Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber primus/Carmen IV

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen IV

../Carmen III ../Carmen V IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen III Poesie latine - Carmen V
[p. 327 modifica]

IV.

EPITHALAMIUM.1


Surgite: iam signum venientis tibia nuptæ
Concinuit procul: ecce venit formosa iugato
Qualis olore Venus, cum Memphim, aut alta Cythera,
Aut nemus Idalium, aut Amathuntis templa revisit.
Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum
Osque, genasque, humerosque, et circum virginis omnem
Laudatam speciem volitet Charis, utque serenos,
Vibratis levibus pennis illi afflet honores?
Cernitis ut circum tenerorum lusus Amorum

[p. 328 modifica]

Obstrepat, ut calathos certent invergere florum
In comptum dominæ caput, utque hic lilia fronti
Componens niveæ, hic immortales amaranthos
Purpureasque rosas malis, mirentur eandem
Formam diversos florum superare colores?
Cernitis ut iuvenes obductâ fronte Latini,
Queis est dicta dies reditus, pilenta sequantur?
Cur non audimus tacitâ quid voce volutent,
Reddere et argutis meditamur commoda dictis?
Sic ad regales thalamos Hymenæa citantes:
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
     Aspicite herculeos iuvenes procedere contra,
O socii, iam iam numeris certare paratos?
Sic certe haud temere veniunt: victoria nobis
Difficilis; lætas nam poscunt carmina mentes:
Nos tristes; quid enim nisi triste efferre paramus,
Culmine deiecti tanto, pulcherrima cum te
Externi invideant thalami Lucretia nobis?
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
     Aspicite Ausonios meditata requirere vates,
Victrici qui sæpe caput pressore coronâ.
Quare non facilis stat nobis palma, sodales,
Qui prima alterno cantu certamina inimus:
Gloria sed maior quæ multo parta labore
Provenit. Hoc agite, huc animum convertite, ne qua
Sit mora cum docto deceat succedere cantu.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymeneæ.
     Omnia vertuntur: quæ quondam maxima Roma
Ausonias inter tantum caput extulit urbes,
Quantum abies inter graciles annosa genistas,
Aut quantum tenues inter vetus Albula rivos,
Seu claris hominum studiis, seu mœnibus altis;
Nunc deserta vacat, veteri depressa ruinâ,
Atque ubi tempia Deûm et Capitolia celsa fuere,
Curiaque, et sancto subsellia trita senatu,
Flexipedes surgunt hederæ, fruticesque maligni,
Et turpes præbent latebras serpentibus atris.
Est levis hæc iactura tamen: ruat hoc quoque quicquid
Est reliquum, iuvet et nudis habitare sub antris:
Vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo.
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
     Omnia vertuntur: modicis quæ mœnibus olim,

[p. 329 modifica]

Hinc viridi ripâ, hinc limosâ obducta palude,
Angustas capiebat opes Ferraria pauper,
Angustasque domos, angustaque templa Deorum;
Apta tamen tenui populo, tenuique senatu;
Finitimas inter tantum nunc eminet urbes,
Quantum inter Bacchi colles pater Apenninus,
Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,
Quosque supra e totâ Hesperiâ Neptunus uterque.
Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,
Aut ubi in aprico siccabant retia campo,
Regia tempia, domus, fora, compita, curia, turres
Herculeique decent muri, portæque, viæque;
Vixque suo populo ampla, potenti et moribus æquis
Et paribus studiis generi contendere Martis.
At nullos tantum iactat Ferraria cultus,
Quam quod te dominam accipiat, pulcherrima Virgo.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
     Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,
Nauta, ubi vel Syriâ, vel Thynâ merce gravatam
Illiditque ratem, scopulisque relinquit acutis
Naufragus, et multum per cærula volvitur exspes,
Nudus et ignotâ tandem iactatur arenâ;
Dum vacuam querulis contristat fletibus oram,
Haud procul informi in limo radiare coruscam
Intuitur, quam vertit atrox ad littora, gemmam,
Tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;
Ecce autem mirantem ignes, rutilumque decorem,
Incautumque potens manus occupat obvia, et illum
Dimittit maria implentem et nemus omne querelis:
Talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos,
Optavitque dolens veterum decora alta Quiritum;
Dum Vaticano flexisset lumina colli,
Te vidit clari soboles, Lucretia, Borgæ;
Pulchro ore, et pulchris æquantem moribus, aut quas
Verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;
Atque novo veteres solata est munere curas.
O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci
Imperii monimenta, graves intendite luctus!
Nuper Atestini fratres,2 proceresque propinqui,

