Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/118

Da Wikisource.

Christi, quam ingrati ii, qui abierint in has blasplemias. Sunt alia prope infinita, quae adduci possunt ex prophetis; inter quae et illud tritum, «vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit». «Vere portavit» dixit, ne tu inanem aliquain sed plenani remissionem delictorum factam esse putes. Et «languores et dolores» dixit, ut quivis intelligeret, cum crudelissime, gravissimis poenis inquam, fuisset affectus innocentissimus Christus, has poenas fuisse pensas prò iis poenis, quibus debuissent affici ob eorum delieta electi Dei. Nam certe ob quid aliud poenae acerbissimae pensae sint ab innocentissimo Christo, nihil potest dici, nisi prò poenis ob delieta electorum suorum. Neminem vero tam impium esse arbitror, qui ausit dicere, poenas acerbissimas Christi non fuisse satis prò poenis, quae vel ante baptismum, vel post baptismum deberentur ob delieta electorum Dei. Nam si hae non sunt satis, nullae unquam erunt satis; aut si sunt satis tantum prò poenis delictorum ante baptismum, non expedit baptizari, nisi cum prope abeundum est e vita. Haec haeresis proxime accedit ad eam, quae fuit de lapsis post baptismum. Quasi vero Spiritus sanctus et benignitas Dei non sit semper eadem, quacumque bora conversus fuerit peccator a vita mala, et merita Christi sint ad mensuram, et eius crux non satis fuerit prò nobis diu viventibus, nisi nos ipsi poenis nostris suppleverimus. At quidem ille maiori benevolentiae signo non potuit declarare quam nos amaret, quam ut peccatorum nostrorum poenas ultro luerit, ne nos lueremus. Quamobrem iam ferme moriens, ut Spiritus sanctus per Davidem praedixerat, pie admodum clamabat e cruce: «Deus, Deus meus, quare dereliquisti me? Verba delictorum meorum». Suscipe iam cogitationem dignam homine christiano. Quidnam is, de quo scriptum est; «qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius», dicat: «verba delictorum meorum»? Age cum his perpendamus verba patris, «propter scelus populi mei percussi eum». Viden’, quod isti petunt, ut eorum verbis utar, plenarie poena satisfactum sit divinae iustitiae? Qua de re audi coinmunionem sanctorum. Omnes enim, qui ad Christum attinent, gratias agunt, et non modo ore fatentur, ut pseudochristiani multi, sed