Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen IX

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen IX

../Carmen VIII ../Carmen X IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen VIII Poesie latine - Carmen X
[p. 352 modifica]

IX.

DE POPULO ET VITE.


Arida sum, vireoque alienâ populus umbrâ,
     Sumque racemiferis undique operta comis;
Gratæ vitis opus, quæ cum moritura iaceret,
     Munere surrexit læta feraxque meo.
Nunc nostri memor officii, docet unde referri
     Magna etiam possit gratia post obitum.