Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/102

Da Wikisource.

prò omnibus?» Ego quidem Lutherum non novi. At dedit mihi pater Domini nostri Iesu Christi, ut animi tui sensum bene nori m invidia excoecati, ambitione et avaritia flagrantis; iis abductus quoniam contra evangelium Christi et scripta divinitus ita efferris, ut quidquid velis, dicas, nihil mi rari debes, si ea audieris, quae nolis. Si scriptum evangelium a Matthaeo, Marco, Luca et Iohanne, si scripta ab apostolis parvi facienda sunt prae auctoritate pontificis Romani, et vere tantum evangelium est tantumque firmum quod scriptum est in corde, quodque exit ab ore eius; frustra ergo Deus misit filium suum, frustra Spiritum sanctum, frustra apostolos, frustra martyres, doctores, confessores; addo frustra prophetarum monimenta tam diu nobis adservantur, frustra evangelium scriptum est, frustra epistolae nobis relictae sunt, si ab hoc oraculo omnia sunt petenda; omnia ita in uno posita sunt et locata, per quem si tantum scripturae authenticae sunt, Christus iam minus authenticis scripturis usus est; quod ante pontifices Romanos fuerit, et fundamentum, quod Paulus dixit ita esse positum, ut aliud nemo possit ponere, sine auctoritate pontificis Romani non sit bene positum. Quae quoniam tam falsa sunt quam quae maxime, illud profecto est verissimum, quae scripta sunt divinitus, ea authentica semper fuisse, non ab homine neque per hominem, sed quod eorum auctor luerit spiritus Dei, sine quo nihil fuit, est, erit sanctum firmumque, quod isti vocant authenticum, in quavis ecclesia. Illud est consectarium, tam Lutherum quam pontificem Romanum, si Christiani esse velint, teneri ut fateantur, scripta illa excellere supraque se esse, ita ut omnia eorum commenta prius necesse sit evanescere, quam horum verbum vel unum praeteriri. Quam sententiam non modo Caesares et reges probaverunt, sed pontifices ipsi aliquando, qui ad evangelii lectionem recti et nudo capite stare consueverunt, ut ostendant, non humana sed divina ea esse, quae recitentur. Quamobrem perverse faciunt adulatores, cupidi, corruptique homines quidam, qui ut aucupentur pontificum gratiam, quibus nominibus non appellant? quae non licere dicunt? quas lites non intendunt? si cum evangelio et scriptis divinitus docent concertandum de auctoritate, ecclesiae nomine,