Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/104

Da Wikisource.

Recita CAPUT DECIMUM.

Ecclesia Dei sancta semper nixa est verbo Dei. Ante adventum Domini sustentata est verbo Dei per prophetas; Christi tempore testimonio scripturarum defensa est verbo Dei per ipsum etiam Christum; post ascensionem Domini in coelum apostoli, paracleto accepto, defenderunt, administrarunt, proba veruni omnia verbo Dei; lectissimi viri, quos Deus praedestinarat ante mundi constitutionem, suggerente spiritu sanctu, evangelizarunt verbum Dei unum et idem ea conditione, ut in perpetuum, qui aliud evangelizaret anathema sit. Qui igitur scriptis canonicis coérceri nolunt, et ut auctoritate superiores sint verbo Dei contendunt, neque putant audiendum, si contra eorum traditiones scripta divinitus adducantur; manifeste reprobi sunt, et eorum sententiae iudicioque standum non est, quod ad ecclesiam Dei nihil attineant, dicente Domino: «Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis». Declaratio testimonii X. Cum frequentissime, etiam cum minime opus est, distinctionibus affluere soleant homines contentiosi pontificiarum partium; quid dicemus esse in causa, quod in re maxime necessaria ad explicationem quaestionis de ecclesia tergiversantur et tantopere a distinguendo refugiant? Si ecclesiae nomen multiplex est, quomodo in magnas difficultates quivis non incurrat, si de ea quaestio sit, nisi explicetur? Ecclesia, ut omnes norunt,