Maccheronee/Baldus/Liber vigesimus tertius

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Liber vigesimus tertius

../Liber vigesimus secundus ../Liber vigesimus quartus IncludiIntestazione 21 novembre 2018 25% Da definire

Baldus - Liber vigesimus secundus Baldus - Liber vigesimus quartus
[p. 77 modifica]

LIBER VIGESIMUS TERTIUS

Iamque caminarant giornatas quinque per umbras,
donec ad extremum fines reperere cavernae.
Non datur ulterius procedere posse pedattas,
nam smisurato trarumpitur orbita saxo.
5Hinc sibi destranium paret reflectere gambas
et replicare viam, tanta stracchedine factam.
Ergo impazzati restant, velut usus habetur;
quando formicae spatiantes ordine longo,
sive super murum, seu vecchiam supra nogaram,
10vadunt et redeunt se crebro insemma basantes;
at si per medium squadrae transversa notetur
linea carbonis, faciunt ibi protinus altum
agmina nigrorum, seque omnis campus adossat.
Denique sub pedibus sibi petram Baldus adocchiat,
15hanc ve alzare iubet, datur haec impresa Fracasso,
qui speditus eam, firmis in littore plantis,
elevat, et pozzum sub retrovat esse profundum.
Apponunt aures, si quid sentitur ab imo:
hinc auditur aquae strepitus per saxa sonantis,
20cernere nil possunt in fosso valde cavato.
Cingar confestim pensat descendere bassum,
taccat se manibus pedibusque ad saxa cavernae,
tandemque in fundo se repperit esse calatum.
Hic trovat undantem lagum, sentitque per atras
25montagnae tombas liquidum properare canalem.
Tunc ibi compagnos vocat alta voce deorsum:

[p. 78 modifica]

O — cridat, — o socii, baratri descendite scalam. —
Quo vix audito, spadarum cingula, nec non
cavezzam et cingias asini simul undique groppant,
30perque sogam similem descendunt unus et unus:
de quibus ipse asinus prior extitit, inde Bocalus,
tandem se quisquam retrovat cum Cingare giusum.
Baldus ibi stagnum rutilo fulgore palesat:
elmus enim, cui petra nitet, fugat undique noctem.
35Hic lagus ingenti grembo se largus alagat,
quo magnum egreditur flumen, neque magnius altrum
est reperire quidem, si flumina tota misuras.
Compagni ad longum ripae, perque arginis orlum,
ire comenzarunt, ceu flumen currit abassum.
40Ecce procul medio cernunt in gurgite vecchium,
vecchium cui pectus longhissima barba covertat,
supraque longa sedet crocodili terga nodantis,
quem quoque tres alii crocodili pone sequuntur,
gestantes strato bellas in tergore nymphas.
45Ut videt ille senex lumen procul, atque brigatam
ire solazzantem, brandos targasque ferentem:
— Quae nova res? — inquit — delibero noscere quare. —
Mox contra Baldum brava sic voce comenzat:
— Quo te, matte, pedes? quae vos per littora Nili
50trentapara guidat? praesti reflectite gambas.
Guarda gaioffazzos, quae, quanta superbia menat. —
Baldus respondet: — Coelo cascamus ab alto,
imus ad infernum, nobis insegna caminum. —
Cui vecchius: — Facilis cosa est descendere bassum,
55sed tornare dretum bragas sudare bisognat.
Attamen has nostras per stradas ire dolebis,
et nisi tantostum tornare fretabitis istinc,
dat mens quod veniet grandis desgratia vobis.
Vos ne, hominum stronzos, sanctum imbrattare paësum?
60Ergo retornetis, vestrasque reducite plantas,
poltrones qui vos estis, bastonibus usi.
Ad quos parlo modo? num terzam dicere voltam

[p. 79 modifica]

me vultis? asini, porci, gens plena pedocchis. —
Omnia supportat Baldus, prenditque solazzum
65de rimbambito vecchio, cui flegma superchiat.
At non Fracassus dentrum tenet amplius iram,
sed crollans testam scridat: — Nunquid deus es tu?
Aut dii cornuti tombis versantur in istis?
Archidiavol eris potius, baratrique carogna. —
70Cui vecchius, dictis alquantum mitibus, inquit:
— Gelfora diva mihi regnum dedit istius amnis,
hasque per aeternum tempus iam subdidit undas.
Nilus habet nomen, qui drizzat in aequora septem
undantes rivos, nec quo nascantur in orbe
75scitur Aristotolo, Piatone, aliisque pedantis,
qui sua de innumeris scripsere volumina frappis.
Vos tantum nunc mente mala, nunc corde cativo,
nascimenta huius superis ascosa trovastis,
et pede mortali calcastis littora divûm.
80Ista galantarum servit mihi squadra dearum,
sublimemque deum fluvii me Gelfora fecit,
quae maris in fundo sibi maxima regna locavit,
distribuitque suis barronibus atque vasallis
flumina, stagna, lagos, fontes, canalia, rivos,
85deque deûm numero sum dictus nomine Ruffus.
Ergo, velut deus et plenus deitate deorum,
impero, commando, iubeo, scomunico, giuro,
desgratiae sub sorte meae, sub crimine forchae,
tollite carneros, praestique netate scapinos.
90Et quibus haec mando? via, protinus, ite, ribaldi. —
Baldus ait: — Deus es merdosae forte latrinae,
si tamen, ut gracchias, tutus deitate probaris,
en te, scanfardasque tuas deffende ruinis. —
Sic dicens, chinus tollit de littore saxum,
95quod iacit et testam crocodili spezzat in undis.
Ruffus it ad nodum, frustraque negando repettat,
extra tenet musum veluti ranazza lavacchio.
Turba puellarum commenzat batere palmas,

[p. 80 modifica]

confugiuntque super crocodilos valde fugatos.
100Intrarat sed iam medium Fracassus in amnem,
et Ruffo veluti pollastro colla tiravit.
Baldus it ulterius, facit altris lampade scortam,
multaque ragionant de Nili fonte latentis,
dumque simul tempus simili sermone trapassant,
105ecce nigram boccam montis reperere forati,
quae totum largo sorbet sbusamine flumen.
Hic mancant ripae Nilo, totumque meandi
hic vanescit iter, drittas fluit unda per alpes.
Compagni fixas sabiae tenuere pedattas,
110nulla pedestrandi conceditur ultra facultas,
nec datur andandi senterus euntibus illuc,
ni sibi sint pennae, seu nandi, sive volandi,
sed nec habent ullam barcam, nec Dedalus illic
ullus adest, qui tunc inceret bracchia pennis,
115nec nodandi etiam modus est, aut tempus et ordo,
namque sub armorum peso traherentur ad imum.
Ergo hic Fracassus medias se balzat in undas,
quas spruzzare facit ter centum bracchia sursum;
et licet ingentis bustum manifestet homonis,
120sgozzolat ipsa tamen madefactis braga culattis,
per moiamque menat grossos andando galones.
— Heus — vocat, — o socii, cunctis provisio rebus
semper adest, modo sit cordi prudentia nostro.
Supra meam schenam saltate gaiarditer omnes:
125sum dispostus ego vos totos ferre per amnem. —
Baldus ait ridens: — Poteris, Fracasse, quid audes? —
Respondet: — Non vos, minimi qui ponderis estis;
verum, si sit opus, populum portabo Milani.
Herculus, ille gigas, fertur portasse cadregam
130Iuppiteris, qua tota sedet fameia deorum.
Nec pulmonus ego saldus sub pondere stabo
octo putellorum, qui nostris forzibus estis? —
Tunc omnes saliunt schenam, spallasque gigantis,
ac si cum scalis fortezzam prendere voiant.

[p. 81 modifica]

135Lyronus dextrum caricat sine pondere tergus:
cui frater se se manibus tenet Hippol apressum.
Baldus at e contra laevae se brancat orecchiae,
Giubertumque tenet retro, iustatque bilanzam.
Nec somae, ut solitum, fuit addere saxa bisognus.
140Calzarum stringhae Boccalus nectitur uni,
rampat in orecchiam Philofornus, rampat in altram
Moschinus, camerasque illic habuere patentes.
Cingar supra caput se rampegat altius altris,
Centaurus non vult adeo caricare gigantem;
145sicut parte canis Falchettus crura dimenat,
sic quoque Virmazzus gambettat parte cavalli.
Solus retro manens, asinellus raggiat, et orat
non ita destitui solettus in ore luporum.
Ire per undosum cursum male semet arisgat,
150nec sibi vult nulla guisa bagnare gonellam.
Hunc piat ergo gigas leviter, cubitique sub ala
collocat, et striccat faciens lentare corezas.
Sic facitur, quum piva sonat ventrone pieno,
quae cubito dum stricca canit dat musica versum;
155sic bona dat chiaros asini proportio cantus.
Tot passarottos Fracassus ferre videtur,
totque graves pesos iurat pesare nientum.
Quo sustentatur, portat sua dextra bataium,
ac ita prolixis cum passibus ille viatur.
160Se per gallonem quandoque revoltat eundo,
saepeque terribili sfrantummat saxa bachiocco,
nam trovat intrigos per stricta canalia multos,
transversasque petras azali stipite rumpit.
Tandem post longos tractus, multosque miaros,
165ecce procul giornum cernunt, finemque cavernae.
Incipiunt cantando simul dissolvere linguas,
canzonesque iubet cantari Baldus alegras:
— Forselament, De tous, Dungaltre merque, Petite. —
At Cingar tandem cecinit cotale motivum:
170— Postquam de coeca sumus hac praesone cavati,

[p. 82 modifica]

