Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/139

Da Wikisource.

venienti et in verba pontificis iuranti pallium et privilegia concesserit eumdemque totius Hispaniae primatem instituerit. Huiusmodi exempla infinita qui velit, ex historiis petere potest. Quae copiosissime dici possunt, a me ne quidem attinguntur, tum quod hic mihi labor non est propositus, tum quod res altera non est notior. Quod suscepi, id exsequar. Nam quod hominum privilegiis contenti non fuerint pontifices Romani, sed vim etiam attulerint scripturis divinis, ut per eas tyrannis in omne hominum genus et in verbum Dei statueretur, meura officium est, ut ostendam indignissime esse factum; vestrum reliquum est, principes, in quibus habitat spiritus Dei, ut, quid vobis agendum sit, cogitetis. Maximum commentum fuit semper pontificum Romanorum omnium de potestate episcoporum et clericorum immunitate, in quo nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum est, nisi ut pontifices Romani provinciarum omnium totius reipublicae christianae, regnorum, gentium, nationum, orbis denique terrarum domini constituerentur; quam cupiditatem non modo in decretis sed ne in precibus quidem ipsis ad apostolos occultare potuisse dicuntur. «Agite, — inquit Gregorius, — apostolorum sanctissimi principes, et vestra auctoritate interposta confirmate, ut omnes nunc demum intelligant, si potestis in coelo ligare et solvere, in terra quoque, imperia, regna, principatus, et quidquid habere mortales possunt, auferre et dare nos posse». Quid Petrus? quid Paulus audiit unquam indignius? quorum nomine haec tyrannis exercetur in terris. Pontificum summa cura fuit in singulis prope decretis, quae magno numero tomis conciliorum continentur, ut in primis agerent, episcopos omnino non esse accusandos, episcopos non esse iudicandos ab hominibus, hominesque omnes episcoporum at episcopos Dei iudicium expectare: perinde atque non idem aeque sit constitutus iudex vivorum et mortuorum, cuius adventum tam illi quam nos expectemus. Ubi de hac re imperatorum et regum responsis frigide et ieiune confictis egerunt, insurgunt ex dictis quibusdam veluti divinae scripturae. «Criminatores contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet