Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen III

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen III

../Carmen II ../Carmen IV IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen II Poesie latine - Carmen IV
[p. 350 modifica]

III.

DE EULALIA.


Ut bella, ut blanda, ut lepida atque venustula ludit
     Eulalia, hispanæ filia Pasiphiles!
Ut bene maternos imitatur parvula mores,
     Incedit, spectat, ridet, agit, loquitur!
Omnia ut illa facit tandem: iam fingere novit,
     Et sibi de tenero quos amet ungue legit.
O bona sectatrix matris nata! o bona mater,
     Tam bene dilectam quæ instituis sobolem!
Ut libi quandocumque obrepat inertior ætas,
     Cum meretrix nequeas vivere, lena queas.