Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/105

Da Wikisource.

graeca vox est, quae apud nos coetum, concioneni, congregationemque significat. Ecclesia templum aliquando minus proprie dieta est, locus scilicet, quo convenitur, ut sit continens prò contento, quam significationem nunc omittimus, nihil enim ad rem. Ecclesia item dieta domestica familia, ut «ecclesiae, quae in domo tua est, gratia et pax», et in singulis provinciis ecclesiae quoque multae sunt appellatae. «Salutant vos — inquit — omnes ecclesiae Asiae». Huiusmodi erant particulares dictae ecclesiae, ut Laodicaea, Corinthia, Thessalonicensis. Coetus etiam quidam seniorum, senatus quidam ex civibus bonis non ut nunc ex sacrificulis imperitis, qui per civitates delecti constituebantur ad aequi bonique conservationem, ad institutionem praedicationis evangelicae, ad veros, non inanes diaconatus, ut nunc sit, gerendos, presbyterorum, id est, seniorum dicebatur ecclesia, ad quam deferebatur si quis fraterna admonitione testeque adhibito aliam non instituisset vitam. Aliae provinciales ecclesiae sunt, ut Africana, Graeca, Latina. Adhuc ex omnibus provinciis, quae invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, christiana ecclesia dicitur, in qua quoniam multae gentes et nationes vulgoque mali et boni sunt, comparata est a Domino sagenae missae in mare ex omni genere piscium congreganti. At quoniam ad conventus peragendos, non omnes, qui ad hanc ecclesiani tam amplam copiosamque attinent, convenire possunt; institutum est, ut aliqua (repraesentativam quam vocant) ecclesia sit, in qua boni et mali esse possunt. Hisce distinctionibus de ecclesia facile solvuntur multa, quae ingeniis sunt proposita, propterea porro quod non omnia dieta omnibus ecclesiis conveniant. At hisce ipsis distinctionibus assertionibusque ecclesia ea non comprehenditur, de qua celebre illud: «una est columba mea, perfecta una. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te». Nam in illis ecclesiis, in quibus mali cum bonis mixti sunt, maculam esse oportet insignem, qua mali denique peribunt. Quae est igitur ecclesia, in qua macula non est? Ea certe est, quae obediens Christo Spiritu sancto agitur, sine macula et ruga, de qua Paulus apostolus. Et sicut ecclesia subiecta est Christo, ita mulieres sint viris suis in omnibus, prò qua