Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/110

Da Wikisource.

bonitatem Dei, si permanseris in bonitate. alioqui et tu excideris». Quid ergo tumes? non sunt haec ex haereticis, sed ex apostolo sanctissimo Paulo. Lege haec, perpende etiam atque etiam, fatene nihil esse tutius, quam si verbo Dei, quo se prophetae, quo se apostoli, quo se discipuli Domini, quo se niartyres, roborailla ecclesiae Dei, sustentarunt, defenderunt, confirmarunt, itidem omnes ecclesiae, omnia expendant atque examinent, et ad Deum conversae cum coelesti Hierusalem, cui oportet omnes ecclesias, quae sanctae esse velint, esse coniunctissimas, ad quam veluti communionem sanctorum se referunt omnes credentes, infirmi etiam, si quid in dubio est, ut pie sancteque credant; cum hac, inquam, coelesti Hierusalem, sancta ipsa catholica et apostolica ecclesia, quae sine ruga et sine macula est, quae habet claritatem Dei, omnes una sapienter concinant, «lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis».