Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber primus/Carmen VI

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen VI

../Carmen V ../Carmen VII IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen V Poesie latine - Carmen VII
[p. 333 modifica]

VI.

AD HERCULEM STROZZAM.


Audivi, et timeo ne veri nuncia fama
     Sit quæ multorum pervolat ora frequens.
Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare:
     Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
An noster fluvio misere?... (Heu timeo omnia! at illa
     Dî prohibete, et eant irrita verba mea;
Et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus
     Ante obitum ridens audiat inferias).
Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum,
     Dulciloquam fluvio flasse refert animam.1
Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare:
     Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Ut timeo! nam vana solet plerumque referre
     Fama bonum, at nisi non vera referre malum.
Quamque magis referat sævum, crudele, nefandum,
     Proh superi! est illi tam mage habenda fides.
Quod potuit gravius deferri hoc tempore nobis,
     Qui sumus in Phæbi Pieridumque fide,
Quam mors divini (si vera est fama) Marulli?
     Iuppiter! ut populi murmura vana fluant.
Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare:
     Maior quam populi Strozza fides tua sit.
Nam foret hæc gravior iactura mihique tibique,
     Et quemcunque sacræ Phocidos antra iuvent,
Quam vidisse malâ tempestate (improba secli
     Conditio!) clades et Latii interitum,
Nuper ab occiduis illatum gentibus, olim
     Pressa quibus nostro colla fuere iugo.
Quid nostra an Gallo regi an servire Latino,2
     Si sit idem hinc atque hinc non leve servitium?
Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub

[p. 334 modifica]

     Moribus?3 At ducibus, Dii, date digna malis.
Quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus
     Saturni Gallos pertulit ante truces;
Et servate diu doctumque, piumque Marullum,
     Redditeque actutum sospitem eum sociis:
Qui poterit dulci eloquio, monitisque severis,
     Quos Musarum haustu plurimo ab amne tulit,
Liberam, et immunem (vincto etsi corpore) mentem
     Reddere, et omne animo tollere servitium.
Sit satis abreptum nuper flevisse parentem:4
     Ah grave tot me uno tempore damna pati!
Tarchoniota5 aurâ ætheriâ vescatur, et inde
     Cœtera sint animo damna ferenda bono.
Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare:
     Maior quam populi Strozza fides tua sit.
At iuvat hoc potius sperare, quod opto: Marullum
     Iam videor lætâ fronte videre meum.
An quid obest sperare homini dum grata sinit res?
     Heu lachrymis semper sat mora longa datur.




Note

  1. Michele Marullo, nato in Grecia ma educato ai costumi e agli studî d’Italia, autore di lodati versi latini, morì veramente sommerso nel fiume Cecina in Toscana, mentre tornava dall’aver visitato in sua casa Raffaele Volterrano, nel 1500.
  2. Allusione alla conquista novella, e da parere allora definitiva, che i Francesi avevano fatta del ducato di Milano.
  3. Sentenza tristemente degna di considerazione; come tutto il componimento è da riporsi tra i più passionati e più belli del nostro poeta.
  4. Niccolò Ariosto, padre dell’autore, era morto (secondo il Baruffaldi) nel giorno 10 febbrajo di quello stesso anno. Vedi il carme XVI di questo stesso Libro, e il IX del Libro terzo.
  5. Parrebbe da questo epiteto, che il Marullo, benchè creduto greco, fosse nativo della Georgia, anzi del Daghestan.