Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/142

Da Wikisource.

mortui sunt prò testimonio Christo dando: quos mirabiliter ultus est Deus et pater Domini nostri Iesu Christi. Quae si perpenderent quidam consultores magnorum principum, non usque adeo inflammarent reges et nationes in defensores evangelii. Meminerint, ineminerint, quod polliceatur Deus is, qui aufert spiritus principum, terribilis apud omnes reges terrae, etsi nos minimi eius servi sumus, pollicetur correpturum se prò nobis reges, vocaturum famem super terram et omne firmamentum contriturum. Sed ego me ad Christi pedes abiicio, cui servio in spiritu, ad quem levo manus meas. Aliud, quo nituntur firmare eorum decreta pontifices, est quod dixerit Dominus, «qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit». Constat hoc a Christo apostolis esse dietimi, per quos Dominus multa erat instituturus, quibus propterea recepit se missurum Spiritum sanctum. * IHe — inquit — suggeret quaecumque dixi vobis: qui ergo vos audit, me audit, quis vos vestraque instituta spernit, me spernit. Quem sensuin declarat Paulus dicens: «qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum». Viderint iam pontifices Romani, qui nihil magis curarunt, quam ut traditionibus suis instituta apostolorum tollerentur, quos spreverint, Paulumne et Petrum an Christum ipsum? Quae sunt hominum ingenia, discite iam, qui interpretentur scripturas, volunt hoc dictum sic exponi, «qui vos pontifices audit, me audit, qui vos pontifices spernit, me spernit,» et non «qui vos apostolos spernit, me spernit». et tamen ad apostolos sciunt hoc dictum a Domino: primum ergo ad apostolos attinet, deinde ad eos, quorum typum gerebant apostoli; gerebant autem typum vere fídelium. Quomodo vero fideles isti esse potuerunt, qui hoc ipsum dictum, quod tanti faciendum putant, nihili fecerunt? nonne ipsismet iudicibus iudicati sunt? Si Christus dixit apostolis, «qui vos spernit, me spernit», cur praetulerunt prudentiatn suam inanem institutionibus apostolorum. ita ut abrogatis apostolicis institutis suas traditiones servari mandarint? vel non hoc est spernere apostolos? Sperni apostolos dicunt, si pontificibus palatia et episcopis praeclarae aedes non exaedificentur, si vectigalia fiant deteriora aut de censu dematur, quo minus in vestibus preciosis