Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber secundus/Carmen XIV

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen XIV

../Carmen XIII ../Carmen XV IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen XIII Poesie latine - Carmen XV
[p. 353 modifica]

XIV.

BACCHI STATUA.


Quid causæ, æternâ frueris quod, Bacche, iuventâ,
     Vel sene qui multo grandior es Pylio?
— Est quod vino, hospes, genioque indulgeo; quod non
     Ambitio mentem distrahit ulla meam. —
Cur te nulla operit vestis, cum casta puella
     Sæpe, puerque tuos cursitet ante pedes?
— Ut doceam sic et nudari cuncta meâ vi,
     Conscia qui multo torqueo corda mero. —
Aspera quid sibi vult frons cornibus?— Indicat ut sim
     Martia siccato promptus ad arma scypho. —
Cur Nysâ, Thebis, diâ Cytherone relictis,
     Boiardæ cordi sunt tibi præla domus?1
— Quod præstant cunctis hic vina, quod impius illic
     Proh mos! nunc gelidâ massica mutat aquâ. —

[p. 354 modifica]

Cur neque adest Satyrus, neque Lynx trahit esseda pictus,
     Concitus hic thyrso, concitus ille mero?
— Ne feritas huius, ne huius petulantia quemque
     Terreat, a nostro limine cavit herus.
Sed iam iam ingredere, ut, quem vanum forte putasti,
     Ostendant verum pocula plena Deum. —




Note

  1. Sembra fatto questo epigramma per una statua di Bacco che fosse nella casa o in qualche villa dei Bojardi di Reggio, dei quali indirettamente lodasi l’ospitalità.