Tur lu cantemus, Tur lu capra mozza sonemus.
Quid Ramacina facit quia non venit illa marito?
Cantemus tararan, cantemus tantara taira. —
Denique perveniunt ubi giorni lusor habetur,
175ac ibi discarigat se pondere schena gigantis.
Non tamen extemplo potuerunt cernere lucem,
sed fecere velut facimus quum mane iacentes
poltronizamus nolentes surgere lecto,
quamvis ad mezam sol spargat lumina gambam,
180sed quum fanteschae veniunt aperire fenestram,
slongamus cordas, asinorum more, lautti,
nilque lusimentum giorni guardare valemus.
Sic isti, egressi tenebris, vix lumen inalzant
sursum oculorum, barbaiati lampade solis.
185Sed mox vezzati, mirantur quomodo possit
esse sub hac terra, aut terrae in viscere giornum.
Hic alium siquidem mundum catavere novellum,
hic ve novum solem, nova saecla, novasque posadas.
Artibus at magicis memorant ea facta sotacquam,
190nam maris ad fundum noscunt se denique giuntos.
Hic absque arboribus grandis campagna videtur,
qua non est maior per longum perque traversum,
Veronae campagna vetus, campagna vel illa
qua se menchiones Godii super aethera iactant.
195In medio campi magnus petit astra palazzus,
de quo mille vident longe fumare caminos.
Illic scroffa suam plantarat Gelfora sedem,
banditamque tenet semper maga pessima chortem,
perque suum regnum multas fabricarat Arenas,
200atque Colossaeos, qualem Verona theatrum
nunc habet, atque illic tenet omni tempore vaccas,
ut simili tota urbs semper stet netta ledamo.
Sed magnum factum, mirandaque folla videtur:
quod pelagi fundus stet in altum more solari,
205nec fluat abassum, quamvis agitetur ab austris;
per quem sol radios spargit, penetratque liquores,

[p. 83 modifica]

ac si per vitrum brusans candela trapasset.
Unde novus paret mundus, nova vitaque gentis.
Compagni tutavia stupent, clamatque Fracassus:
210— Doh, diavol, erit nunquid tibi tanta potestas
ut naturales possis voltare statutos?
Sicine tu pelagi fundamina pendis in altum?
Aut, velut aër, aquae per te gravitudine mancant?
Non, non, quid facimus? nimium tardata ruina est. —
215Respondet Boccalus: — Habes, maruffe, ragionem.
Sed quod mangemus nihil ultra portat asellus. —
Cingar ait: — Fameo. — Sequitur Moschinus: — Ut orbus
nil video. — Centaurus item: — Mihi brontolat intus
panza fame. — Mangemus — ait Fracassus — asellum. —
220Quo dicto, piat hunc pedibus, colloque tirato
strangolat antrattum, veluti massara galinam.
Scortigat huic gambas Cingar, Boccalus adoprat
Margutti dagam, dum spaccat pectora, dumque
ventre cavat trippas, rognones atque figatum.
225Baldus azalino de saxis ense favillas
accipit in ferulam, festucos aggerat omnes
Hippol, et altandem Lyronus suscitat ignem.
Fert Philofornus aquam, nec non Giubertus in elmis,
diversosque lavant asini de corpore quartos,
230qui partim lessus, partim mangiatur arostus,
et tandem saturi vadunt incontra palazzum.
Nec bene finierant andando trenta cavezzos,
en procul occurrit vecchius sciancatus, et una
it secum mulier vultu peregrina zoioso.
235Gestant ambo manu bordones atque capellos,
parvaque dependet baculo de utroque tabella,
qua sua depicta est facto desgratia voto.
Immantellati breviter, cinctique fiaschis,
seque fadigatos monstrant longo esse camino,
240quapropter, stratis umbrosa in valle gonellis,
membra solo buttant, forzasque sedendo raquistant.
Illuc conveniunt socii, pietate moventur:

[p. 84 modifica]

namque viandantus cent’annos tempore monstrat,
cui reposare magis, quam circum ire bisognat.
245Tum peregrina virens facie, tenerinaque multum
ad prigolum vadit ne sole scoletur eundo.
Blandidulos oculos in terram semper abassat,
quos aposta levat quandoque, tiratque saëttas,
deque balestranti vista dardeggiat acutas.
250Praecurrens socios hanc primius Hippol adocchiat,
et iam sicut erat solitus veschiatur in illa.
Baldus amorevolo vecchium sembiante salutat.
Mox ait: — Unde venis, quo vadis, quod tibi nomen? —
Respondet: — Venio paradisi e partibus alti,
255vadoque ad infernum, Pasquinus nomine dicor. —
Baldus ait: — Quis te paradisum linquere fecit?
nonne bonum bravumque illic tu tempus habebas?
Cambius iste tuus malus est, lassare beatos,
ire ad damnatos, miror quae causa sit ista. —
260Respondet malvecchius: — Ego sum pratica mundi,
nec tegit indarnum mihi barba grisissima pectus.
Crede mihi experto, te stessum fallis, amice;
ingannatur homo, paradisum qui putat esse
deliciis plenum, allegrezzis atque solazzis.
265Sunt cinquanta anni quod ego plantando tavernam
ostus eram Romae, tam toti cognitus urbi,
ut mea perpetuis ibi stet nomanza diebus,
meque patres statua decorarint, sicut usatur
de signalatis fieri, dignisque triumpho.
270Non est poca tibi virtus, aquirere famam
talibus in rebus, quales gradire videbis
regibus et papis, mitris, rossisque berettis.
Quapropter studium tribus artibus omne trovavi:
arte coquinandi, buffonis, tum rofiani.
275His ego pro meritis larghissima dona rochettis
saepe guadagnavi, multosque insemma placeros;
unde sciens hominum tantorum facta, prodezzas,
artes, virtutes, meritos et caetera vitae,

