Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber tertius/Carmen VIII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen VIII

../Carmen VII ../Carmen IX IncludiIntestazione 18 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen VII Poesie latine - Carmen IX
[p. 362 modifica]

VIII.

PISCARII.


Quis iacet hoc gelido sub marmore? — Maximus ille
     Piscator, belli gloria, pacis honos. —
Numquid et hic pisces cepit?1 — Non.— Ergo quid? — Urbes,
     Magnanimos reges, oppida, regna, duces. —
Dic quibus hæc cœpit piscator retibus? — Alto
     Consilio, intrepido corde, alacrique manu.
Qui tantum rapuere ducem?— Duo numina: Mars, Mors. —
     Ut raperent quidnam compulit? — Invidia. —
Nîl nocuere sibi; vivit nam fama superstes,
     Quæ Martem, et Mortem vincit et Invidiam.




Note

  1. Non è maraviglia che quest’elogio riuscisse freddo per giocherelli di parole ed altro, perchè un uomo che amava l’Italia come l’Ariosto, non potea provare nè stima nè affetto per Ferdinando Dávalos marchese di Pescara.