[p. 330 modifica]

Herculeus iuvenis patriâ quos misit ab urbe,3
Quod pulchri fuerat nobis impune tulere,
Externoque decus nostrum iunxere marito.
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
     Ut qui perpetuis viret ortus consitus umbris,
Mobilibusque nitet per quadrua compita rivis
Laudetur licet Ideæ sub sydere capræ,
Seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,
Est tamen, egelidos Tauro referente tepores,
Gratior; erumpunt tum lento e vimine frondes,
Tum pingunt variis decorantque coloribus herbas
Liliaque, violæque, rosæque, brevesque hyacinthi:
Sic quae regali fulsit Ferraria cultu,
Ædibus aut sacris, aut auctæ molibus urbis,
Aut mage privatis opibus, luxuque decenti,
Vel studiis primum ingenuis iuvenumque, senumque,
Nunc pulchra est, nunc grata magis cum, Borgia, tauro4
Vecta tuo, referes auratis comibus annum.
Vere novo insuetos summittit terra colores,
Herculeique nitent nativis floribus horti;
Arte tibi qua quisque valet blanditur honestâ,
Et nos, qui teneris Musas veneramur ab annis,
Alternis lætos numeris canimus Hymenæos.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
     Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis,
Qui potes e lachrymis miserorum auferre parentum,
Ardentique viro trepidam donare puellam,
Et procul a patriâ longinquas ducere ad oras;
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
     Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe,
Qui cupido iuveni cupidam sociare puellam
Tendis, qui tacitos quaestus miseraris amantum;
Qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,
Longinquasque urbes geniali fœdere iungis.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
     O quondam gratae pulchro candore puellæ,
Quæ phaëthontei colitis vada conscia casus,

[p. 331 modifica]

Quid latiae nuptae iucundo occurritis ore?
Nec sensistis uti potioris luminis ortu
Vester hebet, languetque decor spectabilis olim,
Arctos ut eoo veniente Hyperionis axe?
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
     O longum incultæ, tenuique in honore puellae,
Pinguia quæ colitis testantia culta labores
Herculeos, ubi multiplicem Dux inclytus hydram
Contudit ignavis fœdantem flexibus agros,5
Virginis adventum Romanæ expôrgite frontem.
Nam pulchra ut rerum facies celatur opacâ
In nocte, et piceâ sordens caligine nullos
Oblectat, torpetque alienæ obnoxia culpæ,
Quæ mox cum thalamo Thitonia surgit ab Indo,
Apparet, meritasque audit clarissima laudes:
Sic vos ingratâ resides latuistis in umbrâ
Heroe herculeo post vincula prima tot annos
Cœlibe;6 at Aurorâ nunc exoriente latinâ,
Gratæ estis, capiturque decor non visilis ante.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
     At vos, romulei vates, ne tendite contra:
Iam numeris satis est lusum: iam tecta subimus
Regia; nec pigeat concordi dicere cantu,
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.




Note

  1. Composto per le nozze di Lucrezia Borgia col principe Alfonso d’Este: le quali quando accadessero, di quali feste venissero accompagnate e di quale felicità seguite (a malgrado dell’orrore che suscitava ne’ coetanei e nei posteri suscita giustamente il nome dei Borgia), avemmo occasione di ricordarlo nelle note 1, 2, 4 pag. 275, e 2, 3 pag. 276.
  2. Ippolito e Ferrante furono da Ercole mandati a Roma a ricerere la sposa prescelta pel suo primogenito.
  3. Si è già detto altrove che Alfonso vide la sua moglie Lucrezia per la prima volta allorchè, recandosi a Ferrara, venne da lui incontrata a Malalbergo. V. la no. 2, a pag. 275.
  4. Si allude all’impresa di Lucrezia Borgia (le imprese si scelgono per lo più col consiglio di gente letterata), che appunto era un toro.
  5. Gaspare Sardi, nelle Istorie ferraresi, dopo aver detto che Ercole I aveva accresciuta di molte comodità e di abbellimenti Ferrara, aggiunge ancora: «Fe... cavare una fossa sino al Traghetto, acciocchè le acque del Reno non inondassero que’ paesi; facendo, con utile grandissimo della città, molti poderi e case nella villa detta San Martina.» (Lib. decimo).
  6. Alfonso d’Este era stato ammogliato in prime nozze con Anna Sforza, figlia di Gian Galeazzo duca di Milano, la quale morì nel 1497.