

CAPUT CLIV

UT RESPUBLICAE ITA LEGES EMENDANTUR

Hinc onmis legum interpretatio a doctrina civili moderatur, ut leges priores ad posteriores trahantur30, seu posteriores ad priores pertineant31.

CAPUT CLV

DE RERUMPUBLICARUM RECURSU

[1] Sed est quidam rerumpublicarum ad sua principia recursus, unde primo in terris natae sunt, qui hactenus est animadversus a nemine, quia hactenus vera rerumpublicarum principia latuere, quae supra diximus32.

Ex pluribus rebuspublicis liberis σύστημα una fit optimatium, ut hollandensis — Cur appellatur «Alte Potenze»? — Cur dicuntur «Ordines»? — Cur «Status»? — Cur mittunt colonias?

[2] Ubi enim plures civitates liberae (et idem sane foret si plures reges summi) in unum corpus coeunt, ex ipsis una respublica optimatium, caussarum natura recurrente, componitur, ut nostris temporibus helvetii et hollandenses, apud antiquos achaei; eamque ob caussam, alienos fines non transcendunt, sed acriter suos custodiunt, et potissimum principem urbem, ut achaei, situ ipso, Corinthum. Et hollandenses quidem hanc vini intellexerunt, quum suam rempublicam appellarunt «Alte Potenze», hoc est plura summa imperia in unum corpus composita, quae tutela, quam ex hominis potentia natam diximus33, Constant. Et «Ordines» quoque dicunt, quia, ut optimatium respublica, ordinis tutela unice nititur. Et [p. 159 modifica] rerumpublicarum liberarum procuratores, qui in commune consulunt, «Status» vocant, quia ea respublica statu rerum maxime vivit, prolatu rerum corrumpitur. Et quanquam in Indias mittunt colonias, id tamen non respublica sed mercatura facit, et vis commercii eas principi genti coniungit.

In bellis foederatis optimatium respublica recurrit,
aequali foedere tamen.

[3] Hunc rerumpublicarum recursum expressiorem in foederatis bellis cernere est, in quibus princeps foederis, ut Agamemnon Graeciae foederatae contra troianos apud Homerum34, non plus iuris in bello habet quam domi rex in optimatium republica. Foedera autem heic aequalia, hoc est inter aeque summas potestates inita, accipio: nam in foederibus inaequalibus, ut inter romanos et romani nominis socios, respublica manet eius qui in foedere superior est.

Validum argumentum primas in terris respublicas fuisse optimatium.

|4] Haec quae heic dicimus de rerumpublicarum recursu satis ostendunt primas respublicas in humana historia fuisse optimatium, ea ratione, quam tradidimus, ex pluribus summis imperiis familiaribus compositis natas, si verum illud quod vulgo aiunt: res ex quibus caussis principio nascuntur, in easdem tandem resolvi.

CAPUT CLVI

DE DIVINO IURIS CIRCULO

[1] Quin per has caussas ipsa imperia familiaria a falso iure divino per divinationem apud gentes, uti nos supra descripsimus35, orta esse, docet perpetua bellorum ratio: quod ubi plures summae potestates bello, ut diximus, se agnoscunt [p. 160 modifica] hostes, se agnoscunt aequales, protinus intelligunt se subditos esse Deo. Quia aequalitas nulla stare potest sine regimine; nullum ius aequatorium sine rectorio celebratur; nulla iustitia aequatrix sine iustitia rectrice vivit, ut superius dictum est36.

Vis ipsa bellica docet principes summos subiectos Deo.

[2] Itaque ipsa vis bellica sit summarum potestatum magistra, quae eas edoceat, ipsas aeterni rationi, iustitiae aeternae, sive adeo summo Deo, subiectas esse. Et quidem edocet illis in iure foeciali conceptis indicendorum bellorum formulis: «Audi Iupiter, et tu Iuno, Quirine, diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite: Ego vos testor populum illum iniustum esse, neque ius persolvere», etc.; et foederum feriendorum: «Si populus romanus prior defecerit publico consilio dolo malo, tum Diespiter populum romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque», etc.; edocet iurisiurandi religione, qua se pactis obstrictas intelligunt; edocet naturali iure, quo se in bellis teneri profitentur, quantum captus gentium et communes rerumpublicarum mores id ipsis explicuere, ut supra diximus37.

Fas gentium in bellis elucet — Ut iura bellorum a diis orta.

[3] Quare fas gentium in bellis regnare apud poetas, historicos, iurisconsultos passim legas: cumque respublicae christianae ex iure naturali philosophorum ipsius vi religionis regantur, ex eo iure christiani reges et liberi populi bella administrant. Unde vides bellorum iura a poetis et historicis oratoribusque passim a diis orta38 dici, ob id ipsum quod ad Deum redeunt.

Ius naturale gentium iuri naturali philosophorum praeludens. — Bello ex omnibus rebuspublicis agnoscitur una civitas, sub Dei regimine, quasi optimatium.

[4] Et ita gentibus a divina providentia intelligere datum est moribus ipsis — quod stoici vix subtilibus rationibus sunt [p. 161 modifica] assecuti — ius gentium docere, et maxime bellis ducere, quod omnes orbis terrarum respublicae una civitas magna sit, cuius Deus hominesque habent communionem; illam nempe, quam supra diximus esse ex societate veri et rationis39, ita ut ei civitati unus Deus praesit, homines subsint, et summae potestates civiles ordinem quendam quasi optimatium obtineant, qui pura ac pia bella gerant, hoc est, non ultro, sed iniuriis lacessiti. Quod satis aperte eas admonet tam gravis illa quam frequens in bellis deprecandi formula «per communes deos», qui dii communes, non carthaginiensum Iuno, non Venus romanorum, sed

Iupiter omnibus aequus,

et sic Deus unus et summus, et, quia summus, iccirco unus, ut supra diximus40.

A statu exlegi vi ipsa curritur ad optimatium statura sub regno Dei.

[5] Ex quibus omnibus potentes rerum, qui ex pravo corruptae naturae studio solitudinem affectant, et unos in orbe terrarum regnare cupiunt, per bella ipsa doceantur se sine societate aliqua, sub Dei, et quidem unius Dei, regimine perdurare in potentia non posse.

Unde coniectura gentes maiores exleges theocratia rectas esse —
Unde discrimen illud: hebraei et gentes.

[6] Atque haec ipsa omnia nobis fecere locum coniiciendi in statu exlegi et in solitudine gentes maiores divino quodam regimine, sive theocratia, ut Philo id appellat, rectas esse: unam quidem theocratia vera, quia verum Deum colerent ex lege naturae, eosque fuisse patriarchas, a quibus populus hebraeus41 fundatus est; ceteras gentes rectas theocratiis falsis, quia aut unum corporeum, uti caelum, aut plura corpora, ut [p. 162 modifica] astra sub idolis, ac proinde falsos deos observarent, quibus, ad hebraeorum discrimen, in sacris libris nomen «gentium» relictum est. Quod latius libro secundo explicabimus.

[7] Et ita divinus iuris circulus circumactus, ut ius omne humanum, coeptum, ut vidimus42, a divino, per hanc rerum, quam hactenus narravimus43, successionem, ad ius divinum redeat tandem; et societas veri, a Deo inter homines incepta, ut supra demonstravimus44, per hanc iuris maiorum gentium, iuris civilis communis et iuris minorum gentium in bellis perpetuam successionem, in Deo ipso consistat.

CAPUT CLVII

DE REBUSPUBLICIS MIXTIS

Fidei imploratio est subiectionis confessio.

[1] Ex bis tribus rerumpublicarum formis meris, quas hactenus vidimus, aliae postea respublicae temperatae, quae natura merae sunt, pacto mixtae. Cuius temperaturae ratio est: quia, ubi qui summum imperium habet, ad id sibi ab aliena iniuria vel vi tutandum, alienam, sive domi, sive foris, fidem ultro implorat et in fidem recipitur, nisi aliter pacto convenerit, res ipsa ei dictat subiectionem. Unde «fides», ut vidimus supra45, latinis significat «protectionem et imperium», et «implorare fidem» «implorare potestatem, protectionem», «recipere in fidem» «recipere sub protectione et imperio». Dixi «ultro»; nam, si bello coactus se dedit, iure victoriae civilem libertatem amittit. Ita quae potestas civilis summum suum imperium alteri ultro subiicit, aliquam libertatis partem retineat necesse est, pro qua obtinenda alienum auxilium [p. 163 modifica] imploravit; quae imploratio fidei tacitum est pactum, in quod qui fert auxilium, id ferendo, tacitus convenit, et inaequale foedus eum implorante paciscitur.

Caussa foederum inaequalium.

[2] Cum hac caussa iustifica et illa suasoria commode sociatur, ut cui imperium ultro offertur, partem eius in praesenti remittat, quo postea totum facilius obtineat. Nos non omnes has iustificas caussas exequimur, quibus innumera rerumpublicarum mixtarum genera esse possunt, uti certa contractus natura pactis variari in immensum potest: eas tantum expendemus, quae ad iuris romani principia et caussas explicandas conducunt.

Caussa ex qua respublica optimatium sit libera optimatibus temperata.

[3] Ubi optimates ab unius vel plurium potentum iniuriis populi fidem implorant, sive ad eius auxilium confugiunt, ibi libertas praecipue fundatur, sed cum aliqua optimatium mixtura. Sic Lucius Iunius Brutus, optimatium omnium nomine, per occasionem stupri a Tarquinio, regis filio, in Lucretiam illati, opem populi romani adversus Tarquinium tyrannum implorat, et, a populo romano in fidem receptus, romanam libertatem fundavit.

Caussa ex qua respublica libera sit regia libertate commixta.

[4] Ubi autem populus ab optimatium sive adeo potentum iniuriis ad unius opem confugit, ibi regnum praecipue constitutum, sed cum aliqua libertatis temperie. Sic Octavianus Augustus rempublicam «discordiis civilibus fessam», non regno (nempe mero) nec dictatura (ut in republica natura libera), sed «sub nomine principis sub imperium (quod diximus46 in fidem) accepit»47; et populus romanus sub principibus dictus «qui nec totam libertatem nec totam servitutem pateretur». [p. 164 modifica]

Rerumpublicarum, uti contractuum, natura pactis mutatur — Unde «reus
maiestatis» dicatur — «Maiestas» quid? — Malorum principum poena.

[5] Itaque vides huiusmodi respublicas, natura meras, esse pactis mixtas, et uti contractuum, ita rerumpublicarum naturam pactis mutari: quorum vi pactorum in ipsa ope inest fides utrinque, et inest ops in ipsa fide. Quare non licet in fidem recepto opem recipientis minuere; et, si minuat, minutae seu laesae maiestatis est reus. «Maiestas» enim nihil aliud est quam ipsa eius, qui in fidem receperit, ops, quae a doctioribus definitur «imperii dignitas et amplitudo», quam utramque publicae vires conservant maxime. Contra, non licet recipienti mutare fidem; et, si mutet, apud Deum hominesque famae iudicio perfidiae reus damnatur, ut supra diximus48.

Iuramentum publicae violentiae.

[6] Hinc iuramentum, quo eiusmodi pacta firmari solent, eleganter «iuramentum publicae violentiae» dici posset. Quod est conforme definitioni iuris gentium, quam supra exposuimus 49; nam tandiu obligat, quandiu potestas civilis sua vi iurantem ab omni vi aliena tueatur. Quod si non tueatur, et qui iuravit, sine ulla culpa sua, in alienam vini recidat, is prioris iuramenti religione solutus est.

CAPUT CLVIII

DE LEGIBUS SACRATIS

[1] Hinc pacta quibus rerumpublicarum natura mutatur, uti et pacta quae mutant naturam contractuum, quo sanctius serventur, solent iureiurando firmari. [p. 165 modifica]

«Leges sacratae» unde dictae? — Unde tribuni plebis «sacri»
et «Sacer mons» appellatus?

[2] Haec pacta iurisiurandi sacramento firmata sunt «leges sacratae» ex veriori, quam Festus refert, opinione. Ita in republica natura libera Theseus populum atheniensem50, in republica natura optimatium Lycurgus Heraclidas51 iurare in suas quisque leges adegere: quia ex natura reipublicae quisquesuae, et populus atheniensis et spartanus, ordo legibus subiectus non erat52. Lucius autem Brutus, asserta populo romano libertate, maxime quia regum electio iam inde a Numa fuerat populi, ut Livius tradit, eum iurare adegit de regibus nunquam postea restituendis. Et tribunos plebis, quia plebs metuebat ne populus olim eos abrogaret, legibus sacratis primum constituere in monte, quem proinde Sacrum appellarunt, et in tribunos plebis iuravere: quo iuramento, suam rempublicam, quae a Bruto iam natura libera facta erat, natura liberam sunt quoque contestati. Unde optimates, in tot tantisque cum plebe certaminibus, quot omnes in romana historia paullum versati norunt, tribunatum arcanis quidem artibus infirmare, nunquam convellere palam ausi 53.


Cur Lex XII Tabularum iuramento firmata non est?

[3J Lex vero XII Tabularum iuramento sacrata non est, quia et optimates nolebant ea confessione profiteri populum romanum natura liberum esse; et decemviri, qui affectabant tyrannidem, ut sequenti anno re ipsa docuere, noluerunt eo iuramento sua nefaria consilia impediri; et plebei ipsi, qui ab optimatibus aequum ius ea lege exprimere volebant — cetera, ut connubia, magistratus, sacerdotia, suae libertatis iure porro tracturi, uti, [p. 166 modifica] tertio post anno, statim tentarunt sibi cum patribus communicari connubia, quod sibi patres vetando caverant54 noluere ullum sibi ad ea obtinenda obiicem struere. Itaque omnes, et patres et decemviri et plebs, legem XII Tabularum iurare dissimularunt.

Iuramenti in verba principis potestas et vis — Iuramentum obsequii in regnis natura non necessarium — Necessarium vero iuramentum regum in leges libertatis regnorum.

[4] At hercule Tiberius id exegit ea simulatione, qua principio se eam reipublicae partem gesturum, quam sibi senatus demandasset, nec ex eius corpore, ut Tacitus memorat, excessurum mentiebatur, ita hac si respublica natura libera esset. Itaque primum omnium curavit ut «Sextus Pompeius et Sextus Apuleius consules primi in sua Tiberii Caesaris verba iurarent, et apud eos Seius Strabo et Caius Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae: mox senatus milesque et populus»55. Sed hoc iuramentum vi ipsa erat gravissimae servitutis, nam a re gladiatoria translatum, cuius tyrones hac formula in verba magistri iurabant vinciri, verberari, uri pro victu et disciplina, quam mercedem Cicero graviter «auctoramentum servitutis» appellat. Mansit ergo ut in rebuspublicis natura regiis populi regibus obsequium iurent: non quod earum natura id postulet, in quibus principi summum rerum iudicium dii dederunt, nobis obsequii gloria relicta est; sed quo regna libertate mixta essent sanctiora. Illud vero in natura regiis cum libertate mixtis necessarium est, quod reges, inter regnorum auspicationes et bona omina, iurant in leges libertatis, quae «regnorum privilegia» nunc vulgo appellantur56. [p. 167 modifica]

CAPUT CLIX

NOTA DISTINGUENTI RERUMPUBLICARUM
MIXTARUM NATURAM

[1] Nota autem, quae cuiusque reipublicae mixtae naturam distingui, est iurisditio57 sive auctoritas nativa significatione civili, qua significat «iuris civilis dominium», ut supra diximus, apud quemnam sit, apud unumne an apud ordinem an apud populum: nam apud quem horum trium ea erit, respublica vel monarchica vel aristocratica vel democratica praecipue erit.

«Senatus auctoritas» quando proprie dieta est?

[2] Sic apud romanos principio fuit respublica optimatium natura regno mixta, nam iurisditio sive auctoritas fuit propria senatus, ex cuius corpore Tullus creat duumviros, qui ius seu legem in Horatium concipiant, ut supra vidimus. Postea fuit natura libera ex optimatibus mixta, ut docet formula legum rogandarum: «Velitis, iubeatis, quirites», et tabella suffraga: «Uti rogas, ita iubeo».

Artes mutandi libertatem in regnum.

[3] Tandem ita sensim a republica natura libera in rempublicam natura regiam actu est transformata. Augustus enim sibi sumpserat tribuniciam potestatem, qua et plebi tutelam libertatis semel susceptam profiteri probaret, et tribunis plebis licentiam concitandi populum in seditiones in posterum adimeret, et ad se adduceret ius rogandi leges tribunicias, quae libertati faverent. Nam quae ordinem tuerentur, eas a consulibus rogari curavit, ut in eos a se populi odium averteret — cuiusmodi fuere lex Papia Poppaea, Aelia Sentia, Furia Caninia, — et ob id ipsum consulatum sumebat ponebatque. Sed [p. 168 modifica] potissimum «principis» appellatione usus est, ut utriusque partis, et plebis et optimatium, unus princeps esset, quia rempublicam harum partium «armis civilibus fessam» accepit: quare, non dictatura, non regno, sed «principis nomine», ab eo est respublica natura regia constituta, optimatibus et libertati commixta. Ad haec «imperatoris» appellationem quoque perpetuam induit, quam appellationem, prius virtutis, fecit postea dignitatis, ut is unus auspicia, seu fortunam bellorum, haberet, unde victoriarum gloriam, ut regnum decet, omnem in se transduceret. Tandem et pontificatum maximum, qui natura sua perpetuus erat, defuncto Marco Lepido pontifice maximo, sibi suimpsit quoque, ut sacra omnia sua haberet in manu.

