Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/131

Da Wikisource.

quod per id tempus lacte opus erat, et non solido cibo. Nunc vero, cum iam non simus parvuli fluctuantes, occurramus, viri fratres, «in unitate fidei, in virum perfectum, in agnitionem plenitudinis veritatis». An ignoramus hoc abusu in idololatriae speciem incidere plebeculas, maiores fieri concursus ad hanc aedem quam ad illam, statuae aut picturae alicuius gratia, ante quas vulgo se homines abiiciant atque provolvant? Quod malum quoniam neque nunc primum repit, haud nunc prinium admonuit spiritus Dei, qui in concilio aliquando meminit suae voluntatis. Nani quae ea vox est? «Placuit picturas in ecclesia Dei esse non debere, ne, quod colitur aut adoratur, in parietibus depingatur». In cordibus enitn fidelium non modo pictum sed fixum esse debet, viri fratres, quod in spiritu coli debeat et adorari, dicente Domino: «veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ventate», nam et pater tales quaerit, qui adorent eum. * Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare». Cuius rei gratia exstant Spiritus sancti moni menta illa aeterna canonicae scripturae, ex qui bus ut puram integramque pietatem hauriant homines, sanctissimi apostoli instituerant, ut presbyteri, non sacrificuli, sed seniores quidam spectatae vitae et doctrinae per civitates constituerentur, ad praedicandum verbum Dei, non ad ponendas statuas, picturasque exornandas, ut ex his (quod aiunt) rustici et imperiti edocerentur, sed ex vivo et efficaci sermone Dei, «qui penetrabilior est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, discretor cogitationum et intentionum cordis». Id enim in primis est cavendum, viri principes, ne indulgentia statuarum occasio detur infinitae hominum multitudini ad idololatriam, qua illi quidem peribunt; sed eorum animas Dominus de manu vestra requiret. Id ne vanum aut futile putetis, contestatur hodie vobis servus Iesu Christi, quod illi in impietate peribunt, animas autem eorum Dominus de manu vestra requiret. Hoc zelo imperatores quidam ohm graviter commoti, vi pontificum Romanorum nihil profecerunt. li pontifices ne vobis impedimento sint, providete, principes, vos, in quibus habitat spiritus Dei, eorum apertissimam