Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/140

Da Wikisource.

filios reprehendere patrem». Quid hoc sit si postules, scriptum est, inquiunt, «non est discipulus super magistrum»: in quo dicto sibi impudenter arrogant, quod Christus de se ipso verissime pronunciat, ea arrogantia elati, ut non intelligant, quid moneat Christus, quod neque pater aliquis neque magister nobis est appellandus in terris: «et patrem — inquit — nolite vocare vobis super terram; unus est enim pater vester, qui in coelis est: nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus». At pontifices Romani, ut noverimus quam sint dicto Christi audientes, non modo patres sese, sed patres sanctissimos et beatissimos instituerunt appellari. Ab hominibus, inquiunt, non sumus iudicandi nos, de quibus est scriptum: «Deus stetit in synagoga Deorum; in medio autem Deus iudicat» et, «ego dixi, — Dii estis —». Impudentia secunda haec est pontificum Romanorum; ut quod ad omnes Christi fideles attinet, episcopis unis dent. Nam istud ipsum, «ego dixi — Dii estis et filii excelsi omnes —». Augustinus et caeteri interpretes de Christi fidelibus omnibus aeque asserunt dictum, de quibus illud, «dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius»; et, ne multis morer, Christus ipse aperit, «ego dixi, — Dii estis —». «Deos — inquit — appellat omnes, ad quos sermo Dei factus est». Huic simile illud est, ’ nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari’. Id de omnibus Christi fidelibus aeque dictum est, qui videntes, qui servi Dei, filii Abraham, et filii Tacob electi dicuntur, quod ipsimet pontifices liquidissime videbunt, si non unum aut alterum psalmi versum, sed psalmum omnem legent, in quo haec habentur, «semen Abraham, servi eius, filii Iacob electi eius, nos autem — inquit apostolus — secundum Isaac promissioni filii sumus». In quem errorem turpiter saepissime sunt lapsi, quod, ut in principio prope querebar, luci evangelicae offusis tenebris de unctione Spiritus sancti, reiecerunt se in umbras iudaicas. Christi enim dicuntur omnes, qui credunt in unigenitum Dei, quod de fidelibus testatur Iohannes, «vos unctionem habetis a sancto». Hinc uncti vocamur, hinc Christi omnes a propheta, hinc regale sacerdotium ab apostolo, non quod unctione exteriori quadam perunctum caput