Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/11

Da Wikisource.

Praefectis sanctarum ecclesiarum Helvetiorum ET GERMANORUM. Qui libellus cum ad vos allatus fuerit, praefecti sanctarum ecclesiarum Helvetiorum et Germanorum, vestrum erit vel eum retinere vel emittere in tempore, ut scilicet cum commendatione vestra et litteris publicis producatur in ipso concilio oecumenico libero, sacro, solemni testimonium hominis pii, qui e vita decedens nihil erat quod Christo mentiretur, ut sit hoc testimonium cum actione veluti fulmen repentinum, quod feriat Antichristum, cui spatium longius ad respondendum, viri fratres, non est dandum. Verbo Dei malus ille opprimendus est primo quoque tempore, in concilio ipso, ob os atque oculos magnorum principum. Habet ille, quod vos probe nostis, sophistas et praestigiatores, per quos, si spatium dabitur, illudet, ut ante hac fecit, regibus et imperatoribus, et propterea libellus hic non alibi quam in concilio ipso est exhibendus. Quod si vetus vulpecula Romana spem concilii fecerit, et ipsa refugiens aliquos tamen episcopos dolo malo submiserit, ut saepe iam factitavit, tentans animos principum et illudens ecclesiae Dei, continete, viri fratres, libellum. Dabit enim, dabit Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, ut aliquando, concitatis et confluentibus populis, a regibus cogatur adesse, cogatur, inquam, adesse. Quod cum videbitis, tum, viri fratres, levate oculos, tollite manus, erigite animos; tempus illuci est sublevandae ecclesiae. Tum vos orat et obtestatur servus Iesu Christi per adventum Domini et spiritum Dei nostri, ut curetis et efficiatis, ut haec scripta mea cum commendatione vestra et litteris publicis integra ac sincera in manus principum, qui concilio aderunt, fideliter perveniant, ut spiritus cupidissimus gloriae Christi, qui mi hi in scribendo adfuit, pungat corda magnorum principum, ut iubeant de tantis