Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen VI

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen VI

../Carmen V ../Carmen VII IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen V Poesie latine - Carmen VII
[p. 351 modifica]

VI.

DE GLYCERE, ET LYCORI.


An Glyceren pluris faciam, plurisne Lycorin,
     Si, Cherinte, scio dicere, dispeream.
Moribus hæc atque hæc placet, et placet utraque cultu;
     Parque illis lepor est, gratia, parque venus.
Hanc amo, depereo illam: quin amo, depereoque
     Utramque, et rursus utraque vita mihi.
Quæres fortassis qui possim? Nescio: tantum
     Novi ego, quod geminas ardeo, amo, pereo.