Lettere (Campanella)/XX. A Gaspare Scioppio

Da Wikisource.
XX. A Gaspare Scioppio

../XIX. A Cristoforo Pflug ../XXI. A monsignor Antonio Querengo IncludiIntestazione 18 febbraio 2021 25% Da definire

XX. A Gaspare Scioppio
XIX. A Cristoforo Pflug XXI. A monsignor Antonio Querengo

XX

A Gaspare Scioppio

Sul modo di evitare il calore estivo.

Ut quaesito tuo de vitando aestivo calore — quoniam iam de vitando frigore accepisti — satisfaciam, ex Rationali philosophia nostra edisseram paucula, ut et tu ex te ipso eadem remedia excogitare valeas. Non enim ego collector fui alienorum arcanorum, sed naturae indagator, et quidquid alii invenerunt, nisi prius ratione et experientia examinarim, nequaquam probo nec amicis eadem consulo. Sed naturae artem illis ostendo unde et arcana inveniant et de alienis recte iudicent. Nec quidem animi umquam tranquillitas affuit mihi ex quo sciolus esse coepi, nec orbem pervagari datum fuit, quin nec coelum intueri, cura iam annis sedecint vel in carceribus latuerim vel persecutionibus laborarim; et si dicam viginti annos, non mentiar. Verum hoc mihi dedit Deus ut plus ex unius muscae anatomia ego addiscam, quam si mille legerem libros, vel multi alii si totum pervagarent orbem. Novi librum Dei legere, ipsam nimirum universitatem rerum: cuius lectioni te addictum cupio; sique tua conversatione frui mihi licuerit. modum philosophandi ex me mirificum forte agnosces.

Ad rem. Facilius quidem declinare frigus est nobis quam calorem. Cum enim hominis temperies ab uno calore in partibus dissimilaribus difformiter partes varias temperante constet, non autem ex frigore — uti aiunt medici et peripatetici: nobis enim nullum impeditur naturae opus: sed ne terra uratur et calor in varia semina secetur, frigus extat. Ideo, inquam, roborato calore nativo ac appositis corpori tegumentis ne frigus subeat poros, facile ab ipso nos servamus, ipsa nimirum interna adiuvante natura. Sed calor aestivus nequit tegumentis arceri; nam tegmina cogunt calorem nativum, itaque robustioremreddunt et calefactae vestes ab externo veluti duplicem conciliant fornacem. Neque si frigidas apposueris vestes, proderunt; quoniam subito ab utroque calore ignescunt. Neque interioribus nostris frigida ingerendo calorem vitabimus; sed ipse nativus extinguitur calor, et externus fit ad peripheriam fugitivus, a quo allectus et simul sponte inditus externus calor excruciant animal ed ad necem praeparant. Ventriculus debilitatur, nervi et spina et ossa et fibrae oblaeduntur: et aegre cibus concoquitur, aegrius distribuitur et obstructiones multae fiunt, praesertim in iecore, quod perinde inflammatur frigore ipsum densante et cogente calorem.

Quapropter invenere eius saeculi heluones frigidum ex nive parare vinum et aquam, quae res ita obest vitae ut nihil magis. Non enim natura frigidum appetit, nisi quando ingesserimus acres, salsos calidosque cibos, pipere aliisque aromatibus affectos, qui sitim praeter naturam excitant. Unde Telesius noster putavit nullum humorem, nisi bene frigidum, bene sedare sitim: quod falsum est, cum iaponenses et chinenses et indi multi calida ex igne potione utantur, et antiquiores romani ac graeci similiter. Hoc dottissime et diligentissime Antonius Fersius, nostrae Academiae iubar magnum, demonstravit singulari edito libello, ac monuit unius humidi sitim esse appetitum, et non item frigidi. Sed de Telesio nostro subticuit. Cum ergo tu, mi Scioppi, sobrius sis omnino, nec salsamentis utaris, procul dubio extingues te ipsum, si frigidum adhibueris potum. Nam multitudo ciborum vel una potest multum ingerere caloris: quoniam ad ipsum calefaciendum multi accurrunt spiritus, et in magna copia materiali magnus calor accenditur, cui si addas piper et cinnamomum et huiusmodi, fornacem parasti quam niveo frigore moderari opus; sed cruditates non modicae sequuntur, podagrae, chiragrae, flatus, obstructiones, gravedines et huiusmodi multa.

Ergo consulo, Scioppi, ad calorem evitandum tibi tegumenta deberi non gravia sed levia prorsus; et si adderes postremum ex pelle tenuissima, non reprobo, si tamen ad solem non ambulaveris, nam incalesceret nimis. Sit camisia linea, etdiplois lineus et paucis involucris contextus, et si ex sparto crassiusculo interior cortex constiterit, frigidiuscula erit: nec facile calorem externum ad se trahet: lana, bombix et sericum longe absint prorsus, nisi forte in pallio levissimo. Haec consulo ne concipiant nec retineant calorem: pileus sit amplissimus et ex palea etc.; collo tuo involucra illa nimia, quae etiam incrustant, non aptabis, fastidio enim sunt, et caloris multi multaeque lucis illecebrae. Ut autem interiora tua minus incalescant, non frigida adhibebis sed acida, veluti lemonum et malorum medicorum succos; et cum haec defuerint, utere aceto. Sed haec omnia saccaro optimo condies. Accipies ergo mane, cum exsurgis, cyathi dimidium vel ad duas uncias succi, cui indideris in frustilla comminutum saccarum; vel pulpam lemonis vel mali aurei saccaro conspersam. Et post meridiem cum incaluerit hora et cibus fuerit prope digestus, eisdem bolis utere vel succis; et quando haec desunt, sume saccarum et intinge in aceto generoso et exsuge etc.

Haec dixi non quod putem acetum et lemones esse frigida, sicuti medicis videntur; nam bene calida sunt et acumine — quia nonnisi a calore ingeneratur, quin ipsemet calor est in tenuitate multa concinnatus — constant multo. Sed idcirco frigefacere videntur quod aperiunt poros ac meatus et nimium calorem exhalare faciunt et externum calorem reprimunt; nam nativum excitant et roborant ita ut ab externo foras attrahi non possit, nec propria deminutione deficere. Sedant ergo acida sitim, expellunt calorem praeter naturalem, febrilem eiciunt, putredini resistunt, appetitum conciliant et nativas roborant vires. At ut melius vigeas sub Leone, opus te, dum non laboras, vino uti valido; quoniam ventriculi calor, qui ab aestu foras continuo trahitur et idcirco imminuitur, fovet. Hoc quidem sub Cane laudavit Hesiodus, teste Plinio, videlicet vinum vividum absque aqua sub Cane potare; non tamen rationem addidit.

At si laboraveris in itinere, modico uti licet vino; quoniam multus exhalavit iam nativus calor et additus est multus externus: itaque si vinum iniutigis, fumo spiritus reliquos tenuesaggravat et calore vincit et per poros transiens calida crassitie sua fornaces ingerit. Ergo tunc temporis allia et herbas olentes laudo; quod Virgilius canit:

... rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentes.

Unde appuli messores, quorum est calidissima regio, vinum reiciunt, nanm experimento probarunt se gravari ac aduri prorsus ex vino: bibunt ergo aquam cui aceti parum addunt, et reficiuntur alliis contusis et herbis olentibus et pane in aceto intincto. Igitur quod experientia docuit et natura probat, probo et ego. Quamvis enim calidissimum sit album, tamen roborat calorem ventriculi et viscerum, et spiritus excitat et vivificat. Quod omnes faciunt odore: appetitum revocant et comestionem macerant et ad transmissionem aptam reddunt.

Itaque calore interno roborato, vix exterioris caloris fiamma sentitur. Quin et illi per acumen exitum parant: haec adiumenta, quae acida sunt entia, adducunt, non autem alia calida: illa enim corpulenta non sunt et vires praebent et non materiam calori nativo. Corpulenta vero entia, et si vires addant, tamen materiam in qua nimis accendatur, exhibent, et nec exitum dant: has ob res album contusum esse opus; nec copia nec corpulentia eius probatur. At si haec defuerint, sume panem et perfunde aqua, super infunde acetum, adde flosculos exsiccati origani et comede. Repente enim totum refrigeratur corpus et spiritus vivificantur et vires eriguntur. Acetum enim praebet alas pani et aquae, ut possint humorem a calore exhaustum reparare et solidis partibus iam adustis liquorem addere frigidiusculum et nutrimentum crassiusculum panis; et odor aceti excitat spiritus et nutrit: quod tamen melius perficit origanum, blandiusculo et acuto calore olens.