[p. 85 modifica]

solus ego toto possum de his omnibus orbi
280rendere bon contum, secretaque pandere genti.
Si praestanda fides sanctis est ulla prophetis,
credite Pasquino schietto savioque prophetae.
Quidquid ait Credo est, quam sancta Ecclesia cantat.
Iam mihi decrepito moriendi venerat hora,
285pro me tota simul monstrabat Roma gramezzam.
Supplicat ad Patrem Sanctum: me voiat, onustum
bullis et brevibus, coelo mandare beato.
Collegium subito pro me papa ille radunat,
postque ragionamen varium, quod cive tamagno
290sic sic perduto grandis iactura sequetur
cortesanorum iuvenum, cortesaque narum,
ecce mihi tandem datur indulgentia talis:
ante ussum coeli vadam plantare tavernam,
ut quando venient paradisi ad regna godentis,
295supra suas mulas ben grassi, benque pafuti,
praelati Gesiae, sim praestus, simque paratus
hos mihi bon meritos pingui recetare taverna,
quae cameras habeat fornitas more todesco;
sed meus in Roma genius stet semper in una
300marmoris effigie, qua non magis altra catatur
digna maraviliis, si sit pensata brigatis.
Nunc tibi sum maschius, nunc sum tibi foemina Romae,
nunc ego relligio, nunc sum victoria, nunc ve
sum tibi Pasquinus slancatus et absque mudanda,
305fazzaque merdifluens privatur munere nasi.
Haec mihi contingit saxo desgratia, propter
civem Marphoium, cui cuncta archana paleso,
nosque ragionamus nisi non heroica miris
diversisque modis, neque deest facundia nobis,
310quamvis abstulerint puerilia saxa loquelas.
Ergo super limen paradisi nostra tre annos
ostaria fuit modico celebrata guadagno.
Namque cadenazzis chiusae, stanghisque seratae
semper erant portae, nulloque intrante mufosae,

[p. 86 modifica]

315et sua taccarant gambati lintea ragni.
Passabant giorni vel sex tal volta vel octo,
nemo foresterus bandas veniebat ad illas.
Si tamen ullus erat tandem, qui accederet illuc,
vel zoppus, vel gobbus erat, vel lumine sguerzus,
320vel cantans borsis coram latrone vodatis.
Nemo, qui scottum posset pagare tavernae,
qui vellet cameram, qui lectum, quique biavam:
quisque carens soldis, soliti dormire paiaris,
strazzati tunicis, cercantes, atque pecentes,
325deque pitocatis implentes viscera tozzis.
Raro pontifices vidi, regesque, ducasque,
raro signores, marchesos, raro barones,
raro capellutos, mitratos, raro capuzzos,
qui mihi scudiferas possent aperire crumenas,
330quique zafranatos vellent pagare capones,
splumatosque toros, dulces garbasque caraffas.
Hi sunt, qui riccas faciunt, pinguesque tavernas;
hi sunt, qui spendunt et possunt spendere scudos.
Procuratorem si quemquam forte videbam,
335sive potestatem, advocatum, sive nodarum,
vix illud credens clamabam: — O grande miracol!
Hac ego pro causa sdegnatus ab inde scapavi,
sed tunc praecipue quando Demogorgon abbas,
cui brocoli, sardae, fighi, fava frantaque curae,
340affuit in mula tam magra tamque stryata,
ut fiascos posses duris taccare galonis.
Non habuit marzum pro me sua borsa quatrinum,
quo vasum calidae posset pagare polentae,
accedit clausae paradisi denique portae,
345qua pregat introrsum recipi, fierique beatus
cittadinus ibi, aut aliquo cantone locari.
At Petrus in colera miserum de limine sburlat,
mox ait: — Hinc abeas, destructio fava menadae,
non es, nec maium fueris dignatus Olympo,
350donec apud chiericos madonna Simona manebit,

