Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/107

Da Wikisource.

corruptissimi homines quidam, ut v’eritatem in profundo abstrudant, sed a prophetis ubique, ab apostolis, et sanctis discipulis Domini passim. De qua magnus ilie Iohannes: «Et venit ad me unus de septem angelis dicens: —Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem agni, — et sustulit me spiritu in montem magnuni et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem, descendentem de coeio, habentem claritatem Dei, cuius cives dixerat esse signatos magno numero ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis». Hanc civitatem, quae sanctam et universam ecclesiam Dei significat, sic exponit Augustinus: «Hierusalem verbum est hebraeum, et interpretatur visio pacis, cuius cives sunt omnes sanctificati homines, qui fuerunt, qui sunt, qui futuri sunt. In hac neque macula est, neque ruga, ecclesia Spiriti sancto piena; adde omnes illas laudationes, Dei vivi columna, quae errare non potest ullo modo, quo inferi portae in eam praevaleant». Hanc unam sibi statuit Christus sponsam, quae una est ex lectissimis partibus omnium illarum ecclesiarum. Non est bigamus Christus, hac cum una est usque ad consummationem saeculi, nimirum cum iis, ex quibus tota illa constituitur, ablutis, sanctificatis, iustificatis, praedestinatis ante mundi constitutionem, praeordinatis ad vitam aeternam, quibus Christus, quantum se aperit, quantum Spiritus sanctus communicat, quantum pater Domini nostri, Iesu Christi, revelat, tantum ab bis ipsis novit ecclesia illa, quae sagenae comparata est, Iis enim dilectis, vocatis, sanctis, qui spiritu Dei aguntur et filii Dei sunt, aspergi Deus nunc maiori nunc minori numero, ut sibi placitum est, ecclesias illas, quae continent malos et bonos. Boni, quia, ut docet Dominus, semp>er odio fuerunt, sunt et erunt mundo, nihil mirandum est, si pauci sint, et aliquando habeantur in despectu, et eorum vita aestimetur insania. Quin, ut apte quivis colligere potest, saepissime in exiguum atque angustum locum adducta est ecclesia Dei, quae, inquit Augustinus, «seni per pauciori numero contenta fuit», ita ut prophetarum tempore vix quidam veluti prò semine a Deo servati sint, clamante propheta, «nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorrae similes essemus».