Aestivo tempore saepe cibabis te, ter vel quater in die, sed lentis cibis laxisque, cucurbita nimirum, caepis nonnisi coctis, praeterquam cunm vice alliorum, paucis uti volueris: adsint olera lenta, ut buglossa, cicorea, boragines, luppuli; nonautem brassicae vel sinapes quae ad hyemem pertinent. Caro sit vitulina et gallinaceorum pullorum et avicularum; passeribus et columbis minime vesceris; appones uvam agrestem non maturam cibis vel aliquid acidi semper, namque etc.; et quidem immatura uva cum saccaro erit saepe vice lemonum. Conservas de rosis vix laudo: odores crassos et calidos fuge, blandos et tenues sedare; confectas quas vocant amarenitas et pira etc., probo. Iter mari aut flumine blandius erit. Equo si veharis, umbraculi memento et levium vestimentorum; si lectica aut sella gestatoria, apertae sint undique, sed non ad solem. Ad crepusculum matutinum iter aggrediare, donec sol sexaginta quinque gradus ascenderit ab horizonte; postea quiesces parum et indusium mutabis, cave tamen ne aër apertos subeat poros, praesertim subfrigidus aut crassus; non te decipiat oblectamentum eius, nam internecionem parat; postea comedas acetosa primum, deinde carnes vel etc. At ubi sol a meridiana linea decem aut quindecim descenderit gradus, arripe iter: ethesiae enim tunc, vel post modicum, spirare solent, si regiones praesertim sint ad mare spectantes.

Multa alia tu iudex oculatus observabis etc. Aquam frigidam nimis, cum aestuaveris nimis, ne bibas. Sed quiesce prius et minus frigidam hauri etc. Nec te nimis acida oblectent ut bonorum ciborum spernas usum; et illa macredinem concilient etc.: cibus humidiusculus in aestate laudatur, sicciusculus in hyeme. Tunc enim humor ab aestu continuo consumptus instaurati debet. Itaque sapientissimus rerum Artifex paravit fructus plantarum molles, lentos et humidos in aestate, unde reficeremus humores; in autumno uvam liquidioris substantiae, ut exsiccatos humores et in atram bilem versos, abundantius reparemus, et hilaritatem quam fugat bilis atra, reconciliemus; fructus vero siccos ad hyemem servari iussit contra pituitam, sed acidos in hyeme et aestate paravit: quoniam in hyeme frangunt inciduntque pituitam vitream et crassos humores, ac per secessum excerni ut possint, hoc dant, et aperiunt meatus ab eorum crassitie obstructos et famem revocant. In aestate vero propter causam iam dictam.

Sed de finibus et artibus rerum et temporum in Metaphysica videbis mirabilia etc. Hoc addo: acida sensum frigoris efficere, quoniam calor innatus ab illis quasi mordicatus aufugit, et defectus caloris frigus esse videtur; exsiccant quoque densantque non quia frigida, sed quia tenuitati elabendi exitum praebent, qua expoliatae crassiores portiones crassescunt magis. Sed de singulis disserere operosum esset nimis. Lege Philosophiam. Non mitto te ad lapillos indicos nec ad herbas subpolares, sed ad naturae decreta. Balneis frigidis dulcibusque uti, prout Galeno probantur, probo: et te semper mundum ab omni sorditie unctuosa esse iubeo: quoniam et temperiem foedant et gignunt vilissimas bestiolas quae tamen in carne mea et vestibus nunquam enatae fuerunt nec nascentur; et si quis apposuerit illas mihi, vel fugiunt vel mox moriuntur. Magiae meae hoc tribuunt, sed mundissimae naturae temperamento, purissimi spiritus habitaculo, ego convenire intelligo: nulla enim in hoc utor magia.

Dimidium sincipitis adeo mihi dolet ut hanc epistolam absolvere nequeam. De sodalitio regulas mittere vix confido: quoniam operosius est negotium ita ut vix in quatuor foliis explicari queat, et multa abs te doceri primum necesse foret. Itaque negotium differo quousque colloquium det Deus. Heri die Saturni accessit Seraphinus, praebuit literas proregis filio: beneficium quodeumque posset concedi, est pollicitus, ac crastina die ut revertatur monuit. Nescio quid Deus per illum statuerit: itaque expecto Burghesianas, ut multiplicatis intercessionibus, antequam peream, impetremus. Ideoque ab oratore hispanico et caesareo consimiles praestolor commendatitias; et hoc imprimis ne in manibus cacodaemonis, quamvis liber, posthac immorer. Memento, domine, quod scriptum est: «Non est sensus ubi est amaritudo», et de tristibus canit Ovidius:

Contudit ingenium patientia longa malorum;

quare non est, quod optima a me speres, nisi mansionem mutavero. Quamvis enim tuis quaesitis satisfacere cupiam, non[p. 130 modifica]suppetunt vires. Hanc ob rem vereor ne, quam de me celebras famam, responsis ex amaro ereptis animo obnubiles. De cetero, vale, mei memor et redemptor.

 [Neapoli], ex Caucaso, 8 iulii (?) 1607.