Le orazioni inaugurali, il De italorum sapientia e le polemiche/Orazioni inaugurali/Oratio II

Da Wikisource.
Oratio II: Hostem hosti infensiorem infestioremque quam stultum sibi esse neminem

../Oratio I ../Oratio III IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Oratio II: Hostem hosti infensiorem infestioremque quam stultum sibi esse neminem
Orazioni inaugurali - Oratio I Orazioni inaugurali - Oratio III

ORATIO II

habita xv kal. novembris anno MDCC
cuius argumentum:

Hostem hosti infensiorem infestioremque
guani stultum sibi esse neminem.

Si quis forte vestrum, hanc rerum universitatem cogitatone et mente complexus, cuncta sane, quae coelo, terra marique continentur, ea certo notoque foedere sibi omnia constare, et quod cuique semel a mundi primordiis attributum est munus, id uno aequabilique, ut aiunt, tenore fungi, et perennes, ad quos nata sunt, usus afferre animadvertat; is piane ea omnia ad aeternum exemplar facta aeternoque consilio regi affermare non dubitaverit. At vero, si is eadem cogitationis contentione ad hominum genus conversus in eorumdem contemplatone mentis aciem attendat, ubi eorum nedum diversa et contraria, sed a sua communique natura aliena atque abhorrentia studia notaverit; ubi quam miris, immo miseris modis quemque eorum in singulis temporis punctis alium a se atque alium fieri et in hora sibimet displicere deprehenderit; ubi eos veritatis amatores et erroribus circumfusos, ratione praeditos et ad libidinem pronos, admiratores virtutis et in vicia demersos, appetentes felicitatis et miseriis coopertos, immortalitatis avidos et in ocio, de quo aeque ac de morte siletur, marcescentes, contulerit: vereor ne non is in impiam illam temere eat sententiam, perpetui caelestum corporum conversionibus et attritu quandam e coelo excidisse Immani generis serendi niateriam, eamque forte fortuna in terras sparsam et satam, homines citra omne propositum produxisse. Sed ei rectius ac penitius hanc ipsam rem intuenti quam longissime a ratione alienum videbitur, eo quod omnium mentes aspernantur ac respuant, quod inanima aut ani manta quidem rationis tamen expertia aeterno consilio facta

sint, et divina providentia regantur; unum vero hominem, creatarum rerum omnium principein, ad cuius commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura genuit, ut ei terrae omnes cunctaque maria pateant pareantque, ipsum fortuito natum et fortunae casibus huc illue iactandum exortum esse existimemus. Cum haec ita sint, et tamen humanam naturam in nobis absurdam minimeque sibi aptam, immo piane a semet ipsa abhorrentem sentiainus; hinc factum est, ut veteres, sive vates illi sint, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, cum nos ob aliqua scelera in vita superiore a nobis in nos admissa poenarum caussa luendarum natos esse dixerunt, aliquid veri dixisse videantur. Enimvero poena, et quidem omnium acerbissima poena, est vita quam stulti degunt. Nec vero eam pendunt ob illa, quae theologi poétae comminiscuntur delieta, quae, cum non etiam essemus, haudquaquam admittere poteramus; sed quia in aeternam illam facimus legem, qua Deus Opt. Max. hanc totius mundi civitatem fundavit: quod, si omnia se et universi rempublicam salvam velint, reliqua creata suam cuiusque naturam, homo vero sapientiam sequatur ducem. Eius legis tot sunt digito omnipotenti praescripta capita, quot sunt rerum naturae et potestates. Sed illud, quod ad rem nostrani facit, de homine conceptum recitemus: Homo mortali corpore, aeterno animo esto. Ad duas res, verum et honestum, sive adeo mihi uni, nascitor. Mens verum falsumque cognoscito. Sensus menti ne imponunto. Ratio vitae auspicium, ductum imperiumque habeto. Cupiditates rationi ancillantor. Ne mens de rebus ex opinione, sed sui conscia iudicato; neve animus ex lubidine, sed ratione bonum amplectitor. Bonis animi artibus aeternam sibi nominis claritudinem parato. Virtute et constantia humanam felicitatem indipiscitor. Si quis stultus, sive per malam fraudein, sive per luxum, sive per ignaviam, sive adeo per imprudentiam, secus faxit, perduellionis reus sibi ipse bellum indicito. Lex igitur, quam Deus humano generi sanxit, sapientia est. Si sapientiae studiis animum adiungamus,