Quando respublica romana regni naturam induit?

[4] Itaque Augustus «iisdemque magistratuum vocabulis»58 libertatem in regnum mutavit ex tacito populi consensu, qui ei rerum statui acquievit. Sed Tiberius in principatus initio a populo fidei iuramentum per simulationem, quam supra diximus, exegit, ut respublica adhuc natura libera videretur. Tandem respublica omnino conversa est, et facta natura regia ex libertate commixta sub eodem Tiberio, quum «e Campo — ut Tacitus narrat59— comitia ad patres translata sunt60. Nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant, neque populus ademptum ius (hoc est iurisditionem, iuris dominium) questus est nisi inani rumore (en populi patientia), et senatus, largitionibus et precibus sordidis exsolutus, libens tenuit» (en auctoritas quoque senatus). Et his rationibus, auctoritate tacita senatus, tacito populi iussu, ac proinde tacita lege, respublica romana facta est regiae naturae libertati commixta, et iurisditio deinceps apud romanos imperatores fuit, et quod «principi placet legis habet [p. 169 modifica] vigorem». Quae est «lex regia» Ulpiani61, lex imperii romani62, conditio, natura regni, sive imperii summi, quod populus universus, salutis caussa, ultro defert ad unum63.

CAPUT CLX

DE LEGE REGIA

Nullam convincunt Taciti Annales — Silentium historiae latinae universae — Invidia nominationis — Temporis, quo lata est, inconstantia.

[1] Nam quicquam sane aliud praeterea de lege regia disserere dispudet. Cum Cornelius Tacitus, rerum romanarum sub principatu scriptor incomparabilis, non aliam ob caussam «suprema Augusti» et «initia Tiberii» statuit Annalium principia, nisi ut lectores moneat quibus artibus respublicae ex liberis transformentur in regias: quibus artibus sane neque Augustus neque Tiberius quicquam habuissent opus, si populus romanus in maximis comitiis regnum ipsorum alterutri detulisset. Ecquae alioqui romanorum historicorum oscitantia foret: de minutissimis rebus levissimisque leges commemorare; tantam vero, quanta est, qua orbis terrarum imperium tam insigniter mutatum est, omnes silentio transmittere? Quae prudentia eaim legem nomine appellare tam odioso, quod romanis Tarquiniorum memoraret tyrannidem?64. Quando Augustus id sedulo vitavit, qui, ut Tacitus notat, non regno, neque dictatura, sed «principis nomine» constituit rempublicam. Quare unius graeci scriptoris locus65 dignus non est, qui haec omnia conturbet, maxime cum de eius legis tempore tam varient opiniones, ut alii ad Augustum, alii ad Tiberium, ad Claudium alii, alii denique ad Vespasianum usque eam referant. [p. 170 modifica]

De marmore capitolino iudicium — Senatusconsulta «leges» sub principibus dieta — «Comitia imperii» quae sub principibus? — Quae «lex imperii»?

[2] Marmor autem capitolinum nihil aliud servat quam senatusconsultum, quo senatus principi romano de more obsequium profitetur: quod non ipsa lex regia, sed legis regiae effectus esset, ut senatus pro universo populo obsequium principi iuret. Cum quo Dionis locus componi potest. Nam qui legum indicem legerit, non infrequens viderit sub principatu, maxime Claudii, senatusconsulta «legum» appellatone donari. Praeterquamquod locutio Domitiani tempora redolet, ut nedum senatus universus, sed sanctius consilium de imperii romani delatione aut successione habitum, «imperii comitia» vocentur. Sic Galba «comitia imperii transigere» a Tacito dictus est, quibus Pisonem adoptat; et Titus Vinius et Cornelius Laco consules, Marius Celsus consul designatus et Ducennius Geminus praefectus Urbi soli adfuere. Ita senatusconsultum capitolino marmori commendatum «lex imperii» dictum est66.

CLXI

DE AUCTORITATE SENATUS IN REPUBLICA ROMANA
LIBERA OPTIMATIBUS MIXTA

[1] Ex his quae hactenus disseruimus de rerumpublicarum cum merarum, tum mixtarum natura, omnis romani iuris et romanae iurisprudentiae, tum in statu libertatis, tum sub principatu, effluit tanquam ex suo fonte cognito.

Senatus auctoritas ex dominio iuris in tutelam iuris translata.

[2] Namque in republica natura libera, sed ex optimatibus mixta, auctoritas senatus, quae prius fuerat iurisditio67, [p. 171 modifica] transit in iurisdictionem, in auctoritatem senatus, quae non amplius est dominium iuris68, sed est tutela iuris: transit in formulam quae ius tuetur, non condit.

Senatus auctoritas prius erat ratihabitionis genus.

[3] Etenim, asserta per Brutum populo romano libertate, sed nondum «tribuniciis tentationibus», ut cum Livio loquar, omnino constabilita, patres ut iurisditionem apud se retinerent, quicquid populus prius iussisset, postea patres eius fiebant auctores. Quae auctoritas re ipsa ratihabitio erat, quae est propria dominorum69: unde, ut idem Livius notat, ea res semper «spectabat», saepe erumpebat «ad vim».

[4] Libertatem igitur romanam — super tribunicias tentationes, quibus plebs romana primum ius aequum, mox connubia, deinde magistratus et imperia, tandem sacerdotia varie tentavit et tenuit — Quintus Publius Philo dictator, Livio appellatus «popularis», tribus legibus anno ab Urbe condita ccccxvi constabilivit, quas, eodem historico tradente, «iucundissimas plebi, adversas nobilitati tulit, quibus plus eo anno domi acceptum cladis, quam victoriis (quae multae et magnae fuerant) foris auctum imperium patres credebant»70.

Una lege Philonis dictatoris populus romanus imperii dominus
ex patrum confessione declaratus.

[5] Earum autem legum una fuit: «ut plebisscita omnes quirites tenerent», ubi Livius vocem «quirites» ex iuris romani scientia momentose in loco maxime suo retinet. Iamdiu enim, lege sive Hortensia, sive Horatia, sive utraque, plebisscita romanos omnes tenebant aequa legibus potestate. Itaque hac lege per eam plebisscitorum occasionem factum ut «appellatio»71, vulgo «titulus», potestatis civilis romanorum, qua patres in ordine dicebantur «quirites», ipsorum confessione ab ordine ad populum transferretur universum. [p. 172 modifica]

Altera, senatus auctoritas tutelae facta et dominium
iuris civilis populo assertum.

[6] Altera lex fuit: «ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres fierent auctores». Ex qua lege patres, omni vi adempta, ut idem Livius notat, coeperunt fieri «legum auctores in incertum comitiorum eventum»; ut, si populus iubere legem vellet, in formulam legis a senatu prius deliberatam et conceptam, et a magistratu aliquo senatorio, sive consule, sive dictatore, sive praetore, sive interrege, latam, is suam liberam iuris condendi voluntatem conformaret. Qua lege dominium iuris civilis populo universo assertum est; et auctoritas senatus exinde fuit ipsa formula legis concepta, per quam senatus, veluti praesens, populum praesentem in re praesenti suffragiorum tuebatur, ne quid publice damni faceret. Eaque formula deinde fuit ordo civilis, qui leges et rempublicam tuebatur.

Tertia, omnes magistratus plebi cum patribus ex aequo communicati.

[7] Tertia legum fuit: «ut alter utique ex plebe, cum eo ventum sit ut utrumque plebeium consulem fieri liceret, censor crearetur». Et ita omnes omnino magistratus, namque sola censura supererat, plebi ex aequo communicati.

CAPUT CLXII

«SENATUS POPULUSQUE ROMANUS» QUANDO DICI COEPIT

Ordo et plebs, senatus populusque — Senatus auctoritas,
populi imperium.

Ad eam igitur usque diem qua duae priores leges a Philone rogarentur, romana civitas erat ordo et plebs: ordo qui imperaret, plebs quae pareret. Ex ea lege civitas romana dici coepta est «senatus populusque»: senatus, quantum patres, suam populo in comitiis centuriatis praestaret, quam diximus, in publicis rebus iubendis, veluti tutoris auctoritatem; populus vero, quantum [p. 173 modifica] iidem patres, et praeterea equites et plebeii eas ipsas publicas res in iisdem comitiis iuberet; et populus romanus esset dominus iuris et imperii sub senatus auctoritate. Eaque acceptione mansit «senatus auctoritas», «populi imperium», quoad romana libertas vixit.

CAPUT CLXIII

DE LEGIBUS EX NATURA REIPUBLICAE DISTINGUENDIS

Leges tribuniciae propriae libertatis.

[1] Sed reipublicae romanae natura liberae maxime propriae tribuniciae leges fuere, quas populus romanus, ut merus imperii et iuris romani dominus72, sine ulla optimatium mixtura, extra ordinem, extra formulam a senatu conceptam, tribuno plebis rogante, sciscebat: quare omnes sunt maxime fautrices libertatis.

Consulares in bona republica ordinem tuentur. — Republica corrupta,
libertati favent. — In republica regia ordinem custodiunt.

[2] Leges autem consulares, dum respublica permansit in optima temperie libertatis et optimatium, fuerunt propriae reipublicae optimatium: quare ordinis tutelam ut plurimum spectant; rarae libertati, ut leges Valeriae de provocatione ad populum, favent. Scd, republica, qua parte optimatium erat in potentiam, corrupta, ad captandam populi auram leges consulares latae, quae libertati faverent: quare «Livius Drusus — ut Fiori verbis utar — non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate easdem (Gracchorum agrarias) leges asserere conatus est». Pompeius in singulos, ut Tacitus notat, consulari lege quaestiones tulit, ut in Milonem. Denique leges consulares in republica regia natura mixta optimatibus et libertati, ut quae sub Augusto fuere, tutelam ordinis custodiunt, ut lex Aelia Sentia, Furia Caninia, Papia [p. 174 modifica] Poppaea, quia regno expediebat invidiosas libertati leges a consulibus ferri.

Dictatoriae, modo fautrices libertatis, modo tutrices ordinis.

[3] Leges dictatoriae ad regias proxime accedunt: quare vel in republica, quam patres contendebant esse natura optimatium, Philo, dictator popularis, libertatem romanam constabilivit, ut nuper vidimus; vel in republica ex ipsa patrum confessione iamdiu natura libera Sylla, dictator ex parte optimatium, quaestiones perpetuas instituit, quibus effrenem privilegiorum libertatem coercuit.

Interregiae reipublicae optimatium maxime propriae.

[4] Leges interregiae reipublicae optimatium natura sunt maxime propriae, uti is est eius reipublicae maxime proprius magistratus: ut, apud Livium, docet ex Romuli morte interregnum, in quo patres aristocratiam regno quam fieri potest purissimam agitabant. Unde interreges postea creati, vel quum comitia consularia haberi non poterant, vel in id ipsum creabantur a patribus, ut ne consules crearentur, ut saepissime factum in certamine plebis et patrum de consulatu communicando.

CAPUT CLXIV

DE SENATUSCONSULTIS IN REPUBLICA LIBERA
OPTIMATIBUS MIXTA.

Quando «senatus consulta» proprie dici coepta — Omnia senatusconsulta ad auctoritatem tutelae revocantur — De legum formulis — De pecunia ex aerario subministranda — De honoribus tribuendis — De legationibus — De hostibus iudicandis — De foederibus feriundis.

[1] Sed, iuris dominio a patribus in populum universum Philonia lege translato, amplissimi ordinis decreta exinde «senatus consulta» proprie dici coepere: «consulere» enim tutoris est, uti «iubere» domini. Itaque senatusconsulta vel erant, ut73 [p. 175 modifica] eleganti Ciceronis phrasi utar, «praescriptae auctoritates», sive formulae in quas populus leges iuberet, quibus, ut diximus, senatus fíebat populo legum auctor sive adprobator; vel quae oeconomiam sive dispensationem rerum publicarum complecterentur, ut de pecunia belli necessitatibus pacisque ornamentis ex aerario subministranda, de honoribus tribuendis (unde a senatu decreti denegatique triumphi); vel quae senatus, tanquam tutor — non dispensator, non auctor, sed actor74 — pupilli absentis (nam auctoritas a praesente praesenti in re praesenti praestatur), per se ipsum expediebat, ut de legationibus quas mitteret vel admitteret; vel quae senatus, tanquam tutor pupilli infantis (nam auctoritas pupillo, qui gnarus sit eius quod gerat, praestatur), item per se ipsum transigebat, ut de hostibus iudicandis, foederibus feriundis75.

De iuribus et iniuriis sociorum — De publicis agrorum finibus in Italia — De expellendis aliquibus ab Italiae finibus — De armando consule.

[2] Quare a senatu hostes iudicati, et sine senatus auctoritate, seu perscripta conditionum formula, caudinum, numantinumque foedus improbatum: quod, ut ferocis populi erat bella iubere, ita erat sapientis senatus per legatos iure omnia experiri prius quam armis, et bellorum videre iustitiam, et bella ipsa, non, ut barbari solent, internecione, sed foederibus definire. Atque bhuc revocanda quoque senatusconsulta de cognoscendis iuribus iniuriisque provinciarum: unde ab antiquissima et hactenus ignorata origine, quam nos libro secundo explicabimus, senatus romanus dictus est «ara sociorum».

Et huc revocanda quoque senatusconsulta de publicorum finibus agrorum, de quibus Italiae civitates ambigerent, et de arbitriis regum populorumque recipiendis, de quibus caussis omnibus patres erant veluti perpetui iudices arbitrique a populo romano constituti; vel postremo erant tanquam de rebus sive absentis, sive infantis pupilli domini, ut in rebus calidis [p. 176 modifica] de certis hominum rerumque generibus cito Roma Italiaque expellendis, ut de sacris bacchanalibus apud Livium; et in postremis reipublicae periculis illud senatusconsultum, quod ob id dicunt «summum», de armando consule, et ut videret «ne quid respublica detrimenti caperet».

CAPUT CLXV

IURIS AUCTORES

Prius «iuris auctores» iuris domini — Postea «iuris auctores»
custodes iuris.

Et per Philonis legem confirmata natura reipublicae libera optimatibus mixta, qualein Lucius Iunius Brutus implorando adversus tyrannos populi fidem instituit, ut supra diximus76, patres iurisditionem, seu iuris dominium, retinere, illa ratihabitione eius quod populus iussisset, quam supra exposuimus77, non ultra potuerunt, ex quo iuris dominio «iuris auctores», «iuris domini» dicebantur. In eo tamen perstiterunt, ut scientiam iuris sibi conservarent arcanam; unde «iuris auctores» postea non iuris domini, sed iuris custodes dicti, qui iura in caussis tuerentur.

CAPUT CLXVI

PRAETOR ROMANI IURIS CUSTOS

Senatus custos iuris publici — Ius testamenti praetorii — Praetor
in iure dicundo custos iuris privati.

[1] Atque id egere ut, quemadmodum senatus tuebatur ius publicum perscriptis formulis, in quas populus leges iuberet — quae formulae, ut supra diximus78, Ciceroni appellantur «praescriptae auctoritates», — ita praetor romanus praescriptis formulis, in quas iudices iudicarent, tueretur ius privatum, et ita praetor esset minister iuris in actibus legitimis, quibus [p. 177 modifica] dominium ex iure quiritium civibus ministrabat, ut supra diximus79 — unde testamentis proprias solennitates induxit, scripturam, septem testium numerum et signacula, quibus solennitatibus is praestabat testamentis ab ipso «praetoriis» appellatis iuris civilis auctoritatem80; — et idem praetor custos iuris esset in actionibus seu formulis, quibus postulantibus ius dicebat; et formula actionis «ius» dieta. Actiones enim sunt proprie rerum nostrarum legibus formatae tutelae81, quibus nostra tuemur et conservamus. Quare praetor, quum ius dicebat, erat proprie custos civilis iuris.

CAPUT CLXVII

DE IURISPRUDENTIA ARCANA ROMANA

[1] Heic vero disserendum, ipsa rerum serie, se offert argumentum de iurisprudentia arcana romanorum: quod, quia non solum romanis rebus romanaequae iurisprudentiae, sed universae historiae universaeque eruditioni affert luculentissimam lucem, miror sane Arnoldum Clapmarium, in libro De arcanis rerumpublicarum, eruditissimum alioqui huius argumenti scriptorem, id nedum in nulla republica, sed ne in romana quidem, in qua maxime eminuit, non solum non observasse, sed ne esse quidem suspicatum. Nos, in nostro libro De ratione studiorum nostri temporis cum antiquorum collata, aliqua super hac re disseruimus, sed inchoata, quia nondum iurisprudentiae principium, quod tum vestigabamus, invenimus. His de caussis, igitur, haec res nobis est altius repetenda.

