Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/123

Da Wikisource.

daemonum, qui superstitiones et tenebras vellent ottundere humano generi, certas esse animis assignatas a Deo sedes sive cruciatus sive quietis. Id illi tandem in nomine Iesu convicti fatentur, et cuius legionis sint, coguntur dicere. Quod si verum est, quis tum non videat, huiusmodi monstra illusiones fuisse daemoniorum, quae persuaderent animos hominum vagari post mortem, et ad balnea quoque relegari, ut poéticis fabulis sancta conspurcaretur Christi religio et ad illud laberemur, «centum errant annos volitantque haec balnea circum»? Facit enim Deus aliquando potestatem daemoniis iiludendi in portentis et signis, sive ob peccata nostra, sive ut, illusionibus iis illustratione Spiritus sancti mirum in modum reiectis, effulgeat gloria Christi, cuius evangelium nos, qui in lucem admirabilem vocati sumus, sequi par est, neque modo daemoniis credere sed ne angelis quidem de coelo, si aliud evangelizent, quam quod receptum est, debemus. An, si constet, nos optime esse ablutos, immo vero sanctificatos et iustificatos, et dixerit aliquis post mortem abluendos et purgandos, non aliud evangelizat? Testimonium daemonia cum dare vellent, respuit Christus, et minas etiam addidit. Et de purgatione animorum doctrinam ad minuendam gloriam crucis ab his recipiet ecclesia, cuius dux et moderator est Christus? Ecquid aliud illusores illos voluisse putatis? nisi ut persoluto precio, et poenis depensis prò peccatis nostris, a Christo tam amanter, tam liberaliter, plus etiam quam oportebat, aliqua a nobis iniuria fieret spiritui gratiae et sanguini testamenti, per quem sanctificati sumus, ut periremus culpa nostra, qui, si nos eo sanguine vere ablutos crederemus et Christum iustitiam nostram fateremur, salvi esse possemus. Obsecro, quid sit illud, quod in edicti formam iis verbis Spiritus sanctus iussit pronunciari, perpendite etiam atque etiam, «quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguineo! testamenti pollutum dixerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit». Haec addidit, cum prius dixisset: «et peccatorum et iniquitatum eorum non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio, iam non est oblatio prò peccato»•, quibus illud videtur consectarium, qui Christo semel