Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen VIII

Da Wikisource.
Carmen VIII

../Carmen VII ../Carmen IX IncludiIntestazione 14 aprile 2024 100%

Liber secundus - Carmen VII Liber secundus - Carmen IX
[p. 352 modifica]

VIII.

OLIVA.


Hicne rosas inter Veneris bulbosque Priapi
     Et Bacchi vites, Palladis arbor ero?
Immeritoque obscæna et adultera et ebria dicar,
     Sobria quæ semper casta pudensque fui?
Hinc me auferte, aut me ferro succidite, quæso,
     Ne mihi dent turpem probra aliena notam.