Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen VII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen VII

../Carmen VI ../Carmen VIII IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen VI Poesie latine - Carmen VIII
[p. 351 modifica]

VII.

AD TIMOTHEUM BENDIDEUM.


— Ignaro servum domino promittere quicquam
     Posse ratum, mores scriptaque iura vetant. —
Hoc mihi, Timothee, in patriam discedere tecum
     Pollicito,1 intorto verbere dixit Amor.
Quid faciam? iubet ille; rogas tu: terret herilis
     Sævitia; ipse fidem poscis: utrumque trahit.
Durus Amor, flectique nequit; tu mitis et idem
     Exorandus: ad hæc tu vir, et ille Deus.
Iam quid agam teneo: veniam sperare benigne
     Malo, quam promptæ tradere colla neci.


Note

  1. Sembra composto nel tempo che l’autore era trattenuto in Firenze dall’amore di Alessandra Benucci.