Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/152

Da Wikisource.

sanctam Romanam ecclesiam et apostolicam limate et non irònice loqui ; quoniam et ipse Dominus noster lesus Christus eam decenter allocutus ait: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam». Et insolenter Siritius: «Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit ecclesiam, soliditate divelli». Et Leo in decretis: «non solvitur vel ligatur, nisi quod auctoritas beati Petri solverit et ligaverit». Quasi vero ligandi et solvendi potestatem caeteri apostoli non acceperint a Domino. Huiusmodi bullis praemunierunt omnia prope eorum decreta, maxime vero, cura in synodos, episcopos, provincias, Caesares et reges fulminare se dixerunt. Huiusmodi ampullas proiecerunt, cum perturbarunt iura humana atque divina, quibus elati cura aliquid statuerent, non putarunt sibi esse perpendenda scripta illa divinitus, ne quid imprudenter eorum scriptorum aliquid rescinderent aut infirmarent, ne quid diversum docerent atque instituerent; quin omni cogitatione conversi tantum sunt ad verba illa, quasi aliam interpretationem non possent recipere, «super hanc petram aedificabo ecclesiam meam*. Quamobrem arroganti a, ut praedictum erat per prophetam, verissime decepit eos. Putarunt enim omnia sibi licere, sese unos errare non posse, quidquid statuerent merum esse evangelium, in ipsis esse omnia; unum esse videndum, an ecclesia Romana statuisset, nefas esse postea dubitare, an firmimi esset et sanctum, quod illa statuisset, in ipsos coniiciendos esse oculos atque animos omnium, qui aperire et claudere quibusvis coelum possent. Quamobrem traditionibus latis poenas edam minaciter addiderunt, ut verbis etiam videamus. quantum intersit inter moderationem et humanitatem christianorum et superbiam crudelitatemque pontificum, quibus pietas est mitram ad ignominiam imponere, colligare manus, virgas expedire, detrudere in ignem. At certe hanc pietatem a Christo non didicerunt, cuius tamen vicem sese agere dicunt in terris, imtno vero se caput ecclesiae esse: quas appellationes vendicare sibi aliquem episcopum an tulissent ii, qui in concilio