Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber tertius/Carmen II

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen II

../Carmen I ../Carmen III IncludiIntestazione 18 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen I Poesie latine - Carmen III
[p. 359 modifica]

II.

DE QUINCTI VALERII UXORE.


Molliter hic Quincti Valerî complectitur umbram
     Compos voti uxor Quinctia facta sui;
Quam nunquam abrepti probitas laudata mariti
     Solata est, nec opum copia, nec sobolis,
Donec, decurso spatio vitæ, ossibus ossa
     Miscuerit caris, atque animas animis.