Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/148

Da Wikisource.

Recita CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.

Non modo non haereticos sed pios esse eos, qui firmiter crediderint, ecclesiam Dei esse aedificatam super petram Christum. Hanc opinionem si secuti fuissent episcopi Romani, minus haberemus abusuum et abominationum. Freti enim ea opinione, quod super petram, hoc est, Petrum, et, ut ipsi deducunt, super pontifices Romanos et eorum doctrinam aedificata sit ecclesia Dei, in quae non manus intulerunt? quid non sibi licere putarunt? ut scriptura impleretur, «arroganza tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et adprehendere niteris altitudinem collis. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos». Declaratio testimonii XVII. Qui ad unum pontifícem Romanum omnia deferunt, et verbo quidem episcopum, re vero in gentes et nationes, in Caesares et reges principesque umversos, tyrannum constituunt, hoc in primis argumento instant, quod Petro uni sit dictum a Domino: «Tibi dico: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meani». Consulto nunc praetermittam responsa doctissimorum hominum, qui non ex his paucis verbis sed ex toto capite evangelii sensum Domini colligendum sapienter monent. Dominus enim, cum haud unum Petrum, sed omnes apostolos interrogasset: «Vos autem quem esse dicitis?» — prò omnibus respondit Petrus veluti os quoddam apostolorum: «Tu es Christus filius Dei vivi». Hoc sive responsum, sive confessio, si una est omnium apostolorum, immo vero fidelium omnium, et propterea ecclesiae totius sanctae, non uni Petro, sed apostolis omnibus