Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/10

Da Wikisource.

tradatur, et alter ab altero accipiat conservandum usque ad tempus concilii futuri. Cavete interea, ne prodeat ac vulgetur, propterea ne alii quam depositarii legant et habeant in manibus. Id vos servus Iesu Christi rogat et obtestatur per fidem, quam debetis testi fideli, ac iudici vivorum et mortuorum, qui reddet unicuique secundum opera sua. Quod si dies exspectatissimus illuxerit, ut desiderio pacis publicae et concordiae ecclesiarum populi, qui obediunt evangelio, agant inter se, et flagitent atque impetrent ab imperatore Romanorum, a regibus et principibus christianis, ut concilium serio indicatur pontifici Romano, ut cum cardinalibus suis et episcopis asseclisque eorum conveniat in unum aliquem locum ad publicos et liberos conventus peragendos ex omnibus gentibus et nationibus, quae invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in quibus omnes populi libenter et attente audiantur per oratores, qui sine periculo, sine fraude, sine metu, libere possint dicere in praesentia imperatoris ac regum principumque et legatorum civitatum, ut, constituta aequitate iudicii, gladio verbi Dei rescindantur abusus, dirimantur controversiae de religione, purgentur et sanentur ecclesiae, ut cohaereant in unum corpus; — cum hoc tale concilium indictum apparari videbitis, tum memineritis, depositarii, et effeceritis, ut haec mea scripta integra ac sincera perferantur ad ecclesiarum fidelium Helvetiorum aut Germanorum praefectos et defensores sancti evangelii, quos Domini nostri Iesu Christi nomine in Spiritu sancto tutores veros et legitimos facio ac instituo huius libelli, ubi e depositariorum manibus exierit.