Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/120

Da Wikisource.

Quamobrem credere debemus, quod uno ore tam firme testantur prophetae, quacumque hora conversus fuerit peccator, spiritu Dei commonitus, et dono gratiae Dei in viam redierit, exstare Deum, divina illa liberalitate, non peccati, non vindictae ullius memorem, sed paratissimum ad excipiendum per Iesum Christum summa etiam laetitia, «per quem — inquit apostolus, — reconciliavit sibi Deus, quae sunt in coelis et quae in terris». Nani quod contra tot tantaque testimonia prophetarum et apostolorum, tres vel quatuor suboscuros et incertos locos scripturae pervertunt, faciunt ut solent caetera. At praeponenda sunt a vobis, in quibus habitat spiritus Dei, multa paucis, certa incertis, firmissima infirmis, in quibus, quoniam ad aliud properat oratio mea, nolo multum morari. Locum, quem ex epistola ad Corinihios prima de igne adducunt, Chrysostomus et Theophilactus ea in epistola non de purgatorio igne, sed gehennae interpretantur. Augustinus non modo interpretatur sed argumentatur, probatque per eum ignem tribulationis tentationem debere intelligi. Quod ex Matthaei evangelio colligunt, id tale est, ut quivis intelligat ingenium eorum, qui abusus defendunt. Si qui sunt, qui plus nimio dialecticentur in sacris libris, hi sunt scholastici homines; tamen, ut pervicacia vincant, non pudet eos colligere ex negativa propositione affirmationem, quem dolum sophistarum omnes dialectici rident. li ut nobis illudant et populo Dei, cum placet, dialecticae regulis omnia examinant atque obstfingunt, cum rursus placet, reiciunt eam omnem disciplinam, et intra cancellos ipsi contineri nolunt. Astute. At Augustinus et Hilarius antiqui et doctissimi interpretes non his dolis. li, cum singillatim ea verba ponderassent atque illustrassent magnis commentariis, nihil tale viderunt posse colligi. Conclusionem elicit Hilarius assimilem praemissae. Omnino peccata cuiusque generis remittenda, blasphemiam in Spiritum sanctum non remittendam. At isti magni dialectici ratiocinantur ex eo, quod de aliquibus negatur, patet, quod de quibusdam, conceditur. Unde hoc dialecticae genus? negatur de aliquibus homo, si dixero, homo neque lapis est neque lignum; ergo concedendum est aliquem hominem esse lignum. At ne in his diutius, Augustinus tandem