[p. 87 modifica]

quam dum permittit mundo sic vivere Luscar,
nec tu, nec tua stirps poterunt intrare chidentrum.
Vade, nec ultra chioches portam, ne forte chiocheris. —
Talia dum fierent, exibant extra seraium,
355deque schola coeli guizzabant mille putini,
qui male vestiti, qui nudi, malque politi,
malque petenati, magri, tegnaque coperti,
intravere meam nullo prohibente tavernam.
— Nos angeletti sumus — aiunt: — trade merendam. —
360Quo dicto, coepere meas sbandare pignattas,
et mihi cassonem fresco de pane vorarunt,
tresque simul porcos, vaccam unam, trenta capones,
gallinas totidem, cum becco sex quoque capras,
octoque persuttos, plenumque saluminis ursum.
365Quid plura? et gattas, asinum, mulamque magrazzam
mangiarunt, et plus post mangiamenta famebant,
unde nisi raptim scapolassem nudus ab illis,
meque, meamque simul cazzassent ventre fiolam.
Pensa mò post mortem quae consolatio restat! —
370Talia mal vecchius dum chiachiarat, Hipol acostat
se se dongellae, vultque illam tollere secum.
Cingar ei scaltritus opem donare parecchiat,
qui tenet abbadam, scortam facit atque subocchiat
Falchettum: tandemque omnes favere sodali.
375Id solum ignorat magni prudentia Baldi,
tempore qui simili vult castos esse barones.
En subito tremefit totum campagna per orbem,
disfantat vecchius se se ingannator ut umbra.
Obstupuerantque pedes Baldi, steterantque capilli,
380quando repentina se volta repperit illic
solum solettum, neque coram vidit amicos.
Quid faciat, seu quo stampet vestigia, pensat,
mente Deum clamat, Serraphum voce domandat.
Denique Gelforeas meium putat esse masones
385vadere, smarritos ubi forte catabit amicos.
Sed vix tardigradis cum passibus ire comenzat,

[p. 88 modifica]

Pizzacapellettus procul obvius ecce ruebat,
qui super amblantem, stradiotti more, zanettum
currit, et altivolam giavarinam sustinet armo.
390Baldus eum norat, vocat: — Heus, o Pizzacapelle,
angelus es nunquid Gabriel, qui forte novellas
portes zoiosas? Ubi stat spes nostra, Seraphus? —
Respondet: — Non, barro, novas may porto cativas.
En cape scondificam Serraphi munere petram.
395Hanc optalamiam dicunt; hanc nemine vistus
ore ferens, intra stanzas ubi Gelfora praesul
vaccarum albergat, mandrasque governat earum.
Ille senex, qui se Pasquinum dixerat esse,
non est Pasquinus, verum Demogorgon ille,
400qui solet ut cauda vivaces battere fadas,
atque stryas ipsas asinarum more cavalcat.
Teque, tuosque viros veniebat fallere, sed tu
solus es immunis tanta de fraude rimastus.
Compagni tolerant meritorum facta suorum,
405quos tamen altandem cum tecum laetus habebis. —
Dixerat, et subitus campagna sgombrat ab illa.
Baldus in ore petram claudit, neque cernitur usquam.
Versus Gelfoream se drizzat protinus aulam,
multas incontrat comitivas saepe stryarum,
410per medium quarum subtilis ut umbra trapassat,
atque voluptatis causa tirat hic, tirat illic
guarnellos, calzosque menat, goffosque frequentat.
Pervenit ante fores palazzi semper apertas:
omnia sunt aurum, cornisia, limina, voltae.
415Introit, armatumque videt lanzonibus agmen,
guardam reginae quod iudicat esse probatam.
— Gaude — Baldus ait, — mi brande, cibaberis esca
carnis, et aethereum guazzabis sanguine vultum. —
Transit ad obcintum largo gyramine claustrum,
420quod decorant circum centum cinquanta columnae.
Omnia splendificant auro, mirisque richezzis.
Aurum pillastri, frisi, capitella, peduzzi.

[p. 89 modifica]

Quos Baldus mores trovat illic, quas ve bruturas,
quos bordelliacos actus, deshonestaque facta,
425utile non posset scribi, si scribere vellem,
nam neque simplicibus sunt omnia danda palesa.
Ostia per gyrum camerarum plurima iusto
discompagnantur discrimine, semper aperta,
semper et andantum discursibus, et redeuntum
430trita pedum, veluti patet esse palatia regum.
Cuncta sigillatim latitans vult cernere Baldus.
Se viat ad primam spatioso intramine portam,
de qua non pocam videt ire, redire brigatam.
Intus tic tocchant duri mortaria bronzi,
435nam speciariae locus est et pharmapotechae.
Intro ascosus abit, vult omnia scire gradatim.
Obstupet innumeras ibi vecchias esse dunatas,
quae simul innumeros homines, magis imo striones
semper amaëstrant in rebus mille nefandis.
440Sunt itali, greghi, spagnoles atque todeschi;
et ricchi et poveri, laici fratresque pretique,
matronae et monachae, tandem genus omne brigatae.
Solicitant varias basso cum murmure cosas.
Multaque conficiunt unguenta, cerumina, pastas,
445unctos, impiastros, pilulas, confetta, cirottos.
Mille serant, reserant scatolas, voltantque, revoltant,
urceolosque tegunt, retegunt, solvuntque, resolvunt
vasa triacarum, bozas, magnosque bocalos.
Pars mensurat aquas varia de sorte bilanzis,
450pars chioccat pavidas crebris pistonibus herbas,
taxum, cambrossen, squillas, aconita, cicutas;
electuariis pars implet bissola nigris,
compositis noctu quintae sub lampade lunae,
de spuma rospi, de ladri carne picati,
455de pulmone asini, de virdi pelle ranocchi,
de lue matricis, de argenti sulphure vivi,
deque cadaveribus violenta morte peremptis,
de sudore lupi rabiosi, deque sagina