In republica libera ius palam. — In republica regia arcani reges. —
In republica optimatium ius arcanum.

[2] In republica mere libera omnia palam aguntur et generose. In republica mere regia, quia ius omne in scrinio [p. 178 modifica] regii pectoris asservatur82, regis persona maxime arcana; atque uni et item alteri, obsequii spectatissimo, nota interiora potentiae, qui «Status ministri» nunc appellantur. Quare Partili in Vonone, Roma cum romanis artibus ad ipsos misso (Tacito referente), «vilissima utensilium annulo Claudi et promptos principis aditus mirabantur»: unde passim in Oriente edam nunc occultissimi reges. At ex reipublicae mere optimatium natura est ius arcanum: quare spartanis, reipublicae optimatium regno mixtae, Lycurgus cavit ne leges scriberentur; et Romulus, qui civitatem ex optimatibus regno mixtam fundavit, clientelas recepit, quarum proprium erat, ut cum Horatio dicam, quemque optimatum suo plebeio

... clienti promere iura.

Itaque ex eius reipublicae natura erat «ius incertum»83 sive «ius in latenti», ut Pomponii locutionibus84 utar.

Leges ubique gentium pars religionis — Hebraeis — Chaldaeis —
Aegyptiis — Gallis — Germanis — Romanis.

[3] Hinc apud omnes ferme nationes sunt leges inter sacras res habitae et pars magna religionis; isque mos gentium ferme omnium fuit, quia omnia regna et imperia ab optimatium rebuspublicis coepere, ut supra dictum est85, in quibus primae leges cum iure divino coepere. Sed hebraeis merito legum sensa solis levitis gnara, quas Moses a vero acceperat Deo. At apud chaldaeos magi, gentis sapientes et sacerdotes, apud aegyptios soli sacerdotes, apud Gallos vero druidae, earum gentium philosophi et sacerdotes, callebant iura; apud Germanos item sacerdotes de reis capitales sumebant poenas; apud romanos scientia iuris erat apud collegium pontificum.

Neque quicquam obturbet quod Pomponius narret86 id [p. 179 modifica] obtinuisse «centum prope annos». Loquitur enim iurisconsultus apposite ad legem XII Tabularum, ex quo ea lex rogata est, donec iurisdictio a collegio pontificum ad praetorem romanum transferretur: non autem de universo iure, cum quo civitas romana principio est constituta.

CAPUT CLXVIII

DE CHARACTERIBUS HEROICIS

Literatura arcana — Hebraeis.

[1] Ortum hinc quoque est ut apud omnes ferme antiquas gentes sacerdotes quoque haberent literaturam arcanam, cum hoc tamen ab hebraeis discrimine, ut ii omnes ex sacro codice autographo exscriptas haberent leges, sed soli levitae literae scientiam callebant. Cum enim iis nullae vocalium formae essent, facile de legum scripto quaestiones suboriebantur, quas levitae ex sua literae scientia exsolvebant. Hanc literae scientiam, neglecta sententia, seu, ut Apostolus et post eum Ecclesiae patres loquuntur, «contempto spiritu», pharisaei verborum scrupolositatibus depravarunt, tandem rabbini corruperunt, ut in monstrosam, quam Cabalam appellant, tandem abierit.

Aegyptiis — An idem antiquissimis graecis? — Romanis.

[2] Sed inter aegyptios hieroglyphica solis sacerdotibus nota, unde «sacri characteres» appellati; uti etiamnum apud sinenses, qui enormem et gentis et reipublicae antiquitatem iactant, scientiam literarum soli reges et regni primores tenent87. An, cum ab eodem verbo «for», unde «fas», unde quoque «fabula» dieta sit, ut hieroglyphica aegyptiis, ita fabulae graecis fuerint temporis obscuri characteres arcani, quibus optimi res publicas suis posteris consignarint? et fabulae temporis heroici nihil sint aliud nisi historiae temporis obscuri? [p. 180 modifica] atque haec vera caussa sit cur mythologia tam incerta et varia sit ac, ut vere dicam, infelix? Haec res nobis argumentum praebuit vestigandi poeseos originem longe aliam quam quae ab iis temporibus ad nos usque putata est. Id in praesentia referamus, ad hoc antiquissimarum gentium ipsissimum instar, romanos legum literaturam arcanam quoque habuisse, ut actionum formulas per notas scriberent, exempli gratia, «A. T. M. E. M. D. O.», non perscriberent: «Aio te mihi ex mutuo dare oportere». Unde actiones ex contractibus innominatis, quia indefinitis et incertae inter romanos naturae, «perscriptis verbis», ut eruditiores advertunt88, non «praescriptis», legendae sunt; et «actiones in factum» appellatae, quia facta incerta, et eae in factum, hoc est uti res gesta erat, dirigebantur.

Leges omnes ex pietate ortae — Scientia legum ex ipsa
natura rerum arcana orta.

[3] Sed, quemadmodum leges, non impostura ulla, quae sane ab illa humani generis pueritia omnino aliena est, sed ex vera pietate inter hebraeos, ex pietate falsa inter gentes, ut supra diximus89, natae sunt quod nulla societas sine iustitia ac proinde sine aliquo dei numine fundari ac sustineri potest, ut supra non uno loco est demonstratum90, ut ex vero Demosthenes dixerit leges τῶν θεῶν δῶρον91, ad quem Ulpianus alludit92 quum iurisconsultos «iustitiae sacerdotes» appellati ita iurisprudentia, seu legum scientia, nulla arte, sed ex ipsa rerum natura principio rerumpublicarum arcana orta est, quia in rebuspublicis, quae omnium primae fuere optimatium93; orta est. [p. 181 modifica]

CAPUT CLXIX

DE LINGUA HEROICA, QUAE EST FAS GENTIUM

[1] Quod qui optimi maiores gentes fundarunt, linguas ipsi sibi, non aliis introduxerant. Itaque exleges ab ipsis, ad quos confugerant, linguas doceri necesse erat, et sic optimi clientibus suae reipublicae iura promere debebant: unde necessario factum ut legum scientia optimorum propria et clientibus, utpote hominibus novis, arcana esset.

Unde «homines novi» dicti?

[2] Unde forsan «homines novi» postea romanis mansere dicti qui suorum primi ad rempublicam accessissent. Idque ex iis, quae de clientelis94 et de primis legibus95 supra diximus, facili negotio conficitur.

Ab Oriente primae gentes per orbem sparsae.

[3] Namque ita haec res se habuerit necesse est, ut homines in statu exlegi, uti non solum veram, sed omnem religionem, perpetua successione peiorum, exuerint, ita, in illa nefaria commistione et ferino errore, non solum humanitatem omnem omnesque eius artes, sed et linguam ab Ada institutam et a Noacho traditam prorsus omnem obliti sint; idemque ex confusione linguarum babylonica evenisse, postquam ex Oriente per alias orbis terrarum plagas, phoenices maxime, sunt dissipati.

De origine linguarum.

[4] Itaque necesse quoque est ut optimi, alii ab aliis divisi, cum a multitudine exlegi segregarentur, cum aliqua femina quisque sibi capta in suae regionis lucos concesserint, cum iisdem linguae rudimentis, quibus illius regionis exleges, [p. 182 modifica] ut in illa summa infantia ipsis liceret, inter se communicabant. Exemplum apponamus de optimis eius regionis quae postea Latium dieta est. Sic qui concesserunt in lucos, ubi postea Alba, Ardea, Otriculum, Gabii, Suessa, Pometia, Sora, Algidum, Satricum, Corniculum, Verulae, Bovillae, Tibur, Praeneste et quae aliae quammultae Latii urbes conditae sunt — quia ex iisdem caussis optimos eas civitates fundasse supra demonstravimus96 et rudia linguae principia habebant communia97, quando sero foedera amicitiae caussa et hospitia inter civitates, ut eruditi advertunt et nos latius libro secundo ostendemus, sunt introducta — necesse postremo est ut eae gentes divisae, aliarum ignarae, linguam communem, quae dicitur «latina», fundarint. Ut, exempli gratia, ex verbo «for», quod significabat «loqui certum» — unde «fasti dies» dicti romanis, in quibus praetor «fatur», certum ius dicit, certas formulas dictat, — «fas» inter omnes civitates, latinas «ius immutabile» significavit; unde postea «fatum» Dei decretum dixere philosophi. A verbo «lex» «legati» apud omnes latinos dicti, qui — cum apud singulas civitates in plebium secessionibus, quas supra diximus98, verbenis, quas (quia ex aris sumptas) sanctas habebant, coronati eaque religione muniti — plebibus, quanquam iratis, inviolabiles erant. Bellis inter ipsas civitates deinde ortis, hoc ius immutabile agnoverunt, idque «fas gentium» appellarunt, ut legati hostibus sancti essent.

Cur, exempli gratia, «gens romana» dieta? — Cur, exempli gratia,
«gens latina»?

[5] Ita «gentes» prius dictae plures unius civitatis viriles stirpes in plures familias divisae, quae populum unum efficiunt, ut «gens romana»; deinde appellatae sunt plurium civitatum populi qui una communi lingua loquerentur, ut «gens latina». [p. 183 modifica]

Qua ratione fas gentium productum?

[6] Postremo, adversus gentes alius regionis prolatis bellis, quanquam eae alia lingua uterentur, tamen, quia eadem ratione fundatae sunt, fas gentium agnoverunt hoc ius legatorum, exempli gratia, ex alia communi lingua aliisque argumentis inter suas civitates introductum.

Antiquissimo iure civili communi fas gentium custoditum.

[7] Cura igitur ius violentiae ex iisdem caussis apud singulas gentes ortum sit, ut supra vidimus99, et exinde civitates fundatae, in quibus ius civile perpetua belli meditatio, sive maiorum gentium violentiae imitatio, quaedam esset, ut supra vidimus quoque100; redeunte iure violentiae inter potestates civiles, ac proinde statu exlegi recurrente101, gentes per mancipationes et nexus, ex clientelis ortos et iure civili communi conservatos, captivitates et servitutes, exempli gratia, iura esse aeterna bellorum crediderunt.

Cadmi mythologia.

[8] Ad hoc instar, lingua heroica, fas gentium, sive ius heroicum quod supra diximus102, est introductum. Quod Cadmi fabula significare videtur. Phoenix: quia in Phoenicia antiquissima urbs Tyrus ad mare posita. Quaerit sororem Europam a Iove raptam: quo ipso Cadmus significat Asiani. In Europa Thebas in Boeotia, antiquissima graecorum regione, fundat: altrinsecus, Tyro veniens, Dido Carthaginem in Africa conditi quibus innuitur ab Asia et europaeos et africanos provenisse. Eius socii ab ingenti serpente necantur: heic mihi nunc concedatur hic Cadmi serpens idem ac Herculis hydra; atque haec non alia sit nisi terra, quae tunc ingens sylva erat, quam ὕδωρ, terrae humor, efficiebat, et caesa usque repullularet, ut non ferro, sed igne extingui necesse fuerit. Haec silva, haec hydra, hic serpens Cadmi socios necat: in statu [p. 184 modifica] exlegi, patribus incertis, nulla erat maiorum memoria. Cadmus serpentem occidit et eius dentes terra obruit: hi sunt fortes qui terras fodiunt et culturae subigunt; nam serpentis dentes sunt aratrorum curvaturae103, dictae latinis «urva», a quibus «urbes» appellatae, ut libro secundo latius dicemus apud omnes ferme nationes antiquissimas urbes ab aratro item dictas. Ex iis dentibus veri armati orti: hi sunt optimi, qui primas respublicas fundant104. Hi mox digladiantes mutuis vulneribus se confodiunt: hae sunt civitates optimatium, quae bella gerunt. Et Cadmus primus literas invenit: en literatura ab optimatibus reperta, quae proinde ipsorum propria est.

CAPUT CLXX

DE ETYMIS HEROICIS

Tentamen etymologici omnium linguarum communis.

[i] Quae res fecere nobis locum coniiciendi quod historia temporis obscuri, hac lingua heroica tradita et characteribus fabularum custodita, possit olim praebere philologis copiam contexendi etymologicum, quod non unius syllabae sive adeo literulae, ut plurimum inepta vel ingeniosa vocum similitudine, sed ex rebus ipsis et ex vero origines, non latinae vel graecae, sed omnium linguarum communes enarret. Cuius tentamina aliquot, quae ad nostrum argumentum faciunt, libro secundo exhibebimus.

Romani heroicae literaturae custodes — Etymologia grammatica — Etymologia philosophica — Linguae latinae scientia est propria iurisconsultorum.

[2] Haec disseruimus ut liqueret id ius esse, quod necessitas expressit ut iurisprudentia, seu legum scientia, apud [p. 185 modifica]

antiquissimas gentes solis optimatibus gnara esset. Id ius patres romani, iam inde ex quo Romulus clientelas instituit, quarum offícium erat docere clientes iura, ex iure gentium obtinebant, ut ipsorum propria esset legum interpetratio105, et quidem ea qua verba exponerent, non ex vocum similitudine — ut, exempli grada, non, ut a «fundamen» «fundamentum», ita a «testamen» «testamentum» dicatur, quae etymologia grammatica est, — sed ex rerum ipsarum vi et potestate — ut «testamentum» dicatur «quod testatio mentis» sit. Quod etymologiae genus iurisconsultos a philosophis, et maxime stoicis, didicisse hactenus ex communi errore putatum est: cum ea iurisconsultorum romanorum propria sit et originem habeat, ut vidimus, omnibus philosophorum sectis antiquiorem.

Apologia pro iurisconsultis ad versus Vallam.

[3] Quae si Laurentio Vallae in mentem venire potuissent, non tam acerbe super hac re iurisconsultos reprehenderet: cum is eos eo nomine reprehendat, quo sunt maxime commendandi, et in re eos reprehendat, quam si scientia non praestant, tamen prudentia praestare conantur: ut linguae artem sibi conservent, qua fas maiorum gentium conceptum est, iure civili antiquissimo custoditum, quod diximus106 esse ius gentium improprie dictum, et qua lingua tandem fas minorum gentium est explicatum.

CAPUT CLXXI

SOLI PATRICII ROMANI IURISCONSULTI

[ij Hinc soli romani patricii iurisprudentiam professi sunt, ex hoc iure quod diximus a gentibus introductum.

Census fundamentum reipublicae popularis — A Servio Tullio
resolutus ordo optimatium.

[2] At Servius Tullius, qui ad dominatum affectabat viam quam mox Tarquinius Superbus percurrit, ordinem resolvere [p. 186 modifica] voluit, popolarissima re, qua potissimum respublica constituitur popularis, instituta, nempe censu107, qui graecis ῆμος appellatur, quare iisdem respublica popularis δημοκρατική dicta est. Itaque a Tullio factum ut magistratus et imperia non amplius genus, sed patrimonium daret; unde in republica deinde libera mansit poetae illud:

... Dat census honores.

Primi ordines romani: patres et plebs—Patricii genere et patricii censu.

[3] Nam pro censu tres romanorum civium ordines facti, senatorius, equestris, plebeius, qui ante duo omnino erant, patres et plebs; quae res satis demonstrat principio romanam rempublicam fuisse optimatium, ut veneta. Itaque, ut obscurae sortis homines, qui amplissimum patrimonium habebant, in ordine senatorio censebantur, quos eruditi, vera quidem, sed romanis inaudita illa divisione, censu, non genere «patricios» appellanti ita, vicissim, qui patricii ob tenue patrimonium censebantur in plebeio, iidem eruditi censu, non genere, «plebeios» dixerint108.

Adoptione familia, non gens amittitur — Neque census neque
tribunatus plebis sunt notae distinguendi gentes.

[4] Ad haec Publius Clodius (libet exemplum afferre ex gente superbissima et infensissima plebi et, si super eius origine altera historiae pars, quam tradit Suetonius in Tiberio, vera est, maiorum gentium patricia, ab Appio Claudio fundata, qui, Atta Suetonio109, Clausus Livio dictus, Regillo Romani recens conditam cum magna clientum manu commigravit, auctore Tatio, consorte Romuli), Clodius, inquani, se plebeio [p. 187 modifica] adoptandum dedit ut caperet tribunatum plebis, qui erat patribus omnino incommunicatus: ea adoptione gentem non amisit. Quemadmodum, ut in eadem gente Claudia immoremur, Domitius, a Claudio adoptatus, qua adoptione imperium adeptus est, tamen Nero Domitius est nominatus. Alioqui, si adoptione gens amitteretur, Galba (et in gentis Sulpiciae exemplis versari libet), Pisonem adoptans, falso apud Tacitum, ei diceret: «Egregium mihi erat Pompeii et Marci Crassi subolem in penates meos adsciscere, et tibi insigne Sulpitiae et Lutatiae domus decora nobilitati tuae adiecisse». Igitur, cura ea adoptione Clodius nobilissimam gentem non amiserit, neque census, neque tribunatus plebis notae sunt quae gentes patricias plebeiasque distinguant.

Iurisprudentes patricii ex natura reipublicae optimatium,
ex natura iurisprudentiae romanae.

[5] Hinc patricii cum nullum in republica ordinem facerent, nulla certe eorum ratio habita esset nisi arte aliqua ullum sibi potentiae gradum adstruerent. Igitur ex ipsius reipublicae optimatium natura sibi ius arcanum obstinatissime conservarunt. Cumque ius triplex, sacrum, publicum privatumque, et in sacro ius augurium, in publico foeciale, in privato autem actionum formulae continerentur — ut patricii comitia, quae auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, ut iudicia bona ex parte sua haberent in manu, ea reipublicae optimatium proprietate pro consilio adversus regnum vel libertatem usi sunt; et ex ipsius iurisprudentiae natura, quae est «divinarum atque humanarum rerum notitia», quarum posterior ex priore descendit, ut ex iure divino humanum natum esse nos non uno in loco iam vidimus; — cum ius divinum non nossent nisi qui ex pontificum augurumque collegiis essent110; cumque in ea non nisi nobilissimi viri cooptarentur, nam sero sacerdotia plebi communicata sunt (ea enim fuit postrema plebis tentatio); uni patricii ius et iurisprudentiam norant. Unde [p. 188 modifica] Publium Sulpitium, qui tanta cluebat nobilitate ut ab Iove summo eius gens iactaret originem, ut Suetonius in Galba tradit, Quintus Mucius Scaevola merito apud Pomponium, in gravissima Historia iuris, obiurgavit: «Turpe esse patricio viro ius, in quo versaretur, ignorare».

Cur «patricii» et «senatores» promiscue dicti?

[6] Sed, cum patricii variis artibus, et potissimum gravitate aeris alieni plebem ab ordine senatorio prohiberent, ita ut paucissimi eo pervenirent, bine apud latinos scriptores passim legas «senatores» et «patricios» promiscue appeliari, tanquam una res essent, quae re ipsa sunt longe aliae.

Aliquot Pomponii loci purgati, illustrati — Qua arte ab
Augusto ordo senatorius solvi coeptus.

[7] Et quod apud Pomponium ex omnibus iurisconsultis, quos recenset, solum Tuberonem «minorem patricium» fuisse legatur, ab amanuensi rerum romanarum piane rudi additum est111: quasi Appius Claudius. Sempronius Σοφός, Scipio Nasica, Quintus Mucius, Sextus Aelius, Marcus Cato, Sextus Pompeius, Servius Sulpitius, quem paullo ante diximus, non ex nobilissimi gentibus orti essent. Quod autem Ofilium in equestri ordine perseverasse112 et Longinum ex equestri ordine fuisse113 Pomponius narrat, nihil obturbat, nam patricii, ut diximus, pro censu in ordine edam plebeio censebantur. Quanquam ab Augusti temporibus, quibus et Ofilius et Longinus fuere, qui census senatorii erant, et quidem amplissimi, in equestri ordine perseverare malebant, quo, ab ordine senatorio alieni, essent principibus intimiores, ut de Caio Cilnio Mecoenate et de Caio Crispo Sallustio Tacitus narrat. Et fortasse his magnis exemplis Augustus ordinem senatorium incoepit resolvere; unde postea equites illustres provenere. [p. 189 modifica]

Cur vulgatores iuris romani sub tyrannis? — Sextus Papirius
sub Tarquinio — Cnaeus Flavius sub Appio Factioso.

[8] Hinc aperiuntur caussae romanae historiae, quas neque Livius aperit, neque ullus politiae romanae observator advertit, quod statim ac Tarquinius Superbus regnum optimatium in dominationem convertit, Sextus Papirius, tyrannidis assentator, unde Pomponio dicitur e «principalibus viris»114, ius civile edidit, quod ab eo dictum est «papirianum». Quum Appius Claudius censor factionem sibi parare voluit, qua fortasse regnum invaderet (ut antea Appius decemvir invasit) — qui ex superbissima familia senatum primus, ut Livius narrat, «libertinorum filiis lectis inquinaverat, ex qua lectione in duas partes discessit civitas: aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis turba tenebat», quae, Appii censura vires nacta, Cnaeum Flavium, Cnaei filium, patre libertino humili fortuna ortum et Appii scribam, ut tradit Pomponius115, aedilem curulem fecit, — Flavius, ut alterius Tarquinii Papirius, «ius in pontificum penetralibus repositum evulgavit, fastosque circa forum in Albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur». Quod factum patribus tantopere displicuit, ut omnes prae dolore abiecerint annulos: quod custodiam iuris, quam patres ex iure gentium suam esse contendebant, reserasset et fas promulgatione fastorum plebi prostituisset.

Fundamentum magnae partis historiae et iurisprudentiae romanae —
Cur Brutus senatum auxit? censum non restituit? legias regias abrogavit?

[9] Haec omnia ita se habebant, quia ex natura reipublicae optimatium — quam patres romanam, edam libertate a Bruto constituta, contendebant — proprium est ius, ut Pomponii phrasi utar, in «latenti», ut nos supra pluribus demonstravimus116. Nam Brutus, qui libertatem populi romani fundavit, [p. 190 modifica] optimatium rempublicam, qua potuit parte, restituit: nam senatum, Tarquinii caedibus exhaustum, ex ordine equestri reposuit et auxit praeterea; censum autem non restituit, qui est popularis reipublicae fundamentum; leges omnes regias abrogavit, ut ius in latenti reponeret. Quae omnia, ut summa virtute, ita singulari sapientia egit, ut quantum optimatium regno libertate detraheret, tantum, aucto senatu, suppresso censu et restituto iure arcano, reponeret, ut, in hac ipsa insigni mutatione, super quibus institutis respublica fundata et aucta erat, conservaretur.

CAPUT CLXXII

IN BONA REPUBLICA LIBERA OMNIA SENATUSCONSULTA
DE IURE PUBLICO

[i] Hinc in republica libera ex optimatibus mixta omnia senatusconsulta de iure publico concepta sunt; erantque vel iuris publici condendi, vel iuris publici iam conditi auctoritates. Et, ut vulgo dicam, erant illa iuris publici condendi praeparationes, ut de lege aliqua de iure publico ferenda117; haec erant iuris publici executiones, ut de mandandis a populo provinciis: quae omnia nullum consulis nomen praescriptum habent. Nam quae de iure privato facta sunt, et consulum alterius nomen praescriptum habent, ut sunt quibus Corpus iuris iustinianei scatet, ea sub principibus omnia facta sunt.

Nota quae distinguit tempora senatusconsultorum.

[2] Itaque, ubi de senatusconsulti tempore et auctore ambigitur, haec regula audacter tenenda: quod sit de iure publico, praeterquam de poenis, in republica libera; quae autem sunt de iure privato, ea sub principibus facta esse.7 [p. 191 modifica]

CAPUT CLXXIII

IN BONA REPUBLICA LIBERA NULLAE LEGES CONSULARES
DE IURE PRIVATO

Fundamentum iurisprudentiae arcanae.

[1] Contra, quando patres de iure publico palam cum populo agere debebant, ius privatum eiusque scientiam sibi conservarunt arcanam, nullamque per consules de iure privato ad populum legem tulere, praeter unam Poeteliam Papiriam de nexu, quam ab optimatibus turba popularis expressit, ut noxae dediti tantum, non amplius ex contractu debitores, vincti domi apud creditores haberentur. Quam tulere Caius Poetelius et Lucius Papirius Mugillanus anno ab Urbe condita ccccxix, et, ut Livius cum profundissima iuris romani eruditione argutat, «ob impotentem unius vincti iniuriam, ingens vinculum fidei victum est, eoque anno aliud initium libertatis extitit».

Problema quod probat historiam romanam nondum
ex suis caussis spectatam.

[2] Sed, quando hominum natura ita est comparata, ut prius liberi esse, tum aequari aliis, postremo dominari cupiamus — et ius nexi plebi romanae tam grave erat, ut ex eo saepe in turbas ruerit, et prima turba inde orta sit; — cur non primum omnium plebs romana hanc libertatem, ante ius aequum, ante connubia, ante imperia et sacerdotia cum patribus communicata, vindicavit? In historia romana ab historia temporis obscuri illustrata libro secundo satis huic admirationi faciemus.

Omnes de iure privato leges tribuniciae — Regula ex legibus
coniiciendi romanam historiam.

[3] Ceterum leges in republica libera de iure privato latae ferme omnes tribuniciae fuere, et omnes, ut supra diximus118, [p. 192 modifica] libertatis fautrices. Is enim est mos tenuium adversus potentes: postulare ius aequum; et potentiae commune votum est: leges non esse. Quare constans regula sit: tribuniciis legibus aliquam potentium iniuriam fecisse locum, aut adversus eorumdem arcanum aliquod potentiae obviam itum esse.

Lex de usucapionibus Scribonia.

[4] Certe de usucapionibus Scribonia, ne praediorum urbanorum servitutes usucapí liceret119, videtur lata contra quas vulgo dicunt «usurpationes potentium», vocabulo sane antiquissimae originis, qua acceptione significat usus sive possessionis raptionem120. Unde fit locus coniecturae, cura de auctore non constet, fuisse Caelium Curionem tribunum plebis, qui et Scriboniam agrariam, seu viariam, quoque tulit121.

De usucapionibus Atinia.

[5] De usucapionibus Atinia, ne res furtivae usucaperentur122, cuius auctor item incertus: sed, quia est contra usurpationes potentium, verisimile est tulisse Atinium tribunum plebis, qui auctor fuit alterius legis Atiniae — ut tribuni plebis essent senatores et dicendae in senatu sententiae ius haberent — latae in republica corrupta, cura potentia apud plebeiae partis principes erat123.

De usucapionibus Plautia.

[6] De usucapionibus Plautia, quae est caput legis Plautiae de vi, ubi cavit ne res vi possessae unquam usucaperentur124.

Tulit contra optimatium potentiam Marcus Plautius Silanus tribunus plebis, Caio Pompeio Strabone, Lucio Portio Catone consulibus anno dciv. [p. 193 modifica]

De damno Aquilia.

[7] De damno Aquilia contra damna a potentibus plebeiorum agris data per iniurias, ut solent. Tulit Caius Aquillius Gallus tribunus plebis, ut Ulpianus memorat125.

Arcanum potentiae patrum: foenore gravare plebem.

[8] Arcanum tamen potentiae patrum erat ut plebs semper egeret, quando censu ad senatorium ordinem perveniebat: quare patres semper gravi foenore premebant plebem et, ob id ipsum, plebeiorum patrimonia dissipari libentes sinebant. Tantum abest ut legem ullam de iure privato conderent, quo ei malo occurreretur. Nam, ex sui ordinis instituto et quadam patricia, ut ita dicam, consuetudine, quam etiamnum inter nobiles ubique gentium observamus, patricii opes in suis familiis conservabant; et qui soli erant iurisconsulti in testamentis cavebant filiis ne infirmiori aetate patrimonia perderent.

De donationibus lex Cincia.

[9] Hinc de donationibus lex Cincia, quae certum imponit donationibus modum. Tulit Marcus Cincius tribunus plebis anno dxxxix.

De minoribus Laetoria.

[10] De minoribus lex Laetoria, ne a minoribus xxv annis stipulari liceret, quam Plautus in Pseudolo cornice «legem quinamvicenariam» appellat. Verisimile est Laetorium illum tribunum plebis tulisse, quicum Publilius Volero tribunus plebis tulit de plebeis magistratibus, Appio Claudio, Appii filio, et Tito Quinctio consulibus anno cccclxxxx126. Dionysio Publiliam Voleroniam appellatam127. [p. 194 modifica]

De tutelis Atilia.

[11] De tutelis lex Atilia, ut mulieribus pupillisve tutorem non habentibus praetor cum maiore parte tribunorum Romae tutores daret. Auctor non constat. Plebisscitum videtur, tum quod uno appellata nomine, tum quod ea praetori, magistratui senatorio, tribuni plebis adduntur.

De tutelis Iulia et Titia.

[12] Nam Iulia et Titia, ut provinciarum praesides mulieribus pupillisve tutorem non habentibus darent, auctorem certum non habet. Videtur lata sub principatu, quo omnes provinciarum rectores «praesides», ut in republica libera «praetores» dicti.

De legatorum modo lex Furia — Voconia — Falcidia.

[13] Lex Furia, quae omnium prima legatis adhibet modum, a Caio Furio tribuno plebis certo lata. Voconiam, secundam legem quae legatis moderatur, tulit Quintus Voconius Saxa tribunus plebis, Coepione et Philippo consulibus anno dxciv. Falcidia, ultima lex qua modus legatis stetit, lata est a Publio Falcidio tribuno plebis, Domitio, Asina consulibus, anno dccxiii.

De posthumorum institutione Iunia Velleia.

[14] Lex autem Iunia Velleia de posthumis instituendis128 dubium habet auctorem. Cuiacius pro «Iunia» legendum censet «Iuliam». Itaque pro plebisscito nos pro iure nostro acceperimus, et coniicimus esse formulam institutionis in testamentis optimatium arcanam, hac lege universae plebi evulgatam: ne posthac posthumi rumperent testamenta et asses hereditatum aequis partibus in omnes heredes ab intestato dissiparentur. [p. 195 modifica]

Leges de foenore sunt iuris publici.

[15] Leges autem de foenore publici iuris sunt, de quo etiam sunt plebisscita, uti lex Duilia Moenia129, quae foenus unciarum Legis XII Tabularum restituit130.

Regula de coniiciendis legum temporibus.

[16] Ceterum constanter affirmandum, si quae sunt leges consulares de iure privato, eas sub principibus latas, ut Furia Caninia, Aelia Sentia sub Augusto: quas et ipsas supra diximus131 ordinem custodire.

De furtis Hostilia.

[17] Una videtur obturbare lex Hostilia de furtis, ut furti agere liceat eorum nomine qui hostium potiti essent, quam putant latam ab Aulo Hostilio et Lucio Atilio consulibus, anno dlxxxiii. Sed Fulvius Ursinus existimat legem regiam Tulli Hostilii fuisse: unde «hostilianae actiones», seu formulae, apud Ciceronem, De oratore, ubi agitur de militis testamento. Nisi igitur lex regis Tulli Hostilii est, ea est lex tribunicia.

[18] Haud sane has leges enumerassem, sed ex genere pro more meo percurrissem omnes, nisi ipsa harum legum nunc iam vulgaris eruditio alicui putandi faceret locum me falsum de hac re κριτήριον proposuisse.

CAPUT CLXXIV

IURIS ARCANI BONA

Nobilium ferocia mansuefacta — Plebi aucta legum religio.

Ex hac autem iuris tutela omnis romani nominis gloria orta est. Nam primum iuris arcani bonum, et quidem omni [p. 196 modifica] reipublicae optimatium commune fuit, quod nos alibi disseruimus132, ut patricii, quorum virtute maiorum respublica fondata erat et quorum ferocia ad bellorum usus est necessaria, iustitiae studiis potius mitigarentur quam otio et iniuriis insolescerent, et una opera populus iuris religiosissimus esset.

Nam illa respublica beatissime agit, in qua legum, ut ignoti numinis, religio cives tenet: ita enim disciplina urbana non minori severitate custoditur quam militaris, qua nefas est militi caussas imperii requirere, et solae eius partes sunt id alacrem expectare, impigrum exequi.

CAPUT CLXXV

IURIS ROMANI PRAESTANTIA

Magnitudinis romanae caussae praecipuae:
custodia libertatis a tribunis plebis, custodia iuris a patribus.

[1] Sed ea gloria romanorum propria fuit, quod altitudo animi plebis romanae, quae non ferebat patrum iniurias, et invicta virtus, qua optimates ordinem tuebantur, effecere plebi romanae secessionum necessitatem, per quas a patribus, ne in vacua regnarent, tribunos plebis cum illa sanctitate constitutos expressit libertatis romanae custodes, quibus patres se opposuere custodes iuris.

Laus legi XII Tabularum asserta.

[2] Atque ex hac, aequis viribus, et quidem summis, utrinque adversante, et libertatis et iuris tutela, inter cetera praeclara, quae libro secundo exponemus, factum est ut plebe, incerti iuris pertaesa, quod diu, ut Pomponius momentose tradit, «passa» est133, et ius omnibus aequum expostulante, id lege XII Tabularum retulere, quam et hoc libro perstrictim et libro [p. 197 modifica] secundo gravius tanta sapientia et militate refertam demonstrabimus, ut non oratorie Cicero134 eius legis libellum omnium philosophorum bibliothecis anteponat.

CAPUT CLXXVI

LEX XII TABULARUM FINIS ET FONS ROMANI IURIS

Ex custodia ordinis et iuris aequi nata inter romanos iurisprudentia.

Quae meritis elogiis Tacito dicitur «finis omnis aequi iuris», Livio autem «omnis iuris fons» appellatur: finis omnis aequi iuris conditi, fons omnis iuris condendi, sive omnis interpretationis; et ideo fons omnis interpretationis, quia omnis aequi iuris conditi finis. Et, ut esset omnis iuris conditi finis, senatus nunquam privilegiis suam praestitit auctoritatem: quare omnia privilegia extra ordinem plebisscitis sunt irrogata. Ut autem omnis interpretationis fons esset, consules nullas de iure privato leges ad populum ultro tulere, ut supra vidimus135. Ita ut, ex custodia ordinis et iuris aequi si iurisprudentiam romanam natam dicas, et novum et verum dixeris.

CAPUT CLXXVII

DE IURISPRUDENTIA RIGIDA ANTIQUORUM

[1] Et ob id ipsum romani patricii iurisprudentiam rigidam principio et diu in republica libera, ut in optimatium republica, qualis spartana fuit, ex utilitate civili excoluere.

Aequitas civilis regulae ferreae similis.

[2] Unde conceptas verborum formulas religiose custodiebant atque ad eas, tanquam ad regulam ferream, quae ad se corpora, non se ad corpora dirigit, caussas accommodabant. [p. 198 modifica] Unde in caussis quammultis. quae ius postulabant, leges surdae erant et ius iners feriebatur: contra, quamplurimis, quae ius recusabant, leges obtrudebantur et ius aderat importunum.

CAPUT CLXXVIII

DEFINITIO ANTIQUAE IURISPRUDENTIAE

Quapropter iurisprudentia antiqua definiri potest ars aequi iuris, hoc est solertia custodiendi inter cives formulas iuris ubique aequas.

CAPUT CLXXIX

DEFINITIO AEQUITATIS CIVILIS

Atque haec est aequitas civilis, qua Iustinianus in Novellis dicit niti usucapiones, et «impium praesidium» eleganter appellat, quam itali elegantiori phrasi vertunt «ragion di Stato».

CAPUT CLXXX

IURISPRUDENTIA ANTIQUA VERUM NEGLIGIT,
CERTUM CURAT

Proinde antiqua iurisprudentia, tota ad certum conformata, tota in observatione solemnitatum et eorum quae «dicis caussa» fieri dicuntur posita erat. In eo tota eius136 occupatio cavendi, unde «caussas» in iure supra diximus appellatas137; ita ut quod de actionibus dicebatur: «Qui cadit formula, cadit caussa», id de omni omnino re, sive inter vivos, sive in ultima voluntate, verum esset: «Qui cadit formula, cadit negocio, et nihil agit». [p. 199 modifica]

CAPUT CLXXXI

IURISPRUDENTIA LACEDAEMONIORUM

[1] Et si caussae existerent — quas existere latis legibus necesse est138 — quae iure aut eximi aut includi publice oporteret, facta potius infecta, infecta vicissim facta fíngebat, quam ut ne ius quicquam demutaretur. Quae est lacedaemoniorum iurisprudentia, quae in omni optimatium republica, quae legibus regitur, viget, cuius forma est custodia iuris139. Sed ita appellare placuit a republica optimatium, quae omnes eius generis respublicas iustitia et virtute superavit.

Spartana interpretandarum legum ratio.

[2J Ex hac enim iurisprudentia fuit illa Agesilai regis interpretatio, qui spartanam iuventutem, reipublicae florem et robur in summa militum egestate, ne lege quidem alia servare voluit militaris flagitii ream, ut ne lex, quae eos damnabit, quicquam relaxaretur; sed legem die postero eius diei, quo flagitium admissum fuerat, valere iussit.

Fictiones antiqui iuris productiones aut restrictiones eiusdem.

[3] Ad quae si quis animum recte advertat, has iuris antiqui fictiones nihil aliud nisi priscae iurisprudentiae productiones vel restrictiones fuisse comperiat, quibus iurisconsulti antiqui, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant.

Antiquae iurisprudentiae laus.

[4] Atque in eo omnis antiquae iurisprudentiae posita laus erat: aliquod eiusmodi consilium, quo Agesilaus rex usus est, comminisci, quo et leges integrae manerent, et caussarum utilitati consuleretur. [p. 200 modifica]

CAPUT CLXXXII

IUS ANTIQUUM FICTIONIBUS TOTUM SCATENS

[1] Hinc ius antiquum romanum fictionibus totum scatens: appellatione autem «iuris civilis romani» et ius praetorium heic amplector, quod sane iuris romani universi pars quaedam fuit140. Hinc in quamplurimis caussis conceptos pro natis, vivos pro defunctis, defunctos pro vivis haberi; quemque tria capita gerere; filios, servos in acquisitionibus sub parentum vel dominorum persona latere; alios gerere aliorum personas; tempora, quae nondum transierunt, produci; tempora, quae iam transierunt, retroagí; tempora dissita coniungi; tot iura personata, nuda nomina sine re, nuda iura sine honorum commodis; tot imaginarias venditiones et simulatas violentias141 iure civili; tot actorum rescissiones et in integrum restitutiones iure praetorio celebrali.

Ius civile antiquum iuris naturalis fabula — Per certum erumpit verum — Ius civile antiquum imitatur naturam — Prisca iurisprudentia poema quoddam.

[2]142 Sed per has omnes iuris civilis antiqui fictiones, quas ex latiori genere, cum Iustiniano in Institutionum prooemio, «iuris antiqui fabulas» dixeris, et per quas iurisprudentes iuris civilis certum curabant143, per eas ipsas fictiones et fabulas, iuris naturalis verum erumpebat 144. Quare quod in specie dicitur de adoptione145 — eam imitari naturam — [p. 201 modifica] id ex genere universo de omni iure civili antiquo dicere quis potest, et quam acute tam vere conficere priscam romanorum iurisprudentiam poema quoddam fuisse, quod primum iuris naturalis gentium, deinde iuris naturalis philosophorum146, perpetuam fabulam sub innumeris et variis personis egit, cum romani iuris decore, sive ipsarum legum gravitate et constantia.

CAPUT CLXXXIII

DE SAPIENTIA HEROICA

Orphei et Amphionis mythologia.

[1] Sed diximus quod ob has antiqui iuris fabulas Orpheum et Amphionem et heroes et poetas et rerumpublicarum fundatores ipsi poetae tradiderint147, quod lyra Orpheus feras cicurasset sibique obsequentes fecisset, lyra Amphion ex lapidibus ad sonum ultro coeuntibus Thebarum muros aedificasset. Omnes autem mythologi conveniunt hisce fabulis primos rerumpublicarum fundatores significari; sed in hoc falsi, quod eos duos heroes putarint, cum ii sint omnium optimorum, et plurium quidem aetatum, heroici characteres148.

Historia numeri.

[2] Sed quid de lyra? Heic solita mythologorum infelicitas cernitur. Dicunt enim Orpheum, exempli grada, cantu et hymnis, quos ei appingunt, deorum naturam exleges homines docuisse eorumque religionem ipsis insinuasse, qua mansuefacti, legibus se submiserunt: unde constanter conficiunt primos poetas fuisse theologos. De cantu quidem id ipsis est concedendum: quod oradonem numeris constrictam priorem fuisse soluta doceat primus omnium scriptorum Homerus et, Homero prior, Hesiodus et, Hesiodo prior, hymnorum scriptor, Orpheus vulgo putatus. [p. 202 modifica]

De poeseos origine — Historia philosophiae — Respublicae
humanorum commodorum genera summa.

[3] Sed qui fieri potuit ut poesis omnium artium prima fuerit, ut ex ea inter gentes ipsa pecuaria, ipsa rustica ortae sint, cum ita natura sit comparatum, ut homines prius necessaria, quibus urgentur, videant, deinde utilia, tandem ad quae fert ultro libido, et quaesitam afferunt voluptatem, inter quae poesis tenet facile primas? Deinde qui fieri potuit ut, in illa summa hominum ruditate omniumque rerum imperitia et generis humani stupore, repente homines extiterint qui recta altissimas res, nempe divinas, intellexerunt? quando, in humanitate et cultu temporis historici, primum physici, ut Empedocles aliique; deinde morales, ut Socrates, qui primus moralem philosophiam de caelo revocasse dictus est; tandem divini, quorum princeps Plato, provenerunt? et humanae naturae ordo hunc rerum ordinem postulabat, quod homines prius ad res quae sensus feriunt, ut naturales; deinde quae animos afficiunt, ut morales; tandem ad mentem ipsam et — ea quae nullum veniunt sub sensum — divinas advertunt? Tandem qui fieri potuit ut, in illa generis humani pueritia, qua homines vix singula animadvertunt, ingenia extiterint, quae respublicas intelligerent: cum eae nihil sint aliud nisi civilium bonorum amplissimae universitates et summa genera?

Proprius poeseos finis — Historia poeseos — Cur prima epopeia? —
Et tragoedia? — Tum comoedia antiqua? — Nova comoedia ultima?

[4] Non inficiamur quidem poesim, grandidate fabularum et luculentia locutionis, ad stupidos animos excitandos praecipue factam esse. Sed ipsius poeseos natura primos poetas theologos fuisse negat, cum, eodem ordine quo philosophi, et nati poetae sint. Primi, heroici, Homerus, Tirtaeus, qui cecinere bella, ad quae homines vel lapidei convertuntur. Ex dramaticis primi satyrorum inventores, qui sylvestres deos plaustris invexere, et primam deorum personam, quam ipsis per naturam licebat, finxere satyrorum, ex rebus, quas [p. 203 modifica] tractabant: cornibus, caprina pelle et uvarum foecibus, quibus ora perungebantur (unde «tragoediam» dictam multo verosimilius coniicio quam quod τράγος, hircus, daretur praemio). Hinc comoedia antiqua, quae legibus tandem vetita est, quod viros civitatis principes, quos populus universus suspiceret, in fabulas traducebat. Inde ex satyra tragoedia, ex comoedia antiqua comoedia nova ortae. Et tamen tragoedia prior, qua tyrannorum et magnarum domuum scelera punita theatris exponebantur, ad quas e civilibus rebus maxime populus excitatur. Tandem comoedia nova inventa est, quae res privatas agit, ad quas populus non attendit: unde Simoni, roganti:

 Meum gnatum rumor est amare,

merito Davus mutiens respondet:

 Id populus curat scilicet.

[5] Haec omnia negant, immo pernegant, primos poetas fuisse theologos; et tamen historia constat Hesiodum Homero fuisse priorem. Haec nobis fecere solicitudinem, qua historiae poetarum hactenus traditae nunquam acquievimus donec ex nostris principiis originem poeseos invenimus, qua et historia constaret et his difficultatibus satisfieret, ut libro secundo ostendemus.

Lyrae mythologia.

[6] Ex ea origine de lyra haec dicamus. Lyra ex pluribus fidibus constat; et «fides» — eadem ac «nervus», quae et graecis χορδή — primum imperii nomen in terris fuit, quo clientelae stetere149. Ex pluribus fidibus, seu imperiis singularibus, quae optimi in clientes habebant, ex pluribus privatae violentiae iuribus vis publica est constituta, ut supra dictum quoque [p. 204 modifica] est150, et, publica vi constituta, primae extitere respublicae. En lyra: publicum imperium, cui ferae factae sunt obsequentes151.

Prima sapientiae poetarum.

[7] Sed et inter praecipuas poeseos laudes illa numeratur: quod prima fuit in terris sapientia poetarum.

... Fuit haec sapientia quondam
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri leges incidere ligno.

Sapientiae partes tres.

[8] Sapientia autem partibus continetur tribus. Quarum prima est divinarum rerum contemplatio, qua Plato sapientissimus fertur. Secunda est rerum in natura abditarum cognitio, qua «sapientes» antiqui physici dicti (ut Ibales milesius, unus ex septem Graeciae sapientibus152). Tertia est humanarum rerum prudentia, qua septem Graeciae sapientes appellati, qui monita in vita adprime utilia reliquerunt, et romanis Sempronius Σοφός153, et Scipio Nasica «Corculum»154 dicti, qui iurisprudentia maxime floruerunt.

Quaedam iurisconsultis romanis cum oraculis communia.

[9] Citra dubium romani iurisconsulti, testimonio Ciceronis, dicti «oracula civitatis»; et apud latinos de solis oraculis et iurisconsultis «responsa» dieta. Et, uti ex adytis oracula, ita ex iure arcano responsa data; et, uti ab oraculis, cum

 dictae per carmina sortes,

tum

 vitae monstrata via est. [p. 205 modifica]

Ut formulae iuris «carmina»? — Prisci iurisconsulti «vates»
proprii romanorum.

[10] Ita prisci iurisconsulti carminibus responsa dabant, ut de legum formulis supra diximus155, in quibus si quis hos poeticos numeros non sentiat, is ne eos quidem audiat in carminum saliarium fragmentis, quae tamen ad symphoniam canebant. Et ita naturam ferre necesse fuit, ut primis carminibus existerent primula rudimenta numerorum, ut numeri plautini, diu post fusi, testantur. Et, Ciceronis item testimonio, iurisconsulti non solum de iure caussae, sed de omni re dubia in vita agenda, ut, exempli gratia, de ducenda uxore, de filia collocanda, deliberantibus consulebant, ut iurisconsulti videantur esse divini, seu vates romanorum156. Unde fortasse mansit «canere» pro «praedicere».

[11] Certe quoque diu et obfirmatissime romani patricii in perpetua illa de connubiis, imperiis, sacerdotiis plebi communicandis contentione «auspicia sua esse» affirmabant; et nos omnes priscos iurisconsultos romanos patricios fuisse ostendimus. Praeterea supra vidimus157 «fas gentium» linguam heroicam fuisse, quam forte soli callebant, et literaturam heroicam optimorum arcanam fuisse158, qua continebatur scientia etymorum, quibus res ipsas defíniebant, quod est unicum studium philosophorum; et vidimus159 iurisconsultos romanos hoc etymorum genere in iurisprudentia usos esse.

Sapientia, sacerdotium, regnum, una res primis gentibus.

[12] Postremo primis gentibus non solum qui sapientes iidem sacerdotes erant, sed ex sapientum numero reges creabantur et cura regno summum sacerdotium cohaerebat. Unde [p. 206 modifica] reges romani sacrorum quoque reges erant; et fortasse clientes romani patronos, a quibus iura docebantur, «reges» appellabant; et Ulpianus iurisconsultos «iustitiae sacerdotes» dixit.

Ut verum primos poetas fuisse theologos — Theologiae civilis origo: contemplatio — Caussa: divinae providentiae persuasio — Usus: divinatio — Philosophia et philologia geminae ortae — Prima politia naturalis.

[13] An igitur — et ut omittamus istas, quas hactenus magna ingenia fecere delicias, quae rudibus primae aetatis hominibus rerum altissimarum cognitiones appingunt, quae inter excultissimas atque doctissimas gentes, ut graecos, vix tandem longo post humaniorum temporum intervallo sunt inventae et excogitatae; et ut haec omnia, quae de sapientia heroica, de poetis theologis forte quadam et temere hactenus dieta sunt, constent — dicamus sapientiam heroicam fuisse quam optimos ipsa rerum natura docuerit, ut eorum divinarum rerum contemplatio ipsa coeli observatio fuerit, a qua romani in iure augurio — quod ab ethruscis, regno Italiae fiorentissimo, ut supra vidimus, quum Athenae vix parvae erant, acceperant — «coeli tempia» mansere dieta? eaque contemplatione naturam deorum cognoverint, quantum ad rerum humanarum providentiam spedare arbitrarentur? et ex caelo, exempli gratia, caeli mentem Iovem sibi confinxerint? eique fulmen et aquilam attribuerint (quae sunt argumenta ferme totius divinationis, a qua potissimum res divinae sunt appellatae)? suis etymis rerum naturas definierint, ut, exempli gratia ab aqua, quae ὕδωρ graecis (unde ὑδρός, aqueus serpens, «hydrus» Horatio, «natrix» Ciceroni, «draco» vulgo latinorum dictus), «hydram» terram ex humore constantem definierint, quae igne non ferro extinguatur? postremo tum fundandarum, tum regendarum rerumpublicarum prudentia praestiterint, quam, rebus ipsis dictantibus160, a divina providentia161 didicissent? [p. 207 modifica]

CAPUT CLXXXIV

UNI ROMANI SAPIENTIAM HEROICAM CONSERVARUNT

Iurisconsulti romani gentium sapientes.

[1] Hanc heroicam sapientiam, a primis gentibus acceptam, uni in terris romani, utraque illa, quam diximus162, iuris et libertatis custodia, inter suos integram conservarunt; et scientiam rerum divinarum suis auspiciis, rerum humanarum, tum publicarum suis magistratibus et imperiis, tum privatarum iuris peritia item sua, patricii, atque adeo usu ipso rerum, ipsi sibi tradebant: quibus addidere literaturam heroicam quoque suam, ita ut iurisconsulti romani eleganter et vere «gentium sapientes» dici possint.

Cur uni in terris romani iurisprudentiam invenerunt?

[2] Atque heic sane miror cur tot tantaque praeclara ingenia, quae iurisprudentiam romanam doctissimis atque eruditissimis commentariis illustrarunt, desiderium dubitandi incesserit neminem cur uni romani iurisprudentiam in certam ab ipsis solis conflatam scientiam in terris invenerint. Nani, si id virtute effecere, spartani romanis fortasse fortiores; si philosophia, romani atheniensibus ne comparandi quidem; si regni potentia, nulla trium monarchiarum priorum eam est suspicata. Si hanc quaestionem sibi proposuissent, fortasse veras iuris et iurisprudentiae romanae caussas nunc iam exploratas haberemus.

Cur non spartani? — Cur non athenienses? — Cur non assyri,
persae ac monarchae reliqui?

[3] Non enim iurisprudentia inter spartanos nata, quia iis Lycurgi lege cautum erat ne leges scriberentur: quare apud eos nulla interpretatio necessaria, nam semper praesenti [p. 208 modifica] lingua leges loquebantur. Hinc, quanquam respublica diutissime ad octingentos ferme annos durarit — quo temporum spatio, in civitatibus quae aditum non prohibent peregrinis et commeatus civibus permittunt, linguae ferme totae mutentur — iura apud spartanos, moribus mutatis, quos octingentis annis mutari necesse fuit, lingua semper praesenti, eadem esse videbantur. Non inter athenienses, quia apud ipsos leges in annos singulos, ut inutiles aut rigidae repertae, ita in singulos annos a nomothetis, per populum in id creatis, mutabantur. In monarchiis iudices prudentia et iustitia spectati ex ordine naturali ius in singulis caussis dicunt, quod semper est aliud pro caussarum diversitate.

[4] At romani, ubi plebs a patribus legem XII Tabularum, hoc est ius aequum scriptum, expressit, custodia iuris adversum hanc libertatem praestitit ut patres ius romanum privatum conservarent; et, quia lex scripta erat et lingua mutaretur, scientia interpretandi iuris necessario inter ipsos nata est. Quam necessitatem adauxere patres eo regni consilio, quod nullam aliam de iure privato legem consularem, ut supra diximus, tulerint, ut, quando ius arcanum lege XII Tabularum palam factum, saltem iuris sive actionum formulas ad leges XII Tabularum accommodatas patricii arcanas haberent. Quae, in specie maxime propria, merito, ut Pomponius refert163, «ius civile» appellantur, utpote ex quibus iurisprudentia romana, sive adeo iurisprudentia in terris inter romanos orta est.

Regula distinguendi in iure romano quid sit iuris gentium,
quid iuris civilis.

[5] Quod heic attente notari velinm, namque hic Pomponii locus, ut postea videbimus164, nobis κριτήριον erit quo in iure romanorum distinguatur quid a iure gentium acceperint, quid vero ipsi introduxerint. [p. 209 modifica]

CAPUT CLXXXV

PHILOSOPHIA IURISCONSULTORUM A SAPIENTIA
HEROICA DERIVATA

[1] Et ex iis ipsis rebus quas de sapientia heroica disseruimus factum est ut iurisprudentia romana in tantam iustitiae laudem, quantam omnes norunt, pervenerit: quia romani, una cum iure gentium, communem quoque gentium sapientiam receperunt, et receptam fortissime conservarunt.

Propria iurisprudentiae romanae philosophia.

[2] Unde romana iurisprudentia neque stoicorum, neque epicureorum, ut isti ingeniosi magis quam veri iuris romani interpretes argutant, sed his suis ipsius placitis constat.

Metaphysica propria iuris.

[3] Namque omnes iurisconsulti in illam rerum divisionem, quam nos in lemmatis metaphysicis proposuimus, tanquam in legitimae scientiae principium, constantissime conveniunt, qua res in corporales et incorporales dividunt165; et corporales tactu definiunt, incorporales intellectu consistere, sive in hominis mente constare, dicunt; et sic iura non constare corpore, ac proinde supra corpus statuunt, ut Plato passim, sed maxime in Parmenide, ideas esse gravissimi argumentis demonstrat166.

Philosophiae iuris placita — Perpetua iurium ab Ada
ad nos usque successio.

[4] Mine, tanquam per discessionem, in illa placita omnes conveniunt: corpora dividi, iura esse individua; — corpora corrumpi, iura extingui, extincta non reviviscere, ut animus [p. 210 modifica] humanus dicitur a Deo extingui posse, corrumpi autem non posse; — corpora tempore nasci, tempore finiri; sed tempus non esse modum inducendae vel dissolvendae obligationis, et quae iura a principio non sunt, tractu temporis esse non posse (quae est metaphysica ratio regulae catonianae); — et tempus dumtaxat esse signum quod animus dominium abiecerit, ut in usucapionibus, vel, ut in praescriptionibus, signum quod animus ius remiserit; — et, corpore corrupto, usumfructum tolli, non autem corrumpi, uti, corpore corrupto, tollitur, non corrumpitur animus. Et iura dicuntur minui, quum alienantur, relata ad patrimonia unde abeunt: ceterum a primo homine Ada ad nos usque, ut supra demonstravimus167, per tres originarias rerum acquisitiones eorum perpetuo conservata successio.

Animus universi iuris subiectum.

[5] Atque adeo animum humanum, qui platonicis asseritur, per hoc quod sit supra corpus, immortalis, iurisconsulti statuunt omnium omnino iurium domicilium et sedem: qui uno ore omnes dicunt «iura animo parari, animo conservari, animo alienari».

Generis humani traditio de immortalitate animorum.

[6] Hanc iuris metaphysicam romani a gentibus antiquissimis accepere, a quibus haec generis humani traditio orta est, qua gentes humanae omnes credunt (nam quae non credunt, si quae sunt, omnino barbarae ac ferae sunt) animos humanos esse immortales: quam traditionem si Platonis demonstrationibus incoeptam et per gentes diffusam et propaga tam dicerem, equidem viderer erudite ineptire. Doctrina constemus igitur. Diximus ius humanum ab humandis mortuis incoepisse, et ius humanum a divino sumpsisse exordia, et ius divinum humanumque apud maiores gentes utrumque esse fundatum, uti, contra, inter exleges impios cadavera inhumata iacuisse168. [p. 211 modifica]

Dii manes principio tantum patriciorum fuere — «Parentalia» unde dieta? — Gentilitatum origo — Unde «stemmata» dieta? — Sacra familiaria et gentilitia principio soli patricii habuere.

[7] Dii autem manes lege XII Tabularum «divi parentum» appellantur; et «parentalia», sive sacra funerum, a «parentibus» dieta: sacra autem nonnisi diis fiunt. Sed et maiores gentes definivimus viriles stirpes quae in plures familias dividebantur169. Igitur hanc stirpium in familiarum ramos diductionem necesse est inde factam, quod posteri, «ordine mortalitatis», quem eleganter Papinianus dicit, suos maiores alium post alium condidissent. Quos ordines romani dixere «stemmata», haud sane dieta a verbo στέφω (quid enim faciunt coronae cum illa summa virorum simplicitate?), sed a «stamen», quod «filuin» significat170, et magis decet illam rusticitatem; unde «lineae sanguinis et cognationis» haec ipsa stemmata a Paullo dieta sunt171. Itaque pietas ipsa suo cultu optimis genealogias, sive gentium successiones, imprudentibus inchoavit, duxit172, conservavit commonstravitque: quod cum animadverterent, sedulo postea curarunt ut ea sacra in familiis servarentur; quod patricii romani praeter ceteras, ut alibi dicemus, custodierunt. Et Cicero ex romanis moribus in sua republica, quam ad romanae exemplum format, caput illud legum concipit: «Sacra familiaria perpetua (non interrupta) manento».

Iuris divini circulus inter gentes.

[8] Ea ratione optimi, a religione fontium, quam diximus173, ad religionem deorum manium progressi, a iure humano iterum ad divinum rediere. [p. 212 modifica]

Gentium metaphysica a poetis tradita — Cur patricii dicti
«viri multarum imaginum»?

[9] Hac maiores gentium a posteris divinitate donati, persuasionem induxere animos, non corpora, sed quasdam corporum imagines esse, ac proinde immortales174. Quod corpora tres habeant dimensiones, longitudinem, latitudinem, profunditatem; imagines longitudinem et latitudinem tantum: et hac ratione equidem probarem eorum coniecturam qui «stemmata» «schemata» (imagines) legendum putant. Namque hanc gentium metaphysicam nobis testantur poetae, qui animos defunctorum per obstructa terrae ad Inferos, ad Elysios permeare, et, cum eas describunt, per imagines humana maiores describunt. Atque hinc romanos patricios verisimilius «viros multarum imaginum» dictos putaverim quam quod in atriis statuas maiorum per stemmata dispositas haberent, qui splendoris luxus post Asiam devictam ad romanos sero commeavit.

Metaphysica Epicuri eadem ac poetarum.

[io] Haec illius rudis aetatis metaphysica ipsissima Epicuri physica est, qui e corporibus imagines iugiter effluere et per inane volitare. Et, cum de Confucio, exempli gratia, cogitamus, sinensium simulacra per tantum terrarum ac marium inoffenso cursu nostris mentibus obiici, et inter infinitam aliorum turbam, ubi nobis libeat, praesto esse docet. Neque haec tam sit poetarum laus quam Epicuri reprehensio. Nam eam sapientiam ferebat aevi poetici natura, sive generis humani adolescentia, quae phantasia plurimum ingenioque pollebat, et, ob haec ipsa, illud saeculum ratione pura praestabat parum.

At philosophum de rebus metaphysicis eo genere disserere, quo poetae fabulantur et rudissimae ante poetas gentes sunt opinatae, id vero est maxime reprehendendum. [p. 213 modifica]

Theologia iurisconsultorum — Platonis de immortalitate animorum doctrina — Doctrina Malebrancii de intelligibili extensione — Iurisconsulti romani, iurisprudentiae ductu, in Platonis doctrinam concessere.

[11] Hanc a gentibus accepere romani theologiam et perfecere iurisconsulti. Nam, ut Plato inter graecos postea invictis rationibus firmat animos supra corpus esse ac proinde immortales, et has corporum imagines sive ideas, quanquam corporum sint et corporum occasione in nobis excitentur, corporeas non tamen esse demonstrat — quam doctrinam Malebrancius, novo et eleganti excogitato «intelligibilis extensionis» vocabulo, nostris temporibus multa cum laude expolivit; — ita iurisconsulti, ipsius iurisprudentiae romanae ductu, alio proposito, nempe legum interpretandarum, idem affirmant, quum aiunt iura esse individua, quae solius substantiae incorporeae proprietas est. Nam, quia individua, dicunt non constare corpore, sed intellectu consistere, et, quia individua, non corrumpi («rumpere» enim dividere est); ac proinde iura quosdam substantiae incorporeae et immortalis modos esse, nempe animi humani, quem omnis iuris statuunt domicilium et sedem. Et ita iurisconsulti, ipsius iurisprudentiae romanae vi, omnis graecorum sapientiae imprudentes, ad platonicos accessere.

Iura non sunt modi corporum, contra Celsum.

[12] Nam quod Celsus iurisconsultus ait175 iura esse corpora «qualiter se habentia, ut bonitas, salubritas, amplitudo», id ex viri philosophia, non ex philosophia iurisconsulti romani dictum est: quando supra demonstravimus176 aequalia corpora fieri quidem inaequalia posse, at geometricam vel arithmeticam aequalitatem aeternam esse; et iura non in fluxis corporibus, sed in ipsa aequalitate aeterna constare; et corpora quid supra corpus — fluxa aeternum — non posse gignere. [p. 214 modifica]

CAPUT CLXXXVI

CUR ROMANI REGNI ARTIBUS PRAECLARISSIMI

[1] Et haec eadem ipsa apud patricios romanos iuris gentium custodia praestitit ut ipsi essent, praeter ceteras orbis terrarum gentes, regnandi artibus preclarissimi: ut poeta nihil quicquam ex obsequio, sed prorsus ex vero, omnibus ingenii et eloquentiae artibus Graeciae permissis, de populo romano autem dicat:

Tu regere imperio populos, Romane, memento:
Hae tibi erunt artes...

Quia consuetudo est optima legum interpres177, et ius gentium est quaedam generis humani consuetudo: unde id ius passim, in iure romano et apud historicos, philosophos, oratores, legas «gentium moribus» definiri.

Romani ad imperium natura facti.

[2] Itaque nulla natio terrarum orbem melius rexit romana; ut, quando hominum optimi primi respublicas legibus sive moribus, ut supra diximus178, fundarint, eorum posteri eius iuris scientiam familiari ac perpetua traditione, uti Lycurgus suas volebat doceri leges, patricii custodirent. Atque adeo ius naturale gentium super ceteras nationes romani custodientes, ab ipsa gentium natura ad orbis terrarum imperium, ut virtute et iustitia parandum, ita sapientia regendum facti. [p. 215 modifica]

CAPUT CLXXXVII

DE IURISPRUDENTIA BENIGNA SIVE ATHENIENSI
ET DE IURE PRAETORIO

Romani in custodiendo iure patrio atheniensibus sapientiores —
Vulgus naturalis solers, civilis aequitatis ignarum.

[1] Eadem quoque iuris custodia apud patres et custodia libertatis apud tribunos plebis praestitere179 ut romani atheniensibus ipsis, qui suos iactant philosophos, in ministrando ex legibus iure sapientiae laude antecellerent. Quia enim libertas iam privilegiis in ius publicum legis XII Tabularum insurrexerat, principio quidem poenas extra ordinem irrogando; nam postea eo ventum ut extra legum ordinem quoque mandaret honores, quia plebs, uti aequitatis naturalis gnara est, ita aequitatis civilis est imperita. Veriti optimates ne plebs legum rigorem quereretur, et ius quoque privatum legis XII Tabularum abrogaret derogaretve, et romani, uti athenienses, ob ipsarum inutilitatem vel duritiem in annos singulos demutarent, unde enormi legum copia postea laboraretur, quae, Taciti iudicio, una est ex corruptissimae reipublicae notis — quod spartani ilio eleganti dicto atheniensibus obiectabant: «leges Athenis scribi, Spartae servari»; — his de caussis praetorem romanum, alium magistratum senatorium ut prisci consules appellatum (nam consules principio «praetores» dicti), iisdem auspiciis, ut refert Livius, quibus consules — ut qui, consulibus extra urbem agentibus, is consulum loco in urbe esset — creari curarunt, qui viva legis XII Tabularum vox esset, unaque opera et ius civile custodiret et aequitati naturali adesset, iure privato legis XII Tabularum immoto, unumque et senatus cum praetore aristocratiae faceret corpus, et, uti senatus populo in publicis rebus, ut supra diximus180, ita in privatis rebus praetor praestaret civibus iuris auctoritatem, quam diximus iam factam esse tutelae romani iuris. [p. 216 modifica]

Cur annua edicta praetorum?

[2] Sic praetor, uti actionibus ius civile tuebatur, ita exceptionibus iuri naturali succurrebat; et, uti athenienses in annos leges, ita praetores in annos mutabant edicta, non ex iure imperii, ut vulgo putant, quod par in parem non habet, sed in perpetuae utilitatis experimentum. Eaque ratione Edicta, aequitatis longo usu spectatae, iure imperii nihil quicquam obstante, de praetoribus in praetores transferebantur; unde eorum «ius translaticium» dictum est.

Cur ius civile possessionis iura ignorabat?

[3] At vero, si caussae existerent, de quibus nullum ius lege XII Tabularum neque diserte cautum, neque per interpretationem, ut caussae de possessione, quas nunquam ius civile agnovit, quia, si agnovisset, optimates ius quiritium perdidissent — nam possessores longissima agri romani possessione iure nexi soluti essent, quod postea plebei lege Poetelia retulere, ut supra innuimus181 et latius infra dicemus; nec pro agro, quem non ex iure quiritium habuerant, ob aes alienum cum iisdem patribus contractum, apud eosdem privatim vieti haberentur, ita ut patres non ultra privatum carcerem in eos haberent in vestigium antiqui imperii, quod optimi privatim, iam ante constitutas respublicas, in clientes exercebant, ut supra diximus quoque182 — caussas, igitur, possessionis praetor nullo iuris ordine, hoc est nulla formula ex iure civili dictata, nullo dato iudice, ipse cognoscebat interdictis.

Quae actiones maxime praetoriae? —
In quibus caussis praetor conditor iuris?

[4] Si quae aliae eius generis essent caussae, praetores per summam libertatem de iis postea, corrupta in potentiam republica et maxime plebeiorum parte superante, dare [p. 217 modifica] coe, ut libro secundo latius ostendemus. Quae sunt actiones praetoriae, quae dicuntur «in factum», quas omnium maxime proprie «praetorias» diceres, namque in eiusmodi caussis praetor erat proprii iuris conditor, quod nihil cum civili commune habebat.

In quibus suppletor iuris?

[5] Si vero caussae essent, quas lex XII Tabularum tacite cogitarat, praetor ius civile ad eas producebat; atque de iis sunt omnes actiones civiles utiles, in quibus proprie praetor ius civile supplebat.

In quibus iuris civilis emendator?

[6] Si vero essent, quarum aequitati lex XII Tabularum surda durave esset, praetor aliquo commento fictioneve aliqua ita temperabat remque moderabatur, ut eadem opera et ius civile et aequitas naturalis salva essent. Atque in his proprie praetor, sub aliqua iuris civilis imagine et ipsius legis XII Tabularum religione, ius civile emendabat; uti sunt omnes bonorum possessiones, actionum rescissiones, in integrum restitutiones et alia ad hoc instar praetoria iura.

Ius praetorium est ius naturale sub iuris civilis imagine.

[7] Quare et acute et vere dicere possis, uti ius civile est iuris gentium quaedam fabula et imitatio, ut supra diximus183, ita ius praetorium est ipsum ius naturale sub iuris civilis aliqua persona et imagine.

Iurisprudentia benigna a praetoribus coepit — Sensus communis omnis
eloquentiae moderator — Eloquentia multitudini facta.

[8] Et hac ratione a praetoribus romanis primulum extitit iurisprudentia benigna, quam licet «atheniensium» appellare, quia rempublicam liberam decet, in qua et philosophi ratione naturali, non civili, disserunt de iustitia, de republica, [p. 218 modifica] de legibus, et oratores ratione item naturali et argumentis ex sensu communi depromptis, qui solus materiam proprie oratoriam suppeditat, apud multitudinem regnant, cui unice eloquentia facta, nam sapienti verbum sat est. Quare, ut Athenis oratores facundiae vi aequum a iudicibus obtinebant, ita et Romae in republica libera praeclare diserti in iudiciis aequitate ius superabant: ut Marcus Crassus, ipsius Ciceronis iudicio «romanus Demosthenes», in caussa Manii Curii, in qua, ut eiusdem verbis utar, «patrocinium voluntatis mortuorum susceperat», adversus Mucium Scaevolam, iurisprudentiae columen, qui ius tuebatur, aequum obtinuit; uti et obtinuit Cicero ipse pro Aulo Caecina adversus formulam, qua Sextus Aebutius, una eius literula fretus, qua «deiicio» ab «eiicio» differt, se tuebatur.

Cur divisae apud romanos iurisprudentia et oratoria? — Iurisconsulti
ius civile tuebantur, oratores ius praetorium promovebant.

[9] Et divisae apud romanos artes oratoria et iurisprudentia: nam iurisconsulti in republica libera iurisprudentiam «spartanam» rudem; oratores, si quas iuris caussas susciperent, iurisprudentiam «atheniensem» eloquentissimam profitebantur. Itaque iurisconsulti ius civile, in specie maxime propria a Pomponio dictum184, nempe formulas legum conservabant; oratores ius praetorium, quod iuri civili in specie opponitur185, promovebant.

Iurisprudentiae romanae genesis — Aequitas naturalis regulae lesbiae similis — Iurisprudentia benigna quando sedula ars fallendi iuris civilis?

[10] Atque hinc iurisprudentia romana, per aliam reipublicae mutationem aliasque caussas quas inferius dicemus, sensim aucta et propria tandem sub principatu perfecta est. Quae — non rigida et rudis ut spartana, non sinuosa et [p. 219 modifica] benigna ut atheniensis, sed elegans et gravis, tota ad honestatem composita186, in singulis caussis propria aequitatis naturalis momenta expendens — nullas formulas verborum sed formulam mentis, non certum sed verum, non aequum civile sed aequum naturale, sive aequum aeternum bonum, utile in quibusvis caussis aequale, quam «formulam naturae»187 Varro appellabat, diligenter custodit; atque ad eam, tanquam ad regulam lesbiam, quae se ad corpora, non ad se corpora dirigit, aequat omnes iniquas utilitates: quare omnibus caussis benigna adest. Quae, et in republica libera et sub principatu usque ad Edicti perpetui tempora, fuit sedula ars fallendi iuris civilis prae studio veri, prae studio aequi boni: post Edicti perpetui tempora, ut mox dicemus, facta est omnino verax et generosa.

CAPUT CLXXXVIII

DEFINITI0 IURISPRUDENTIAE BENIGNAE

Quapropter a Celso, ipsius Ulpiani iudicio, eleganter definita «ars aequi boni»188, seu solertia aequandarum utilitatum, nullo iure, nulla lege, nulla formula, quae iniquum dictat, spectata. Nec sinit leges ullas per inertiam ociari; sed, ubicumque opus est, diligenter curat ut aliquam afferant utilitatem.

CAPUT CLXXXIX

DE AEQUITATE NATURALI

Aequitas naturalis et ipsa rigor iuris est — Cur aequitas civilis «rigor»
appellatur? — Cur rigor iuris «naturalis aequitas»?

Eiusque iurisprudentiae regula aeterna est aequitas naturalis, quae multa contra communes iuris regulas recipit et [p. 220 modifica] admittit ac iuris civilis rigores temperat. Sed ea ipsa durior est iuris rigor, ut supra diximus189; neque enim ex suo iure immutabili quenquam solvit, nec ullum unquam hominis meritum tantum est ut ratio naturalis ipsi indulgeat quod non dictet honestas. Tamen totius generis nomen occupavit; et aequitas civilis magis appellata est «iuris rigor», quia civilis rigor est sane rigor in caussis in quibus contra immerentes duratur. At aequitas naturalis ex genere «aequitas» dieta est, quia in ipsis caussis in quibus immota haeret — haeret autem in omnibus, — in ipsis, inquam, caussis benigna est. Et pravum est hominum iudicium qui eam iniquo animo ferunt, nam de ea sensuum sapientia, quam stultitiam definivimus190, iudicant.

CAPUT CLXXXX

UT ROMANA IURISPRUDENTIA EX ATHENIENSI
ET SPARTANA COALUIT

[1] Ad hoc exemplum, ex tutela spartana iuris, ut decet rempublicam optimatium, qualis spartana erat, et ex atheniensi legum emendandarum libertate, quae rempublicam liberam consequitur, qualis erat atheniensis, confusa iurisprudentia romana in terris nata ex utriusque reipublicae forma: uti ex eadem rerumpublicarum mixtura supra vidimus191 ex atheniensium et lacedaemoniorum institutis, hoc est ex forma reipublicae liberae et optimatium, ius romanum ex scripto et non scripto coaluisse.

[2] Sed hanc iuris et iurisprudentiae romanae mixturam ex ipsius temperatura reipublicae natam esse, sequentia satis confirmant. [p. 221 modifica]

CAPUT CLXXXXI

I

DE LEGIBUS, CONSUETUDINE ET EXEMPLIS
EX RERUMPUBLICARUM NATURA

In republica libera plurimae leges.

[1] Nam — quia in republica libera imperium est multitudinis, et multitudo aequitatem naturalem tantum intelligit, et aequitas naturalis pro singulis caussarum meritis aestimatur, et caussae pro circumstantiarum infinito numero semper sunt aliae, et populus liber quicquid vult per leges iubet — in republica libera legibus, et quidem innumeris, vivitur. Unde tanta Athenis, quantam vidimus192, copia legum; et Romae, quatenus in republica libera, innumera privilegia, ut supra vidimus quoque193.

In regnis meris omnia moribus celebrantur.

[2] In republica mere regia reges summi ex suo arbitrio tum publice tum privatim gentes moribus moderantur. Hinc apud moschos, turcas, tartaros, persas nullae leges humanae de iure sive publico sive privato scriptae; sed moschis Utriusque foederis Testamentum, turcis, tartaris, persis Alcoranum scripto custoditur. Et ipsum ius divinum, iis libris consignatum vi consuetudinis, quanquam in pluribus turpissime foedatum, in regnis catholicis vi traditionis purissime observatur.

In republica optimatium regnant exempla.

[3] In republica mere optimatium, cuius forma est custodia iuris, omnia peraguntur exemplis verbo, re ipsa vero ex civili patrum prudentia sub exemplorum praetextu, ut in argumento de publicis iudiciis supra vidimus194. [p. 222 modifica]

Quid in republica mista?

[4] In republica mixta, ut est ex bis formis mista, ita partim legibus, partim moribus, partim exemplis vivitur; uti in romana sub principatu, mista ex optimatibus et libertate, pleraque omnia agitabant cives ex moribus sive ex iure naturali gentium novissimarum, quamplurima ex lege XII Tabularum aliisque, et aliqua sub exemplis, ut supra diximus ubi egimus de more maiorum195.

CAPUT CLXXXXII

DE ORIGINE FEUDORUM

Hinc de feudis consuetudines natae, non leges scriptae, quia feuda introducta sunt in respublicis regiis quae ex optimatibus miscebantur. Etenim ductores barbarum gentium, ubi aliquam orbis romani in Europam provinciam inundassent, ut tuto inter victos regnarent, et gentis primores, qui ipsos sequuti sunt, beneficiis sibi una opera devincirent, eorum fidei validiora oppida, tanquam redactae provinciae colonias, committebant. Ii porro ordinem quendam optimatium, communis utilitatis admonitu, constituerunt, qui ordo ubique regum potentiam minuit. Igitur hi regnorum optimates, regibus obsequio servato — nam ipsorum intererat regem esse, ne quis ipsorum regnum invaderet et super ceteros emineret, — ex ipsorum regum patientia interea certae suae posteritati oppidorum, quae ipsi regibus servabant, custodiam tramandarunt; et sic in iis, sub lege fidelitatis, dominium iuris, quod «feudum» dicitur, sibi pepererunt, dominio rei feudalis apud reges manente. Et ita, cum hic optimatium ordo illis novitiis barbarorum regnis praepollerent, uti historiae eorum temporum universae ferme Europae satis confirmant, tanquam in optimatium [p. 223 modifica] rebuspublicis, res beneficiariae per pares curiae, uti per antiquos duumviros, exemplis iudicatae, quae postea in Feudorum, quae dicuntur, consuetudines abiere196.

CAPUT CLXXXXIII

II

DE ORDINE CIVILI ET NATURALI
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

[1] Praeterea, ut supra dictum est197, ordo naturalis unice verum amat, certum contemnit; ordo civilis unice ad certum spectat ac pro certo posthabet verum; ordo mistus per certa rimatur verum, non tamen prae vero negligit certum.

In republica mere regia ordo naturalis obtinet.

[2] Hinc respublica mere regia, quia est maxime naturae conveniens, tota ex ordine naturali est et ex vero regenda, tota extra ordinem civilem, nec certo ullo obligatur. Itaque, sola facti veritate inspecta, omni contempta solemnitate, res publicae aguntur, privatae iudicantur.

In republica mere libera item.

[3] Respublica mere libera tota ex ordine naturali est, quia multitudo, quae ibi regnat, solam aequitatem naturalem intelligit. Unde diximus198 leges tribunicias esse reipublicae popularis maxime proprias, quibus innumera privilegia extra ordinem, nempe civilem, hoc est sine senatus auctoritate, sunt irrogata; et quae ex genere latae sunt, eae sunt, ut supra vidimus199, aequitate naturali refertae. [p. 224 modifica]

In republica mere optimatium ordo civilis regnat.

[4] Respublica autem mere optimatium tota ex ordine civili est, nam continentissima novi condendi iuris: unde omnia, ut diximus200, ex ratione civili, sub colore exemplorum, aguntur, transiguntur.

Quid in republica mista?

[5] Itaque, ut respublica romana, natura libera, facta est ex optimatibus mista, ita ordo naturalis ordine civili potior fuit. Et ius praetorium pro caussarum utilitate, immo pro voluntate praetorum, mutabile apud romanos extitit, quod aequitati naturali faceret satis, cum aliqua tamen iuris civilis observantia; et quo magis romana libertas invaluit, eo crevit magis praetorii iuris auctoritas, ut iam tempore Ciceronis201 non amplius iurisprudentia apposite ad legem XII Tabularum, sed ad edictum praetoris accommodate traderetur.

[6| In republica romana denique regia, sive sub principatu mista optimatibus et libertati, maxime celebratus est ordo naturalis: apud praetores, edictis sub aliqua legis XII Tabularum reverentia; apud principes autem, constitutionibus, sine ullo amplius iuris antiqui respectu.

CAPUT CLXXXXIV

III

DE LEGIBUS EX ORDINE ET EXTRA ORDINEM

Leges ex ordine, consulares.

[1] Lex autem ex ordine erat lex a populo iussa ex auctoritate senatus iam facta tutelae, hoc est ex formula a senatu concepta et per senatorium magistratum ad populum lata, ut [p. 225 modifica] supra diximus202. Eaque erat consularis ut plurimum, quandoque praetoria, dictatoria, interregia, ut supra diximus quoque203.

Leges extra ordinem, tribuniciae.

[2] Leges extra ordinem fuere tribuniciae omnes, quae non ex auctoritate senatus, non ex formula in senatu concepta, latae sunt, et dictae sunt proprio vocabulo «plebisscita».

Cur iis privilegia irrogata?

[3] Hinc privilegia, quae plebisscitis sunt irrogata, omnia sunt contra ius legis XII Tabularum, illo capite sancitum: «Privilegia ne irroganto». Quia senatus auctoritas prae ceteris in eo erat, ut lex XII Tabularum esset, ut diximus204, finis omnis aequi iuris, et proinde fons omnis interpretationis.

Cur privilegia ius extraordinarium inducunt? —
Unde «crimina privilegiata» dicunt?

[4] Hinc et hodie privilegia dicuntur ius extraordinarium statuere, quum ius statuant sive diversum sive adeo adversum iuri quod omnes tenet; et crimina vulgo «privilegiata» dicuntur, de quibus non pro stato et solemni iudiciorum ordine quaeritur, vel ex quibus in reos poenae supra communem conditionem exasperantur.

CAPUT CLXXXXV

IV

DE SENATUSCONSULTIS EX ORDINE
ET EXTRA ORDINEM

[Senatusconsulta ex ordine] — Quid «sententiae loco» dicere?

[1] Senatusconsultum ex ordine erat ad consulis relationem, quae erat formula rei publicae deliberandae, super qua [p. 226 modifica] patres sententiam dicere debebant. Nam, si quid quis senator, sive utile sive adeo necessarium reipublicae, sed non ad consulis relationem censeret, tunc non «sententiam», sed «sententiae loco» dicebat, ut apud Tacitum observare est. Unde illustratur principium Commentariorum Iulii Caesaris De bello civili.

[Senatusconsulta extra ordinem].

[2] Senatusconsultum extra ordinem erat in rebus trepidis et quae nedum comitiorum moram non paterentur, sed ne consulis quidem relationem expectabant, et ad narrationem cuiusvis senatoris de aliqua publica re, quae calidum consilium expostularet, sententiae dicebantur, ut senatusconsultum de Bacchanalibus sacris Roma Italiaque eiiciendis.

CAPUT CLXXXXVI

V

DE IUDICIIS EX ORDINE ET EXTRA ORDINEM

[Iudicia ex ordine publica] — Quid «lege agere»?

[1] Iudicia ex ordine publica erant ex formula legis quae crimen damnaret, et ea poena quae ex formula legis concepta erat. Quae formula «lex» dicebatur, ut supra vidimus205; unde «lege agere» pro «accusare», et «lege agere» dicebatur lictor, quum de reo poenas sumebat.

[Iudicia ex ordine privata],

[2] Iudicia ex ordine privata erant ex formula qua praetor dictabat actionem actori, exceptionem reo. Ac proinde iudici, quem utrique dabat, formulam, in quam ferret sententiam, [p. 227 modifica] praescribebat, ad hoc exemplum: «Si paret Titium Maevio centum ex mutuo dare oportere, ni pactus sit de non petendo, condemna, iudex»206.

[Iudicia extra ordinem publica].

[3] Iudicia extra ordinem publica prius erant, in quibus ipse populus cognoscebat et plebisscitis poenas irrogabat, ut supra diximus207. Deinde fuere iudicia in reos singularibus legibus constituta, quibus, extra legum iudiciariarum ordinem a Sylla institutum, quaestores criminum creabantur, qui iudices quoque extra statum et solemnem ordinem sortirentur, ut fuere iudicia quibus Cicero et Milo in exilium acti sunt. Quam fraudem syllanis legibus factam Tacitus, in legum historia208, ita notat: «Non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones».

[Iudicia extra ordinem privata] — Ut ex caussis de possessione
actiones proditae.

[4] Ad hoc item instar iudicia extra ordinem privata erant, ubi praetor ipse sine ulla formula cognoscebat, ut in caussis de interdictis, de bonorum possessionibus. Sed, si, exempli gratia, de interdici verbo et sententia quaestio suboriretur, praetor stipulationem aut sponsionem interdicto accommodatam interponi iubebat; et ex ea porro actionem (quae ex caussa possessionis nulla alioqui erat) et cuna formula iudicem ex ordine dabat, ut sunt caussae pro Aulo Cecina et pro Publio Quinctio apud Ciceronem, ubi Franciscus Hotomanus videndus omnino est209.

Senatus ordinis civilis custos — Plebs ordinis civilis turbatrix.

[5] Itaque vides et leges et senatusconsulta et iudicia in republica libera ex optimatibus mista a parte senatus esse [p. 228 modifica] omnia ex ordine civili (praeter legem qua Pompeius damnari Milonem curavit, quia iam respublica, qua parte erat optimatium, in potentiam corrupta erat210); a parte vero plebis, pro natura reipublicae liberae omnia item haec extra ordinem civilem acta.

CAPUT CLXXXXVII

VI

DE LEGIBUS, SENATUSCONSULTIS, IUDICIIS EX ORDINE
AUT EXTRA ORDINEM IN REPUBLICA MISTA

[1] In republica autem natura regia ex optimatibus et libertate mista ordo quoque publicarum rerum agendarum ex civili mixtus et naturali est.

[Leges].

[2] Nam et leges in senatu deliberantur, sed princeps, quia summus, non tenetur sequi senatus auctoritatem, sive in formulam a senatu conceptam legem iubere: sed in quae verba velit, ius constituit, ex vi illa iuramenti quod supra in principis verba conceptum diximus211.

[Senatusconsulta].

[3] Senatusconsulta quandoque ex ordine, quum principes, a Status ministris edocti de eo quod referant in senatu, habent de re publica relationem; quandoque extra ordinem, quum ab ipsis senatoribus res publicae deliberandae proponuntur, de quibus princeps ius statuat.

[Iudicia ex ordine aut extra ordinem].

[4] Et iudicia, sive publica sive privata, alia sunt ex ordine, quum certa et solemnis actorum iudicialium series observatur, [p. 229 modifica] per quam iudices ad facti veritatem perveniant: extra ordinem sunt, quum, tanta iudicialium actorum solemnitate spreta, aliqua tamen servantur, ex quibus iudex, veri securus, res iudicet.

CAPUT CLXXXXVIII

VII

DE IUDICIIS DIRECTIS ET UTILIBUS
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

[1] Praeterea omnis iurisdictionis, tanquam fontis tres rivi, ius directum, ius rigidum, ius aequum.

Ius directum.

[2] Ius directum est ius quod facto aequatur, illudque nedum regit, sed dirigit, hoc est exacte regit, exaequat: unde «ius directum» appellatur.

Ius rigidum.

[3J Ius rigidum est ius facto verbis aequum, sententia iniquum. Et dicitur «ius strictum», «ius summum», «apex iuris», quia toto verborum genere custoditum.

Ius aequum.

[4] Ius aequum est ius sententia facto aequum, verbis iniquum. Et dicitur «aequitas naturalis», «utilitas iuris», quia ea ratione ius utile est, non iners feriatur aut nequam nocet.

Iustitia vel iniustitia legislationis est:...

[5] Circa ius sive legem, dum dictatur, stat iustitia vel iniustitia.

... rigor vel aequitas, interpretationis.

[6] Circa ius sive legem iam dictatam stat rigor vel aequitas. [p. 230 modifica]

In qua republica iudicia directa?

[7] In omni republica, ubi iudicia non agitantur legibus in commune praescriptis, omnes actiones sunt directae, quanquam severae, ut in Horatium212, vel invidiosae, ex quibus ostracismo Athenis, privilegiis Romae clarissimi viri pulsi213.

In qua utilia?

[8] In omni republica ubi iudicia conceptis in universos legibus celebrantur, si sit optimatium, regnat ius rigidum, ex spartanorum iurisprudentia214; si sit libera, viget aequitas, quae apud multitudinem regnatricem eloquentia est obtinenda215; si sit regia, et aequitas quoque regnat, sed solis rerum momentis, ut regnum decet, pensitata.

CAPUT CLXXXXIX

VIII

DE ELOQUENTIA FORENSI
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

Hinc Athenis eloquentia floruit; spartani verborum rudes; romani, dum respublica optimatium viguit, rudes quoque; dum viguit libertas, eloquentes regnarunt; sub principatu, elegantia iurisconsultorum invalescente, eloquentia in iuris caussis obmutuit. Veneti forensem eloquentiam obscuro loco natis permittunt, et ita contemptibilem fecere. Neapoli vero forensis eloquentia in privatis iudiciis ad summos honores aditum patefacit (magna species libertatis sub regno!), nam in iudiciis publicis, quae crimine Constant, non tanti habetur.

Note

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 3 («Exactis»).
  2. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 11 («Isdem»).
  3. Dig., eod. tit., 2, § 6, vers. «Et ita».
  4. Annotationes in Pandectas, commentarium ad legem alteram De origine iuris (I, 2).
  5. Suetonius, in Augusto, cap. 64.
  6. Lemm. III [Prol. § 35].
  7. Cap. LX.
  8. Cap. LXIV.
  9. Cap. LXXXVI.
  10. Cap. CVIII, § «Libertas» [3].
  11. Ex definitione veri [Prol., § 31].
  12. Principio.
  13. Cap. CIII.
  14. Cap. CIV.
  15. Cap. CV et CXLIV.
  16. Ex definitione certi [Prol., § 31].
  17. Cap. CXVII.
  18. Cap. CXLIV.
  19. Vide Notas, 21 [postilla marginale].
  20. Principio.
  21. Cap. XXVII.
  22. Cap. XXXV.
  23. Cap. XXXIII.
  24. Cap. CXVII.
  25. In proemio.
  26. Ex definitione veri [Proloquium, § 31].
  27. Dicto cap. CXVII.
  28. Dig., I, 3 (De legibus), 30 («Fraus»).
  29. Principio.
  30. Dig., I, 3 (De legibus), 26 et 27 («Non est novum» et «Ideo, quia»).
  31. Dig., eod. tit., 28 (» Sed et posteriores»).
  32. Cap. CIV, § «Sed quae» [2].
  33. Cap. CXXIV [sic per capp. LXXIV, CXXXVIII].
  34. Vide Notas, 22 [postilla marginale].
  35. Cap. CXLIX, § «Sed et» [6], in fine.
  36. Cap. LXIV.
  37. Cap. CXXXVI.
  38. Vide Notas, 23 [post. marg.].
  39. Principio, et cap. XLV et cap. L.
  40. Lemm. II [Proloquium,; 34].
  41. Cosí corretto, nei due errata-corrige, «hebraicus» [Ed.].
  42. Cap. CIV, §«In statu» [5].
  43. Cap. CIV., § «Proinde» [11].
  44. Principio et cap. XLV et cap. L.
  45. Dicto cap. CIV, § «Atque» [19].
  46. Cap. CIV,; «Atque» [19].
  47. Tacitus, Annales, I, 1 [Ed.].
  48. Cap. LXIX.
  49. Cap. C.
  50. Plutarchus, in Theseo.
  51. Idem, in Lycurgo.
  52. Cap. LXIII.
  53. Vide Notas, 24 [postilla marginale].
  54. Tab. XI ex ordinatione Iacobi Gothofredi.
  55. Tacitus, Annales, I, 7 [Ed.].
  56. Vide Notas, 25 [postilla marginale].
  57. Capp. CXV et CXVI.
  58. Tacitus, Annales, I, 3 [Ed.].
  59. Ibidem, 15 [Ed.].
  60. Vide Notas, 26 [postilla marginale].
  61. Cap. CXL.
  62. Cod. Iust., VI, 23 (De testamentis), 3.
  63. Cap. CXL.
  64. Cap. CXXXVIII, (a) [5-9].
  65. Cassii Dionis, LIII [18, p. 582 e].
  66. Cod. Iust., VI, 23 (De testamenti), 3.
  67. Capp. CXVI et CXLVII.
  68. Cap. CXLVIII.
  69. Cod. Iust., IV, 28 (Ad senatusconsultum Macedonianum), 7.
  70. Livius, VIII, 12 [Ed.].
  71. Cap. CXXX.
  72. Sive tanquam dominus imperii et iuris romani cum libera administratione [postilla marginale non rifusa poi nelle Notae],
  73. Capite CLXI, § «Namque» [27].
  74. Le parole comprese nei tratti furono aggiunte nei due errata-corrige [Ed.].
  75. Vide Notas, 27 [postilla marginale].
  76. Cap. CLVII, § «Ubi optimates» [3].
  77. Cap. CLXI.
  78. Cap. CLXIV.
  79. Cap. CXXXI.
  80. Institutiones, II, 10 (De testamentis ordinandis), § 3 («Sed cum paullatim»).
  81. Cap. CXXI.
  82. Cap. CXLVIII.
  83. Cap. CXLI, § «Atque hic» [?].
  84. In Historia iuris [Dig., I, 2, De origine iuris, 2, § 3, ove, per altro, si parla soltanto di «ius incertum»].
  85. Cap. CV, CVI.
  86. In Historia iuris [Dig., l. c., § 6].
  87. Vide Notas, 28 [postilla marginale].
  88. Hermannus Vulteius in Commentario in Institutiones, hoc loco.
  89. Cap. CIV,; «In statu» [5].
  90. Immo ex perpetua huc usque dictorum serie.
  91. Dig., I, 3 (De legibus), 2. Vide Notas, 29 [la seconda citazione è una postilla marginale].
  92. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1.
  93. Cap. CV et CVI.
  94. Cap. CIV.
  95. Cap. CXLIX.
  96. Capp. CV et CVI.
  97. Cap. CXLIX.
  98. Cap. CIV, § «Sed et natura» [24].
  99. Cap. CXXXVII.
  100. Cap. CXXIV.
  101. Cap. CXXXV.
  102. Cap. CLXIX, [§ 6].
  103. Quae principio fuisse necesse est praedura lingua curva ac proinde harpentis dentes [postilla marginale non rifusa nelle Notae].
  104. Qui orti sunt quirites hastis armati [postilla marginale non rifusa nelle Notae].
  105. Cap. CLXIX.
  106. Cap. CXVIII, CXXXIV, CXXXV.
  107. Cap. CXXXVIII, § «Libera» [4]; Bernardus Segnius in Ethica Aristotelis [piú esattamente, nel Trattato dei governi di Aristotile, tradotto di greco in lingua vulgare fiorentina, Firenze, 1549, p. 187, ove, per altro, Aristotele e il traduttore dicono tutt’altra cosa].
  108. Vide Notas, 30 [postilla marginale].
  109. Vide Notas, 31 [postilla marginale].
  110. Vide Notas, 32 [postilla marginale].
  111. Vide Notas, 33 [postilla marginale].
  112. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2,; 41 («Ex his auditoribus»}.
  113. Dig., eodem titulo, 2, § 47 («Fuit et alius»).
  114. Dig., eodem titulo, 2, § 2 («Tulerunt et sequentes»).
  115. Dig., eodem titulo, 2. g 7 («Postea»).
  116. Ex capite CXXXVIII, § «Optimatium» [2].
  117. Nel testo a stampa seguiva: «exempli gratia, de poenis de foenore moderando». Ma nelle emendazioni soggiunte al De constantia iurisprudentis è scritto: «Dele [haec] verba, quae ex auctografo, de re alia exarato neque deleto, irrepsere» [Ed.].
  118. Cap. CLXIII.
  119. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4, in fine, ubi Cuiacius.
  120. Cap. CXXIV.
  121. Caelius [Rodiginus], Epistolae familiares, lib. VIII.
  122. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4,; 6; Institut., II, 6 (De usucapionibus et longi temporis praescriptione), § 2 («Furtivae»).
  123. [Aulus] Gellius, Noctes Atticae, XIV, caput ultimum [8].
  124. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 33, § 2; Institut., l. c.
  125. In Dig., IX, 2 (Ad legem Aquilliam), 1.
  126. Livius, lib. II [Per un evidente errore di stampa, il testo ha: «anno cclxxx»].
  127. Dionysius, lib. IX.
  128. Dig., XXVIII, 2 (De liberis et posthumis heredibus instituendis vel exheredandis), 29 («Gallus»).
  129. Livius, lib. VII.
  130. Tacitus, Annales, V [sic per VI, 16].
  131. Cap. CLXIII.
  132. Libro De nostri temporis studiorum ratione cum antiquorum collata.
  133. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 3 («Exactis»).
  134. De oratore, I, 44 [Ed.].
  135. Cap. CLXXIII [sic per CLXXIII, § 15].
  136. Nel testo seguiva «erat», espunto da una postilla marginale [Ed.].
  137. Cap. CXVII.
  138. Cap. CXVII.
  139. Cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [2].
  140. Institut., I, 1 (De iure naturali, gentium et civili), § 3 («Constat autem»).
  141. Cap. CXXIV.
  142. Nel ms. del Vico cominciava qui un altro capitolo, segnato per disattenzione anch’esso col numero CLXXXII, restato nel testo a stampa, ma espunto nelle postille marginali [Ed.].
  143. Cap. CXVII.
  144. Cap. CXXV.
  145. Dig., XXVIII, 2 (De liberis et posthumis heredibus instituendis vel exheredandis), 23; Institut., I, 11 (De adoptionibus), § 4 («Minorem»).
  146. Cap. CXXXVI.
  147. Cap. CXXIV.
  148. Cap. CLXVIII.
  149. Cap. CIV, § «Atque id est ius» [21].
  150. Cap. CV, CXVII, CXXXIV.
  151. Vide Notas, 34 [postilla marginale].
  152. L’esempio addotto fra parentesi è una postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].
  153. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 37 («Fuit»),
  154. Dig., l. c., vers. «Caius».
  155. Cap. CXLI, § «Atque» [a].
  156. Vides Notas, 35 [postilla marginale].
  157. Cap. CLXIX.
  158. Cap. CLXX.
  159. Cap. CLXX, § «Haec disseruimus» [a].
  160. Cap. XLVI, § «Igitur» [2].
  161. Ibidem.
  162. Cap. CXXVI.
  163. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2,; 4 («His legibus latis»), vers. «Haec disputatici».
  164. In disquisitione legis XII Tabularum, libro II [parte II, cap. 36-7].
  165. Dig., I, 8 (De divisione rerum et qualitate), 1, § 1; unde Iustinianus a Gaio principium sumit: Iustit., II, a (De rebus corporalibus et incorporalibus), [§ 1].
  166. Praestantissimus Arnoldus Vinnius, In quatuor libros Institutionum imperialium commentarius, hoc titulo, principio, nota 2 [edit. Lugduni Batavorum, p. 126] haec ridet. Tu iudica meritum.
  167. Cap. XCVII, cap. CIV, § «Per hanc» [13]; cap. CXIX.
  168. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  169. Cap. C, § «Id divido», cum tribus sequentibus [2-5].
  170. Vide Notas, 36 [postilla marginale].
  171. Dig., XXXVIII, 10 (De gradibus et affinibus et nominibus eorum), 9.
  172. «Inchoavit, duxit» agg. nelle postille marginali [Ed.].
  173. Cap. CXLIX, § «Utrum» [5].
  174. Vide Notas, 37 [postilla marginale].
  175. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 86.
  176. Cap. XLIV.
  177. Dig., I, 3 (De legibus), 37.
  178. Cap. CXLI.
  179. Nel testo a stampa seguiva «quoque >, espunto dalle postille marginali e dai due errata-corrige [Ed.].
  180. Cap. CLXI.
  181. Cap. CLXXIII.
  182. Cap. CIV, § «Atque > et sequentibus [19 sgg.].
  183. Cap. CXXIV.
  184. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 5 («His legibus latis»).
  185. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 7, § 1 («Ius praetorium»).
  186. Testo: «composita, quae» [Ed.].
  187. Ut diximus in Operis proloquio, [§ 24].
  188. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1.
  189. Cap. LXXVIII et LXXIX.
  190. Cap. XXVII.
  191. Cap. CXLII.
  192. Cap. CLXXXVII.
  193. Cap. CLXXXVII.
  194. Cap. CXLIX, § «Ad haec» [7].
  195. Cap. CXLI, § «Atque» [a].
  196. Cfr. Dissertationes, II [Ed.].
  197. Cap. CLII.
  198. Cap. CLXIII.
  199. Cap. CLXXIII, § «Ceterum > [3] cum sequentibus.
  200. Cap. CLXXXXI, § «In republica mere optimatium» [3].
  201. De legibus, lib. I.
  202. Cap. CLXI, § «Namque» [2].
  203. Cap. CLXIII [ma corr. cap. CLXIII].
  204. Cap. CLXXVI.
  205. Cap. CXLIX, § «Ad haec» [7],
  206. Testo: «Sempronii condemna, iudex».
  207. Cap. CLXXXVII [corr.: CLXXXVII].
  208. Annales, III, 27 [Ed.].
  209. In Commentario Orationibus Ciceronis.
  210. Cap. CLXIII.
  211. Cap. CLVIII, $ «At hercule» [4].
  212. Cap. CXLIX, in principio et § «Ad haec» [1 e 7].
  213. Cap. CLXIII.
  214. Cap. CLXXXI.
  215. Cap. CLXXXVII, in principio et § «Et hac» [1 e 8],