Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/130

Da Wikisource.

impediantur, ne toto corde et mente omni diligant Dominum Deum, quod maximum praeceptum est, in hac rogandi formula, quam Christus instituit, nullum periculum inesse; ita, inquam, si concionetur, eo processit impietas, et audacia hominum pontificiarum partium, ut magnum periculum impendeat homini apostolice et evangelice docenti. Ignorantia vero et confusio perversioque primi et maximi praecepti, de uno Deo tantum colendo tota mente et corde et animo, excusationem ullam non habet; siquidem «plus quam oportet non necesse est sapere, sed quantum oportet sapere, omnino necesse est». Nam quod, ut diximus, apostolus gentium ob id ipsum epistolam scribat, et tantopere contendat, angelos neque esse credendos neque appellandos, neque invocandos mediatores Dei et hominum, sed unum Iesum Christum commonefacere gentes satis debet, nunquam fuisse daturum apostolum, ut animas hominum, qui e vita decesserunt quantalibet sanctitate fuerint, appellaremus atque solemniter invocaremus patronos, intercessores aut mediatores. Quae non eo dico, ut Virginis clarissimae et gloriosae et sanctoruni hominum memoriam delendum putem, immo vero pe* regregie conservandam; verum ea tollenda arbitror, quae si illi viverent, non ferrent. Novimus Barnabam et Paulum, cum ipsis de aris ponendis turbae Lystris cogitarent, conscissis tunicis exsilisse et proclamasse: «Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, et similes nobis homines». Novimus Petrum, cum ad eius pedes abiecisset se Cornelius centurio, aperte recusantem huiusmodi cultum et arguentem his verbis: «Surge; et ego ipse homo sum». Haec cum ita sint, tamen nos de templis ponendis et de cultibus iis cogitamus, quos illi omnino vetuerunt. Quid hoc est? Utrum honoribus affícere sanctos viros, an vero gravissimi iniuriis onerare? De statuis autem et picturis cum propheta dicimus: «simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacri suis». Nam quod aliquibus saeculis quaedam concessa fuerunt, habuit fonasse ea res excusationem,