[p. 90 modifica]

viperea, de felle upupae, de lacte cerastae.
460Praeterea fingunt miscentque sacrata prophanis:
pascalis caerae candelas, chrismatis unctum,
baptismique salem, multasque insemma novellas,
quas praeti dant saepe mali poltronibus istis.
Quas uti componant, fors fors describere possem;
465sed dubito ne, dum errores reprendere vellem,
errorum fierem praeceptor, meque thomistae
dignum censerent mitra, Christique cavallo,
ac asini, de more briae, mihi cauda daretur.
Talia pro magno nec haberent forte lavoro,
470namque oratores, physicos, strologosque, poëtas,
fratres et praetos, et qui dant iura brigatis
omnibus in zobiis ad cursum vadere trovant.
Sed quia rispetto cedit drittezza rasonis,
atque solent grossi pisces mangiare minutos,
475disventuratae quaedam solummodo vecchiae
sunt, quae supra asinos plaebi spetacula fiunt,
sunt, quae nobilium culpis velamina tendunt,
sunt, quae sparagnant claris incendia femnis.
Baldus it ascosus, consyderat omnia, versat,
480inscriptasque legit scatolas, urzosque notatos.
Non nisi mortiferum passim legit esse venenum.
Librazzos aperit, vel apertos lectitat omnes.
Non nisi letales consyderat esse recettas,
scilicet: ut pueri faturentur odore marassi,
485quomodo stuprandi causa dormitio fitur,
uxorisque suae vir fusos noscere tortos
possit et in facto proprio retrovare ribaldam;
quomodo formosae cogantur amare puellae,
sinceraeque harum mentes per forza tirentur;
490quomodo non pregnet cum drizzat foemina cornas,
quomodo si pregnat fantinum pisset abortum,
quomodo vix natum corrumpant fascina puttum,
quoque modo siccent odiati membra mariti;
quomodo de birlo mentem, de corpore vitam

[p. 91 modifica]

495brutta stryazza cavet puero teneraeque puellae.
Foetentes ibi sunt, inquam, vecchiaeque beghinae,
quae vadunt redeuntque, ferunt referuntque novellas:
scilicet urzettos, scatolas et multifacendas.
Has sequitur Baldus, vultque omnia tangere visu.
500Est locus alter ibi, ter centum brachia longus,
bis centum largus, centumque sofitta levatur.
Hic amaëstrantur partim, partimque maëstrant
tot streghae quot arena micas, quot sylva Bacani
dat foias, quot Puia nigras parit arida muscas.
505Sunt ibi scarcossae, sdentatae, et lumine sguerzae
pinzocarae, mediaeque sores, quas Gelfora doctas
esse pedantrices statuit, satrapasque senati.
Quae pedagogarum de more galantiter artem
dispensare sciunt, dantes praecepta stryandi,
510atque per unguentos operandi multifacendas.
Qualiter hae furiant, moveantque tonitrua coeli,
ut segetes, vignasque simul tempesta ruinet:
qualiter huc lunam tirent per forza deorsum,
qualiter et stellae schegnent reflectere gambas,
515qualiter et detrum voltent cava flumina spallas,
deque mari ad proprios referant carneria fontes,
qualiter in formas diversas corpora mutent,
inque lupos voltent homines, ursosque, canesque,
seque met in gattas, in monas, inque civettas,
520augurium quae triste canant per tecta casarum;
qualiter et praetos doceant faturare comadres,
atque malos fratres mulas equitare diabli.
Nunc hic, nunc illic Baldus praecepta stryarum
audit, et advertens si quam cognoscat in illis,
525Cingaris uxorem mirat, Bertamque magistras
esse puellarum: traxit quasi turbidus ensem,
at circumspiciens ibi multas esse madonnas,
nobilium uxores hominum, pluresque papessas,
mucchiachias Sathanae, se prostituisse diablis,
530bassavit coleram, tacuit, latuitque libenter,

[p. 92 modifica]

confortumque piat secum, semetque reprendit:
velle per un nihilum cotalas prendere gattas.
Namque videt chiarum: quod, quas hic esse putamus
Harsilias, illic Thaydarum squadra trovantur.
535Sed laudavit eas, quae furta coprire sciebant.
Semiremissa quidem culpa est quam coltra covertat.
Tecta nitent aurum, muri, pavimenta, cadreghae,
strataque coltrinis variis, lectique parantur
argento, raso, samito, canzante, veluto.
540Conspicit hic iuvenes circum scherzare puellas,
leggiadros motu, bellos, facieque galantos,
stringatos, agiles, semper saltare vedutos:
quos Baldus cernens cito iudicat esse diablos,
humanum vestisse caput, moresque virorum.
545Quas gestent auri vestas, brettasque veluti,
praetereo, et calzas ostri, rensique camisas;
quin etiam petras pretiosas pono dacantum,
muschium, perfumos, zibetti vascula, namphas.
Sentit et ad nasum storacis, aquaeve rosadae
550spiramenta, quibus sbrofatur saepe palazzus.
Florida porfidicos ornant spalleria muros,
in quibus adfixi dant specchi lumina circum.
Illic meschinae stant se doniare puellae,
imponuntque genis, fronti, colloque biaccas,
555atque coralinos faciunt parere labrettos,
increspantque comas ferro, ciliique tosantur,
streppantur ve pili, strazzis stuppaque dedentrum
ingrossant humeros, slargantque ad pectora mammas,
ut, quam pensamus sembianzam Palladis esse,
560sit saccus paiae, vel forma sit illa puvoni,
qui discazzandos ad osellos ponitur hortis.
Pono da banda lyras, flautos, atque organa, cetrhas,
scambiettos, danzas guantos de Spagna, morescas,
et ballum qui fit cum torza cumque capello.
565Ipsa voluptati praestat maga Gelfora tantae,
quae super auratam stat salae in fronte cadregam.

[p. 93 modifica]

Talia dum crespo considerat ore baronus,
ecce cadenatum grandi rumore Bocalum
huc strassinari, calzis pugnisque domari
570prospicit a vulgo sguataro, turpique canaia.
Undique, guardandi causa, populazzus adibat;
undique concurrunt, poverumque offendere cercant.
Spingitur ante thronum reginae calzibus, urtis,
pugnadis, goffis, schiaffis persona Bocali,
575qui cridat et chiamat, perdonum saepe rechiedit,
inque fededium giurat fecisse nientum.
Gelfora capturae causam tumefacta domandat.
Respondetur ei: quod pessimus iste giotonus
intrarat furtim propter robbare cucinam,
580et iam fardellum de caso, deque botiro,
fecerat, inde duos guataros bastone gratarat,
nec quod scriptus erat regalis servitor aulae,
nec quod sallarium bruttus manigoldus habebat,
nec qua venisset banda parlare volebat.
585Gelfora sdegnoso voltat sembiante visaggium,
et pariter spudans veluti stomacata, locuta est:
— Hinc via, hinc, oybo, procul hunc menate gaioffum.
Hinc cito, quae indusia? me mastinazzus amorbat.
O quam poca fuit discretio vestra, balordi!
590Vos ne meis oculis hanc praesentasse carognam?
Ite viam, rozzamque eius voltate figuram. —
Protinus hoc iussu streppatur ab inde tapinus,
totaque turba retro seguitat — Day dayque — frequentat.
Extrorsum trahitur, suffertque in corpore bottas,
595quales non asini comportat schena pigrazzi.
Baldus apena tenet se se: bis, terque, quaterque
spadonis manicum propter sfodrare cavarat.
Pur tamen alquantum patitur pro cernere finem,
ut qui diversas optat cognoscere provas.
600Denique nescio quo Boccalus tingitur uncto.
Ecce statim longas paulatim stendit orecchias,
mostazzumque procul mandans quasi toccat arenam.

[p. 94 modifica]

Brachia deventant gambae, quae quattuor extant.
Tandem tota pilos vestit persona bretinos,
605efficiturque asinus, is qui fuit ante Bocalus.
Iam non «oyme» cridat, tantum pronuntiat «a a.»
Cursitat huc, illuc, bastonibus undique toccus;
vult trare non solitos, pro se deffendere, calzos,
sed cadit et duros piat ille cadendo tramazzos.
610Se stupet in semet, mirans non esse Bocalum,
ast asini bustum, quo non bertinior alter.
Raggiat in Arcadia, dum portat grana molino,
dumque revolteggiat sibi tosto in pulvere schenam,
nunc strassinatur per caudam, nunc per orecchias,
615excutiturque aspris pulver de pelle tracagnis.
Baldus at oltraggium tandem non sustinet illud,
scorzat de fodro saturandum sanguine brandum,
irruit in caecam lapidis virtute catervam,
ac velut undicolas falco secat ungue folengas,
620sic Baldus miseram distemperat ense fameiam.
Quisque sibi membrum, seu brazzum, sive galonem
spiccari sentit, nec ferrum cernitur ullum.
Deserit extemplo gens haec malnata Bocalum,
atque per albergum latitans fugit huc, fugit illuc.
625Fama novellatrix reginae accepit orecchias,
quae transmutavit fazzas in mille colores.
Pensitat esse magum, seu Coclen, sive Seraphum,
quos sibi mortales semper provat esse nemigos,
introit a cameris aliis penetrale remotum,
630exercere solet magicos ubi porca susurros.
Baldus at interea solus straviaverat omnes,
deque cadaveribus compleverat atria multis.
Manserat in tuttum clauster de gente vodatus,
quae se per stanzas ficcando seraverat ussos.
635Baldus it, atque asinum vult secum trare Bocalum,
quem stimulo pungens solitum pronuntiat «ari»:
— Ari la, rozza, pru, sta. — Sic dicens, factus agaso,
extra fores claustri cogit trottare somarum.

