Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/15

Da Wikisource.

sed in unitate doctrinae eorum non perstiterunt ; quamobrem clamat Iohannes: «Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; haec scripsi vobis de bis, qui seducunt vos*. Testimonium III. Pontifices Romani iam multis ac multis saeculis secuti sunt aemulatores legis, aemulatione legalium beneficium sanguinis Christi obtexerunt, offuderunt tenebras doctrinae apostolicae, ut apostoli verbo utar, «converterunt evangelium Christi». Id facile fuerit exemplis planum facere. Itaque ut ea, quae praedicta fuerant per Spiritum sanctum, complerentur: «Homo in tempio Dei sedens, ostendens se tatnquam Deus, operatus est mysterium iniquitatis». Testimonium IV. Tentaverunt pontifices Romani Deum, cum prò suavissiina gratia Domini nostri Iesu Christi, per quam credimus servari, iinposuerunt onus grave innumerabilium praeceptorum, reclamante Petro et Paulo, sanctissimis apostolis. Neque vero est dubitandum pontifices, scribas et pharisaeos Hierosolymanos gessisse typum horum nostratium, de quibus dixit Dominus: «Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum». Testimonium V. Non dubitant, qui spiritu Dei aguntur, Spiritum sanctum locutum esse per Paulum apostolum, cuius evangelium sanctum est. Itaque qui Pauli instituta reiciunt, Spiritum sanctum reiciunt, in quos adhuc clamat apostolus: «An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?». Huius apostoli doctrinam et instituta ita sustulerunt pontifices Romani, ut qui eorum sedem apostolicam appellent, quod Pauli doctrinam sequantur, dicant malum bonum et bonum malum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem.