Il privilegio di zecca accordato da Massimiliano II a Ferrante Gonzaga

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Agostino Agostini

1897 P Indice:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu Rivista italiana di numismatica 1897/ Il privilegio di zecca accordato da Massimiliano II a Ferrante Gonzaga Intestazione 23 luglio 2019 75% Da definire

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT


[p. 175 modifica]




IL PRIVILEGIO DI ZECCA


ACCORDATO DALL’IMPERATORE MASSIMILIANO II


A FERRANTE GONZAGA

1° Marchese di Castiglione delle Stiviere




Mai fu noto se la zecca di Castiglione sia stata aperta in virtù di un Privilegio speciale; e quanti scrissero intorno alla medesima, si limitarono a riportarne notizie e documenti, senza accennare alle ragioni della sua origine, perchè da nessuno conosciute. Ed anche lo scrivente che ebbe ad illustrare in modo assai dettagliato la zecca stessa1, in quel volume accennò alla mancanza di documenti in proposito: anzi aggiunse essere probabile che non fosse stato d’uopo un Privilegio apposito, perchè il diritto di battere moneta era implicito fra i molti della erezione del Marchesato.

Ma le di lui indagini non cessarono per questo, e furono anzi coronate da pieno successo, perchè lo condussero a scoprire il Privilegio speciale con cui l’Imperatore Massimiliano II concedeva a Ferrante Gonzaga, 1° Marchese di Castiglione, il diritto di monetazione: prezioso documento che è lieto di rendere noto ai cultori della Numismatica, qui riproducendolo.


A. Agostini               


[p. 176 modifica]


Maximilian II, 1564-70.               


Privilegium Monetandi
Pro. Ill. Marchione Ferrante de Gonzaga.


Maximilianus II &. Ad futuram rei memoriam: Recognoscimus, et notum facimus tenore praesentium universis: Etsi ex innata nostra benignitate inclinati sumus ad exercendam munificentiam nostram Caesaream in quoscumque nostros, et Sacri Romani Imperij subditos, ac fideles, qui tum vitae morumque honestate, probitate et integritate, tum fide, constantia, et benemerendi studio, animique promptitudine erga nos, et sacrum Imperium, inclytamque nostram Austriae domum, ea sese dignos reddiderint, more Divorum praedecessorum Nostrorum Romanorum Imperatorum, ac Regum, qui divino exemplo et instituto edocti, censuere Imperialem Tronum nihil magis decere, quam beneficentiam et liberalitatem suam nullis tenere finibus circumscriptam: Tamen existimamus illorum etiam in primis rationem esse habendam, qui a maioribus et parentibus illustri loco natis, atque de Imperio Sacro optime mentis, genus et originem trahunt, praesertim si ipsi quoque laudatis illorum vestigiis insistentes, domesticam ac gentilitiam gloriam, rebus fortiter praeclare gestis, et virtute partam, ijsdem studiis, ac meritis, tueri et integram conservare student. Quemadmodum enim alios Natalium splendore antecellunt, sic etiam Reipublicae prae caeteris, non solum eximio ornamento, sed summo quoque praesidio esse possunt. Quamobrem cum 111. noster, et Sacri Imperij Princeps, fidelis dilectus Ferrantes ex Marchionibus de Gonzaga Dominus Castioni a Stiverijs natus sit ex Ill. familia Marchionum de Gonzaga, quae non modo vetustate, et nobilitate, sed fide quoque et constantia erga Divos antecessores nostros, et Sacrum Imperium, admodum est insignis atque conspicua, inclytaeque Domui nostrae Austriacae a multis saeculis addictissima, unde plures praeclari atque rei bellicae gloria praestantes viri et dignitatis atque auctoritatis Imperatoriae acerrimi vindices prodierunt, ipseque Ferrantes, a progenitorum suorum virtute mime deflectat, sed avitam generis sui nobilitatem et eminentiam excellentibus animi sui dotibus ingiter tueri ac retinere connitatur, atque nos et sacrum Imperium, summa [p. 177 modifica]fide, integritate atque observantia, colat, siculi etiam universam Domum nostrae Austriae omi offitiorum genere demereri nunquam cessai, atque haud dubie in futurum quoque nullam unquam occasionem praetermissurus est, eiusmodi praeclaram voluntatem suam reipsa magis magisque comprobandi. Nos sane existimamus, non solum Caesarea nostra munificentia dignum, verum etiam omni rationi, et aequitati consentaneum esse, quod vicissim huic tam eximiae animi illius promptitudini mutua nostra Caesarea gratia, et benignitate respondeamus, eumque insigni aliquo ornamento crondecoremus, quo non tam ipse congruum virtuti suae praemìum consequatur, sed ipsius etiam posteritas, et alii quoque hoc exemplo ad eadem virtutis studia accendantur. Itaque motu proprio, et ex certa nostra scientia, animoque bene deliberato, et sano accedente Consilio, pro ea, quam oblinemus auctoritate Caesarea, deque eiusdem potestatis plenitudine, antedicto Ill. Ferranti Marchioni de Gonzaga, eiusque filijs haeredibus, et descendentibus legittimis benigne dedimus, concessimus, et elargiti sumus, libertatem et fàcultatem in castro et oppido suo Castioni a Stiverijs, officinam Monetariam fabricandi, et construendi, monetamque auream, argenteam et aeream cuiusquam generis et valoris, Armorum suorum insignis, ac nominis inscriptione signatam cudendi, dummodo cudatur bona sincera et iusta, quae non sit deterior illa, quam caeteri Italiae Principes, Divorum antecessorum nostrorum Romanorum Imperatorum ac Regum concessione cudunt, ita ut nemo in hac parte iustam conquerendi causam habere queant, prout tenore praesentium damus, concedimus et elargimur, volentes, et hoc Caesareo edicto nostro firmiter statuentes, ut praefatus Ill. Ferrantes, eiusque filij, haeredes, posteri, atque in loco supranominato successores legitimi, absque omni impedimento, et obstaculo, possint et valeant deinceps in perpetuum Monetam auream, argenteam et aeream, bonam tamen ac sinceram et iustam nec deteriorem illa, quae ut ante dictum est, a caeteris Italiae Principibus, sacro Romano Imperio subiectis, iuxta tenorem et praescriptum Privilegiorum ipsis desuper a Divis Romanorum Imperatoribus, ac Regibus concessorum, cuditur, in eodem loco suo Castioni cudere, seu cudi facere, ac omnibus et singulis gratijs, libertatibus, privilegiis, immunitatibus, praerogativis, et luribus, in hoc parte uti, frui, potiri, et gaudere, quibus caeteri Principes et Ordines Sacri Romani Imperii, fàcultatem cudendi monetam habentes, utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent, consuetudine, vel de Iure, omni impedimento, vel contradictione postposita. Quocirca mandamus etiam et praecipimus firmissime universìs ac singulis Electoribus, et Principibus, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus, [p. 178 modifica]Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus, Capitaneis, Vicedominis, Locumtenentibus, Gubernatoribus, Vicegerentibus, Praesidentibus, Praefectis, Castellanis, Rectoribus, Magistratibus, Antianis, Vexilliferis, Potestatibus, Civius Magistris, Consulibus, et omnibus denique nostris, et sacri Imperii subditis, ac fidelibus dilectis, tam in Italia, quam in Germania, et alibi existentibus, cuiuscumque gradus, status, ordinis, conditionis, et dignitatis fuerint, ut saepefato Ill. Principi nostro Ferranti ex Marchionibus de Gonzaga, et antedictis eius filiis, haeredibus et successoribus legitimis in memorata libertate, praerogativa, et facultate cudendi Monetam in praenominato Castro et loco Castioni, ipsis jam per nos concessa, nihil prorsus negotii, molestiae vel impedimenti ullo quaesito colore directe vel indirecte exhibeatur, sed illos ea libere uti, frui et potiri sinant, et ab aliis quoque pro sua quisque parte omni id studio fieri curent, et secus minime faciant, quatenus nostram, et sacri Imperij indignationem gravissimam, et mulctam sexaginta Marcharum auri puri fisco nostro Imperiali, et parti laesae, omni spe veniae sublata, ex aequo pendendam incurrere noluerint, quam poenam temerarijs violatoribus, et contemptoribus huius nostrae concessionis ac gratiae irrogandam decernimus. In cuius rei fidem et testimonium has literas manu nostra propria subscriptas sigilli nostri Caesarei appensione communiri iussimus. Datum Viennae trigesima Maij Anno Domini Millesimo quingentesimo sexagesimo septimo.





Note

  1. Ing. A. Agostini, Castiglione delle Stiviere dalle sue origini geologiche fino ai nostri giorni. Parte III, La Zecca.