Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/113

Da Wikisource.

Recita CAPUT DUODECIMUM.

Interpretes, quos doctores vocant, oratorum, poè* tarum, ph ilosophorum perstudiosi fuerunt, nonnunquam abierunt in commenta cogitationesque eorum. Non protinus ergo asserenda, quaecumque ab illis dieta sunt, sed expendenda verbo Dei; scriptum est enim: «et interpretes tui praevaricati sunt in me, et venerunt structores tui destruentes te, et dissipantes a te exibunt». Declaratio testimonii XII. Testantur ii ipsi, qui magna volumina commentis interpretationibusque impleverunt, se oratorum, poétarum, et philosophorum fuisse perstudiosos. Alii enim rethoricen publice docuerunt, alii se ciceronianos esse putarunt, quidam in Aristotele interpretando aetatem consumpserunt, alii platonicos prope christianos esse rati sunt. Poètis vero quam sese oblectarint, quivis intelliget, qui eorum libros videat saepe versibus adspersos. Quamobrem nihil est mirandum, si ex iucundissima eorum leccone. quasi ex consuetudine haeserunt aliqua animis, quae dum legerent in scripturis canonicis, quasi id concinentibus, offerebantur. Solet enim id fieri, ut quoti vel opinione, vel persuasione tamquam probabile in animum induximus, facile credamus, videaturque quodeumque legimus idem persuadere ac probare. Etenim ad motus quosdam et impressiones animorum faciendas permagni refert, quibus auctoribus familiariter utaris, quos quotidie libros habeas in manibus. Aristotelis studiosus facile arbitrii libertatem credet, quod a peripatetico didicerit, si ex necessitate omnia fierent, frustra consultatio, frustra esset prudentia, frustra quae in homine ratio dicitur. Qui stoico operam dedit, in illud