naturam sequimur: sin ab ea ad stultitiam traducamur, a nostra declinamus natura, et in eam facimus legem, cuius sanctio tam exprompta et parata ostentat supplicia, ut repraesentata poena sit ipsa fraus; et nequam carnifex moram faciat, qui daranatis compedes, manicas boiasque constringat, in cruciatum agat uncoque trahat, eam a semetipsis poenam tanta diritate exigunt ac duricie, ut hodierno die vobis proponere audeam: hostem hosti infensiorem infestioremque, quam stultum sibi esse neminein. A vobis modo, lectissimi adolescentes, qui, beata indole a stultitia aversi, ad sapientiae studia animos appulistis; a vobis, qui sapientiam profitemini; vos quidem officiis, amplissimi patres; vos autem institutionibus, doctissimi antecessores, etiam atque edam rogo quaesoque, ut aequas mihi praebere ac paratas aures ne recusetis, unice operam datino, ut quicquid inolestiae buie orationi verba et stilus attulerit, id ipsum gravitate rerum et temporis brevitate leniatur. Et quidem possem ex omni temporum memoria foedas atrocesque hostium clades repetere; sed quaenam sunt rerum gestarum historiae, qui annales, qui commentarii, in quibus non eiusmodi «multa dictu gravia, perpessu aspera» Iegentibus passim prosteni? Ne igitur in authoribus recitandis sim multus, vos, quaeso, trucem ipsam ac terribilem praeliorum imaginem animo conformate. Ubi imperatores utrinque e castris eductis et in acie instructis copiis pugnae signum dederunt, et confestim, sublato utrinque clamore, feroces viri concurrunt et commissum praelium ineunt, quae tum infensa infestaque in cuiusque pectore odia excitantur? quam inexorabiles irae efTervescunt? quam infractus audaciae comes, furor mentes occaecat? quam impotens occidionis libido animos occupat? Oinnes truci atque efferato vultu sibi ultro citroque minantur excidium: quisque ardentibus oculis patentem in hoste vulneri quaerit locurn, pugnaci petit manu, infesto transigit ferro. Si alteri repulsi referunt pedem, alteri insistunt; si hi ordinem obtineant, illi impetum faciunt; utra turbata acie, altera ingruit. Ubi stataria rem gerunt pugna stantes et conferti, vir virum neci dedit; ubi circumducto agmine praeliantur, praetereundo mutuas sibi dant

clades; aliis occumbentibus, alii ex integro pugnam ineunt; si qui, labore et vulneribus fessi, cedunt rccentes, et integri restituunt praelium. Nihil student, nisi caedem Tacere; nihil affectant, nisi strages edere; id unum gestiunt, aderre clades. In vulneribus, in occidionibus toti sunt. At ubi victoria parta est, ibi non sine ingenti horrore luctuque maximo videre est ex victis alios trepidos aut dissipatos fugam effondere et inter fugiendum misere trucidari ; alios, qui in vestigio cadere maluerunt, in caesorum strages congestos, ut quem cuique sors aut virtus coniunxerat, pedites equitcsque, victores et victos, animi ferociam, quam liaberent in vita, in vultu retinentes iacere. Videres alios in pulvere tabido spiritutn intercludere; alios ex strage media nudantes cervicem iugulumque victoribus, eosque obsecrantes, ut reliquum sibi sanguinem hauriant. At vero hi vel effera ulciscendae iniuriac libidine in eos afflictos insultare et obiectare sarcasmos, vel cupiditate legendi spolia transilire; ac, ne quid sit in mora, aliis poplites, brachia aliis dccidunt, alios medios dividunt, quo ocius eos militaribus armis vestibusque despolient. Neque enim victoria praeliorum exitu tcrminatur, nam mox ad agrorum vastitatein urbiumque direptiones divertunt. Et o quam foeda tetraque heic sese offert imago latitantium, extrahentium, fugentium, assequcntium, observantium, irrumpentium; trucium inter pavidos, ferorum inter miseros, et ex alienis laetorum malis! Omnia, quocumque oculos animumque convertas, infensa, hostilia omnia: morbo affecti, confecti senio, honestae matronae, generosae virgines, pueri liberales in lectulis, in conclavibus, in intimis aedium penetralibus, in parcntum complexu, ante focos, ante aras, omni humanitate abacta, omni admissa fandi nefandique licentia, vita privanlur, spoliantur fortunis, bonis omnibus exuuntur. Maxima quidem videntur et acerbissima damna, mala et exitia, quae bella dare et afferre solent; ita ut quivis forti robustoque animo pracditus eorum vel sola imagine luctu horroreque refugiat. Sed si cui, omni erroris nebula dissipata, clarior veritatis Phoebus affulgeat, et has cum iis componat cladibus, quas sibi dat stultus secum ipse belligerans, si ullam sensus habeat

partem, haec longe maiora esse fateatur. Etenim quae vulnera infligere solent hostes, ea saepe, et maiore quidem animi sensu, a chirurgis excipimus; quas illi inferunt mortes, eas, nisi vetarent id leges, saepe in mala spe positi homines ultro sibi consciscerent. Urbe spoliant? at facinorosi scientes prudentesque solum vertunt. Fortunis privant? at ganeones nepotesque per luxum eas et libidinem prodigunt. Libcrtatem adimunt? at sunt perditi homines, qui ad pretium partiendum se venui\dari patiuntur. Contra vero (attenditc, auditores, res magna est; attendile, res vestra est), contra, inquam, stultus sibi bcllum infert, non armis, quibus punctim aut caesim ferit, sed per summum cruciatum distrahitur. Ea vi superatur, qua veliementior nulla; ea spoliatur urbe, quae una est; iis privatur fortunis, quas vel reges expetunt; in eum coniicitur carcerem, quo nihil acrius, nihil tenebricosius; in eius redigitur servitutem, cuius omnium saevissimum est imperium. Forte an putatis me inopinata magnifico loqui? Non ita est, ita me Deus bene amet, non ita est: vera loquor, et quorum si quis, heic stultus adesset, quod haud puto, si is modo secum habitet, de se coniccturam facere posset. Stultorum arma sunt effraenes animi affectus; vis qua superatur, conscientia; urbs qua spoliantur, mundus; fortunae quibus exuuntur, fiumana felicitasi career ubi truduntur, corpus; domina cuius imperio subiiciuntur, Fortuna. Haec igitur singula, dum aliquanto amplius persequar, quaeso vos, auditores, benigne, nempe vestro de more audiatis. Et principio quidem attendite quos acerrimos adversus scmet hostes et quam perniciosis armis instruat stultus. In ea animi parte, quae rationis est expers (ut similitudine Philonis ad liane rem apposita utar), duo sunt voluti equi, irascens unus, alter concupiscens: ille mas, haec foemina; ille gestiens animosus, impotens, hic fractus, languidus, deses; ilio animus in ardua atrociaque, hoc vero in proclivia et amoena fertur. Ex his duobus equis, non secus ac ilio Troianorum dureo, quot inclusi scsc exerunt hostes! Etenim, ubi semel prava cupiditas alicuius apparentis boni animum stiliti incessit, ibi tum omnium perturbationum fons et origo existit amor; si bonum quam longissime absit.

desideriuin nascituri si consequi possit, spes erigitur; si praesens sit, exoritur gaudium; si ita sumraum reputatur, ut in eo non nisi unus excellere possit, zelotypia et aemulatio praesto est: si eius copiam alius habeat, nos inopia laboremus, invidia cietur. At ubi eiusmodi fluxi et fucati boni compotes facti sumus, et, detracta persona, res manet, quia quod prius bonum videbatur, mox sub specie boni latens retegit malum, statini odium amori contrarium succenturiatur : ac, si malum longe absit, abominatio et fuga expeditur; si praesens nos premat, tristitia erumpit et dolor. Atque heic confestim cupiditati irascibilis appetitus opportunam fert opein. Etenim ad malum depellendum excitat iram: quod si vincere posse putet, armat audaciam; si de victoria desperet, iterum cupiditas ingruit; et si malum mediocre sit, taedium ; si summum, ad stultum debellandum stuporem etiam educit. Ducunt agmen appetitus et fuga, mediani tenet aciem gaudium, est in subsidiis dolor. His hostibus stiliti animus impetitus optat, timet, gaudet doletque. Sed quia artem vitae, sapientiam, non callet, fluxa vota, timores irriti, «mala mentis gaudia», soli timores solidi. Si quidem optant adolescentes unguenta, corollas, convivia; sed in his subest amari aliquid, quod totam postea rationem vitae conturbet. Optant iuvenes gloriam, sed quae (exquisita et afTectata) Varrones Cannensi clade deturpet. Optant viri potentiam, sed quae, virtute non moderata, trahit unco Seianos. Optant senes divitias, sed quae (meritis non partae) Crassos pessundant. Optant decrepiti longaevam vitam, ut senii incommoda sentiant et suorum funera videant. Timent quidem insipientes, sed quae nihilo merenda magis sunt quam quae pueri in tenebns pavere solent; et vertunt terga, quemadmodum hostes, quos actu pecorum pulvis sublatus exuit castris. Quamobrem, eos, scita tralacione, «maiusculos pueros» Seneca vocat: quibus, post iuventam canosque, non pueritia, sed, quod gravius est, puerilitas remanet. Timent cnim, nc quid sibi dctrahatur honoris, qui re ipsa in honorantibus est; timent, ne quid patrimonii atteratur, quod revera est in bonis Fortunae; timent, ne supremum properet fatum, quod, si sanguinis guttula in sinistro cordis ventriculo

subsistat, imminet repentinum. Gaudia vero stultorum (si tamen gaudia appellanda sint, et non potius integrationes doloris) quam perfunctoria! quae non perpetua hilaritas, sed subita diffusio consequitur. Etenim ea animi pars, quae ratione praedita est, et stultis, ut ita dicam, poenae nomine relieta, suspicit quandoque Archimedem, post propugnatali! quantum potè fuit suis miris machinis patriam, inter Syracusarum direptionem in erudito pulvere geoinetriearum apodixium suavitate occupatum teneri; admiratur Scipionem, post Hannibalem devictum, post Cartliaginem eversam, prò ingrata Roma libentissime Linterni villulam commutare, et per summam animi tranquillitatem inter literas abditum et sua ipsius virtute involutum vel sapientiae studi is vel memoria rerum praeclarissime a se gestarum delectari. Adeo enim gratiosa est virtus, ut insitum etiam sit improbis probare meliora. Sed quid tum? gravissimum illud sentiunt malum, quod stultis poeta grandiloquo ore imprecatur: Virtutem ut videant intabescantque relieta. Quandoquidem ratio, a virtutis pulchritudine, ad quam nata est, commota, arripit afTectuum ac perturbationum habenas. Sed nequicquam: etenim aut a refractariis equis, instar Homerici Hectoris, raptatur; aut, quoniam nescit rínes, Ouos ultra citraque nequit consistere rectum, vel vehemens, dum aliqua devitat vitia, incurrit contraria; vel, a seipso dissidens, laudat virtutes, vitiis obsequitur. Et ne timidum audiat, audacium fert praemia, iniurias et contumelias; ne audacem, «omnia tuta timet»; ne avarus habeatur, rem omnem prodigit; ne prodigus, a congesta pecunia tamquam a sacro abstinet et suum genium defraudat. Itaque, in omni vita, vel cupiditatibus ardet, vel timoribus trepidat, vel voluptatibus insanit, vel curis aerumnisque conlícitur. His suppositis llammis, his admotis arietibus pluteisque stulti animus oppugnatur. Qua vi expugnatur tandem? Qua nemo se protegere potest: vitae inter vitia traductae conscientia. Haec diras, haec intemperias ciet, quae stultum tenent et agitant. Lubet eos oculis

videre iactatos? Spedate: stulti vita semper ingrata, semper trepida est, semper is sibi dissidet secumque pugnat, semper fastidio sui laborat suique taedet ac poenitet. Nunquam ei velie ac nolle decretum est: variat cottidie iudicium vertitque in contraria; sua despicit, aliena miratur eiusque, ut Plautini Alcesimarchi: ubi est, ibi non est; ubi non est, ibi est animus; semper apud se caussam dicit et se condemnat, semper foris est, nunquam secum habitat; nova commutans loca, nova obiens munia, novam vitae rationem instituens, novas spes etiam in exitu inchoans, semper se fugit. Talibus stulti oppugnati armis, tanta vi debellati, quam amplissima et pulcherrima privantur urbe? Ea nimirum, quam non aratro designati ambiunt muri, sed «flammantia coeli moenia» circumdant; quae non mutabili Iege fundata est, sed aeterno regitur iure; in qua non municipale sacrum colitur, sed coelum, sidereum Dei Opt. Max. templum reseratur; cuius theatrum terrae patent; thermae, maria; stadia, solis viae. Eius urbis civitas nonnisi Deo sapientibusque communis est; quando eius iuris communionem, non principali beneficio, non liberis, non nave, non militia, homines, sed sapientia, consequuntur. Etenim (attendite per vestram fidem) ius, quo haec maxima civitas fundata est, divina ratio est toti mundo et partibus eius inserta, quae omnia permeans mundum continet et tuetur. Haec in Deo est, et Sapientia Divina dicitur ; a solo sapiente cognoscitur, et sapientia Humana appellatur. Quis igitur grandius et inagnificentius, quam quod dicat: Civis romanus sum, dicere potest: Mundi civis sum, nisi solus sapiens, qui de rebus superis inferisque, divinis, humanis, universis vera cogitare et disserere sciat? Quis, nisi sapiens, prò tantae civitatis cive se probare potest, qui naturae et universi legem novit ac servat? Quae res eius reipublicae iura Deo hominibusque communicat? Perfecta ratio, qua Deus cuncta operatur, sapiens cuncta intelligit. Quae res hominum cum Deo necessitudines conciliat? Veritas, quae ab unis sapientibus vestigari sinit et, ut Graecum notat nomen, circa Deum versatur. Quae res homines Dei similes facit? Virtus, qua freti Stoici, nimis superbe de

sapiente, nimis abiecte de suis deis disserentes, illud jrtt(xi5o|ov statuunt, quod eadem res sapientem efficiat, quae Deum, nempe virtus, nulla re praeterea, nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus. Dicamus id magis, pie et verius graviusque: una re nos Deus sui similes reddit, virtute, qua nedum humanae, sed curii caelestibus etiam aeternae nos compotes facit felicitatis. Magna stulti civitate privantur: magnis item necesse est ut spolientur opibus ac fortunis. — Quibus? — rogabitis. Felicitate. Nani omnibus quidem hominibus natura insitum est, ut beatam expetant vitam. At vero stulti, dum illani petunt, fugiunt: quandoquidem, cum beatae vitae summasit vera liilaritas, solida tranquillitas, inconcussa securitas, ii solicitudinum caussas colligunt, et per insidiosum iter longius ab eo, quod petunt, semper abscedunt et, in labyrintho properantium instar, sua ipsorum velocitate se implicant. Quid ita? quiaeos deficit perfecta virtus, hoc est aequalitas ac tenor vitae per omnia sibi constans: quod fieri nullo pacto potest, nisi rerum scientia prudentiaque contingat. Etenim humanae vitae propositum et appetendorum ultimimi, quo potiti nihil ultra petimus vel egemus, et quo uno, utpote ad id natus animus, consummatur, est certa scire, recta operari, atque ilio contemplari, hoc imitari Deum. Ubi semel inter haec studia sapiens versatur, eo gaudio eius vita perfunditur, cuius indivisae sunt comites conscientiae tranquillitas innocentiaeque securitas. Scientia enim praestat, ut sapiens animum deducat a corpore, et multum cum meliore ac divina parte versetur, et cum hac querula ac fragili quantum necesse est. Itaque rerum vestigans caussas mente Deum adit, et his cogitationibus oblectatur et pasciiur. Recta vitae institutione, agnoscit in nobis esse appetitionem et fugarti, virtutem et vitia; extra nos corpus, opes, gloriam; agnoscit quae in nobis sunt, natura sua libera et propria esse; extra autem posita, serva et alieni iuris. Quamobrem ita se conformat, ut quicquid ex Dei constitutione nos pati necesse sit, id magno animo excipiatur. Ad hoc sacramentum se adactum intelligit: ferre mortalia, nec perturbati his, quae vitare nostrae potestatis non est. Itaque ab celsa mentis veluti

arce omne Fortunae regnum despectat et, veluti summus Olympi vertex, hunianorum casuum ventos nubesque superat. Tot tantisque stultus spoliatus fortunis, libertate etiam iusti iure belli privatur: libertate, inquain, quae non vindicta aut pileo donari solet a dominis, sed quain dat sua manumissione sapientia. Hinc in arctum truditur carcerem asservandus, multis spissisque tenebris circumseptum et horroribus undique circumfusum. Nulla ibi rimula hiat, per quam lucis radius penetrare possit; nullus ei verus triumvir praeest; nullus fidus ad ostia custos, qui extrinsecus aliata ex bona referat fide. Credo equidem vos iamdudum tenere quae dicam. Tenebricosus career est corpus; triumviri, opinio, falsitas, error; custodes, sensus, qui in pueris acerrimi, in senibus hebetes, et in omni vita pravis affectionibus corruptissimi. Quivis nervorum morbus, quodlibet organorum vicium, quicumque appetitus, inteinperantia eos corrumpit et labcfactat. Quid? Diversae corporum compages quam diversa, immo contraria, ingenia induunt! Amor vero quam miris modis vini imagines conformandi distorquet! quam miris odiuin depravati Qui arnant, dominarum vicia, tanquam virtutes, exosculantur; qui oderint, tanquain vicia, virtutes abhorrent. Hinc illi opinionum, quibus iactantur, fluctus; illi studiorum, quibus submerguntur, euripi; illi erroruin scopuli, in quos impingunt. Cumque nesciant quam alti rebus termini haereant, et quid fieri possit, quid secus, ignorent; atque adeo non habeant gubernaculum vitae sapientiam; se Fortunae committunt. A qua dum saevissimis habentur modis, illas voces per summum animi dolorem emittunt: — Non putabam; spes me frustra habuit; hoc milii restare nesciebam. — O quam vere, cor et pupula sapientum, o quam vere, Plato, dixisti hominem stultum animai esse omnium ferocissimum ! Nam quae maior ferocia, immo feritas quam adversus semetipsum tam infandum bellum indicere? in horas a sua ipsius conscientia sub iugum per summam turpitudinem agi? in tam amplissima urbe nullum caput habere? fortunis privari, quae unae propriae sunt? carcere tam duro asservari, quem potest infringere? a saevissima domina non ad sapientiae aram perfugere? Eia, aga-

mus hoc tandem, et nosinet ipsos respiciamus; nos nostri misereat, et sanctum nobiscum ipsis paciscamur foedus. En feciales ad id leriendum parati; heic adsunt, ut nobis verbis praeeant: sequamur igitur. Et illi pareamus naturae legi, quae iubet, ut quisque sibi constet. Facilis est, nam ingenita; benigna, quia naturae.