Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/109

Da Wikisource.

nihil esse potius ecclesiis, in quibus boni et inali permixti sunt, quani ut traditiones et instituta, quibus longo temporis spatio nonnihil vitii potuit accedere, expendant atque examinent omnia verbo Dei, quod ex lectissimis membris illius ecclesiae per Spiritum sanctum non uni aut alteri ecclesiae sed universis relictum est, ut pura atque incorrupta doctrina irrigari possint corda fidelium gentium et nationum, manante ex fonte purissimo verbi Dei. Nam quod quaedam ex iis ecclesiis inani cogitatione tumeant atque inflentur, simillime sunt synagogis Iudaeorum iactantium, «semen Abrahae sumus», quae veluti ex hoc sibi persuaderent, non posse errare: at Deus illis odiosis et superbis reiectis suscitavit ex gentibus veros filios Abrahae: quamobrem inanem illorum fiduciam reprehendit Iohannes Baptista inquiens: «Et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham». Huiusmodi ostentationes sunt eorum, qui dicunt: «errare non possumus, quia promissum est, ecce vobiscum sum usque ad consummationem saeculi», quasi id sibi tantum et non apostolis potius et vere piis sit dictum, quibus cum semper est spiritus Christi. Videant prius, qui et quales ipsi sint; lustrent animo, an ab ecclesia illa sancta discesserint, an aliud evangelium receperint, vitalique mortiferum miscuerint, seductione Satanae, an oppugnent an velarint beneficium sanguini Christi, an contumeliis insediti fuerint spiritum gratiae. Putabat se populus Iudaicus populum Dei; appellatus ita in scripturis sanctis persaepe fuerat, et tamen non erat iam populus Dei. Vide, ne id tibi contingat, quae superbe admodum efferris, quae in sanctos Dei saevis, ecclesiae nomine. Id ut scias tibi potuisse contingere, si quid te commonere potest apostolus Paulus, audi commonentem apostolum, «vobis ego dico gentibus, quamdiu ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo», ubi dixisset gentes esse velut oleastrum insertum in ramis populi Dei, Iudaici scilicet, subdit: «Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei, in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem, in te autem