Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/111

Da Wikisource.

Recita CAPUT UNDECIMUM.

Scripta peritorum hominum, quantalibet ii sanctitate doctrinaque sint, nullo modo cum scripturarum canonicarum excellentia comparari posse monet Augustinus. Huic sententiae consona est illa Cyrilli: — optimum fuerit, Hermia, non curare aliorum procacitatem, qui probatain mentem nobis auferunt, sed magis fidei canonem rectum et non perversimi, hoc est, sermones ab apostolis factos, nec aliis quam illis applaudere nos decet, ac dicere: «Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis».— Declaratio testimoni! XI. Qui negant contentionis cupidissimos esse pontificios scriptores, quid hic dicent? quo spectant illa iurgia et magnae contentiones misere excogitatae ad aeque benedicta maledicta Germanorum oppugnanda? qui in re perspicua difficultatem adferunt, quid facient in obscura? pudet me diu de hac re apud tales viros dicere, apud quos satis esse arbitrar, si dicto Cyrilli et aliorum omissis, Augustini sententiam recitem. Ad quem autem scribit Augustinus? nempe ad Hieronymum excellenti doctrina et acri iudicio summoque ingenio virum, descendentem prope in arenam et cainpum. Num in se adductam sententiam reiecit Hieronymus? minime. Quid igitur rabulae contendant, non sat scio. Quid vero ait Augustinus? «Ego fateor charitati tuae, solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorein honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmiter credam; alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant,