Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/125

Da Wikisource.

Recita CAPUT DEC1MUM QUARTUM

De coena Domini sacramentum est sanctissime institutum a Christo, quod a Paulo caeterisque apostolis et discipulis Domini et multis postea saeculis, quibus optimi fuerunt christiani, summa diligentia est observatum. Veruni in hoc, ut in caeteris, videndum, ne arrogantia quorundam, qui omnia sibi licere putarunt, itum sit in abusus. Quod si ipse apostolus in hoc ritu nihil sibi temere faciendum putavit, quam moderationem adhibere caeteri debuissent, facile intelligimus. Quid autem inquit apostolus? «Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis». Declaratio testimonii XIV. Cum dormientibus hominibus iam olim, instigante Satana, aliud semen superseminatum sit in agro Domini, et incredibiles abusus creverint in ecclesia, crebritate traditionutn hominum, rescindentium verbum Christi et instituta apostolorum, accusanti^ adversarii. li ut in aliquo loco consistant, in dicto quodam Pauli praesidia defensionis constituerunt. Locus est apud Paulum in epistola prima ad Corinthios , quos int.er cum essent contentiones, quas ille scissuras vocat, cuiusmodi fortasse, nisi maiores, hoc tempore sunt in ecclesia: de manducatione coenae dominicae eos arguit, quod non invicem sese expectarent, commonens his verbis: «Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate: si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis, caetera autem cum venero disponam». Sunt haec coniuncta et continua, quid isti haec ad abusus defendendos vertunt, cum de ritu et usu coenae