[p. 95 modifica]

Bestia Boccalus nescit quis retro goiolet,
640nec comprendit adhuc qualis molinarus agrezzet,
saepe caput voltat si factum cernere possit,
nempe videt stimulum, sed non videt ille biolcum.
Ut procul astarunt, trat Baldus ab ore petrellam,
cum qua per gentes prius invisibilis ibat,
645atque suam charo faciem scovertat asello,
qui, licet exterius beretina pelle tegatur,
signorile tamen Baldi quum praespicit actum,
protinus alzatis se gambis rizzat, ut ille
rumpere qui voiat cum mula virginitatem.
650Brachia dat Baldi collo, musoque bavoso,
discretus velut est asinus, dat basia bocchae.
Non potuit Baldus non magnum rumpere risum,
quando tanta sibi tunc machina venit adossum;
attamen, ut cunctis erat ille benignior altris,
655qui cortesiae causa discommoda nescit,
saepeque vilificat se met gentilis ad omnes,
sustinet amplexus atque oscula foeda Bocali,
et quater eiusdem per se desgratia fleta est.
Postea, de sociis si sciret forte coëllum,
660chiedit, at ille asini cum bocca raggiat et urlat,
nec brancare potest Baldus quid ragget et urlet.
Ergo dum lingua, manibus quoque, dicere nescit,
annuit almancum, scossisque moteggiat orecchis:
ut Baldus, sese quo praeparat ire, sequatur.
665Baldus it a tergo, plantasque observat aselli.
Non procul ecce iterum venit obvia pulchra puella,
quam modo cum secum falsus Pasquinus habebat.
Ipsa quidem tunc sex animalia fune ligarat:
taurum, aprum, lyncem, simiam, vulpemque, cavallum,
670retroque tirabat, posita feritate, tot agnos.
At propius Baldo venienti quando propinquant,
protinus incipiunt calzis et cornibus atque
morsibus obniti, cercantes rumpere cordas.
Miratur Baldus, remanensque interrogat illam:

[p. 96 modifica]

675quae sua vel virtus, vel fraus animalia vincat.
Nil maga respondet, sed nectit in arbore funem,
contraque barronem turpis meretricula currit.
— Mecum (si sapias) — dicebat, — splendide barro,
mecum balneolos venies intrare paratos.
680Utere me liber, formosula, respice, quam sum.
Candidulas habeo genulas, rubeosque labrettos.
Fessulus es, nec ego minus exto lassula, mecum
languidulos foveat noster tibi lectulus artus. —
Sic ait, et Baldo sinulum lassivula solvit,
685et dare basiolum celerat putanella baroni.
Baldus eam subito cognoverat esse puellam,
quam nuper vidit peregrinam cum peregrino.
Transmutasse suos compagnos iudicat illam,
inque animalorum fazzas voltasse tapinos.
690Ergo manu celeri per trezzas corripit, atque
mobilior gatto saltat, quum graffat osellum.
At desdegnatur fragilem vir battere sexum:
sat sibi bastat enim, quod primum tornet ad esse
illa sibi socios, et vadat postea quo vult.
695Nudam ergo spoiat, sed, dum spoiatur, in unam
coepit converti vecchiazzam, dentibus orbam,
sguerzam calcagnis, oculis et lumine gobbam.
Baldus, garofolum qui se brancasse putarat,
hanc ubi prae manibus miravit habere carognam,
700protinus obscenam stomacosa fronte relinquit.
Illa cito scampat, nudatis undique membris,
dumque stat in pedibus Baldus mirare quo ibat,
adfuit huc subito facies veneranda Seraphi,
expediensque suas magicis cum versibus artes,
705circulat in sabia numeros, quibus omne trematur
protinus infernum, veniuntque in frotta diabli.
Hic magus astringit cornutos carmine porcos
tollere prestigium, nostrasque reducere formas
humanis oculis, et res monstrare prout sunt.
710Spingitur extemplo simiae de corpore Cingar,

[p. 97 modifica]

de bove Fracassus balzat, de linze Lyronus,
Hippol singiarum disvestit protinus aprum,
de toto Centaurus equo fit mezus, et ipse
Falchettus vulpem reicit, Bocalus asellum.
715Mutavere pilos; si vezzum nescio certe.
At quia candela est ad virdum usque culamen,
at quia consumpsit vodata lucerna stopinum,
multa per adessum dixi, damatina venito.